Infelix uxor innocentis viri, qui sic ad mortem damnatus erat, sententia illa quasi letali vulnere percussa concidit. Nullum tamen edidit sonum; tanta enim vi vox quaedam interiore animo suo loquebatur, se potissimum ex omnibus hominibus debere maritum in tanto dolore sustentare, non eius miseriam augere, ut ea vox etiam ex illo ictu eam celeriter erigeret.
Cum iudices pompae publicae in viis interesse deberent, iudicium intermissum est. Nondum strepitus properantium et per varios aditus exeuntium omnino consederat, cum Lucia iam bracchia ad maritum tendebat; in vultu eius nihil nisi amor atque consolandi studium apparebat.
«Utinam eum attingere mihi liceret! Utinam semel tantum eum amplecti possem! O cives boni, si tantulum misericordiae nobis praestare velletis!»
Unus tantum carceris custos remanserat, cum duobus ex quattuor viris qui superiore nocte captivum abstulerant, atque Barsadio. Populus omnis ad spectaculum in vias effusus erat. Barsadius ceteris proposuit: «Sinite igitur eam amplecti; unum tantum momentum erit.» Tacito consensu concessum est; eam trans subsellia aulae ad locum paulo altiorem transtulerunt, ubi maritus e saepto reorum se inclinans bracchiis eam complecti potuit.
«Vale, animae meae deliciae. Benedictionem tibi extremam, amor meus, relinquo. Rursus conveniemus, ubi fessi requiescunt!»
Haec maritus, eam ad pectus tenens, locutus est.
«Ferre hoc possum, mi Carole. Auxilium mihi caelitus datur; noli mei causa cruciari. Filiolae quoque nostrae extremam benedictionem mitte.»
«Per te ad eam mitto; per te eam osculor; per te ei vale dico.»
«Mi coniunx! Non! Unum adhuc momentum!» Ille enim ab ea se divellere incipiebat. «Non diu separati erimus. Sentio aliquando huius doloris vi cor mihi fractum iri; sed, quamdiu potero, officium meum praestabo; cum autem eam reliquero, Deus ei amicos suscitabit, quemadmodum mihi suscitavit.»
Pater eius filiam secutus erat et ante utrumque in genua procubuisset, nisi Darnaeus manum porrexisset eumque apprehendisset, exclamans:
«Minime, minime! Quid fecisti, quid tandem fecisti, ut coram nobis genua flectere debeas? Nunc scimus quanta olim animi contentione certaveris. Nunc scimus quantum pertuleris, cum de origine mea suspicari primum coepisti et cum eam certo cognovisti. Nunc scimus quam naturalem illam aversionem propter filiam dilectissimam oppugnaveris atque viceris. Tibi ex toto pectore gratias agimus, et toto amore pietateque. Caelum te tueatur!»
Pater nihil respondit, nisi quod ambas manus per canos capillos ducens eas vehementer torsit, simulque acutissimum doloris clamorem edidit.
«Aliter evenire non potuit,» captivus inquit. «Res omnes ita, ut casus tulit, cohaeserunt. Vana illa mea conatio, qua mandatum infelicis matris implere volebam, initio me ad te fataliter adduxit. Ex tanto malo bonum oriri non poterat; principio tam infelici finis felicior natura rerum non consentiebat. Solacium accipe, mihi ignosce. Deus tibi benedicat!»
Cum eum abducerent, uxor amplexum solvit et oculis abeuntem secuta est, manibus in precantis modum iunctis, vultuque mirum in modum lucido, in quo etiam consolans quidam risus emicabat. Cum per captivorum ostium ille discessisset, Lucia conversa caput amanter in pectore patris reposuit, aliquid ei dicere conata est, deinde ad pedes eius corruit.
Tum ex obscuro illo angulo, unde ne momento quidem se moverat, Sidneius Cartonius processit et eam sublevavit. Nemo praeter patrem eius et dominum Lorrium aderat. Bracchium Cartonii, dum eam tollebat caputque sustinebat, tremebat; tamen vultui atque habitu eius aliquid inerat quod non mera misericordia erat: nobilis etiam cuiusdam fiduciae quasi splendor apparebat.
«Ad carpentumne eam feram? Numquam pondus eius sentiam.»
Levi velut onere ad ostium eam portavit, et in carpento summa cum cura deposuit. Pater eius et vetus amicus simul conscenderunt; ipse iuxta aurigam sedem cepit.
Ubi ad portam pervenerunt, ante quam paucis horis in tenebris steterat, secum animo reputans quos ex asperis illius viae lapidibus pedes Luciae calcavissent, rursus Luciam sustulit, per scalas ad conclavia portavit, atque ibi in lecto diurno deposuit. Filiola eius et virgo Prossa lacrimantes circa eam erant.
«Noli eam ad sensus revocare,» summissa voce virgini Prossae dixit. «Melius nunc ei sic est. Dum tantum animo deficit, ne sensus ei reddere coneris.»
«O Cartoni, Cartoni, mi carissime Cartoni!» parva Lucia exclamavit. Repente exsiliens eum bracchiis summa cum vi complexa est, lacrimis oppressa. «Nunc, quoniam venisti, credo te aliquid acturum esse quod matrem adiuvet, quod patrem servet. Aspice eam, mi Cartoni! Tune, ex omnibus qui eam diligunt, talem eius miseriam spectare poteris?»
Ille ad puellam se inclinavit, genam eius florentem ad suam admovit. Mox leniter eam a se removit et matrem eius sensibus carentem contemplatus est.
«Priusquam discedam,» inquit, paulisper haesitans, «licebitne mihi eam osculari?»
Postea meminerunt eum, cum se demisisset et labris vultum eius tetigisset, pauca verba submissa voce dixisse. Puella, quae proxima ei steterat, postea illa verba rettulit; atque etiam, cum pulchra anus esset, nepotibus suis narravit se eum dicentem audivisse: «Vitam quam diligis.»
Cum in proximum conclave processisset, repente ad dominum Lorrium et ad patrem Luciae, qui eum sequebantur, conversus huic dixit:
«Magna tibi, medice Manette, hesterno adhuc die auctoritas erat. Saltem experiendum est quid etiamnunc valeat. Iudices isti et omnes qui rei publicae praesunt tibi valde favent, beneficiaque tua magno aestimant; nonne ita est?»
«Nihil quod ad Carolum pertineret me celatum est. Firmissimis pollicitationibus certior factus eram me eum servaturum esse; et servavi.» Haec ille magno animi cruciatu, lentissime, respondit.
«Rursus experire. Paucae et breves sunt horae inter hoc tempus et crastinum tempus postmeridianum; sed experire.»
«Experiri statui. Ne momento quidem conquiescam.»
«Bene facis. Istam tuam animi vim magnas res antehac efficere vidi; quamquam numquam,» subiecit simul subridens et suspirans, «tantam rem quantam nunc desideramus. Sed experire! Vita, quamvis, cum ea male utimur, parvi sit, tamen tanto conatu digna est. Nisi digna esset, eam deponere nihil constaret.»
«Ibo,» inquit medicus Manettus, «confestim ad publicum accusatorem et praesidem; ibo etiam ad alios, quos nominare satius non est. Scribam praeterea et ... sed mane! In viis celebratio publica agitur; neminem ante noctem adire poterimus.»
«Verum est. Age igitur! Optimo quoque rerum eventu spes tenuissima est; nec multo tenuior fiet, si res ad noctem differatur. Scire tamen velim quid effeceris; sed hoc memento: nihil exspecto! Quando, medice Manette, poteris istas formidabiles potestates adisse?»
«Statim post tenebras, ut spero. Hinc unam alteramve horam.»
«Paulo post quartam horam iam tenebrae erunt. Spatium unius alteriusve horae paulo longius producamus. Si nona hora ad dominum Lorrium veniam, audiamne quid egeris, aut ab amico nostro aut abs te ipso?»
«Audies.»
«Utinam prospere tibi cedat!»
Dominus Lorrius Sidneium ad exteriorem usque ianuam secutus est; abeuntem humero leviter tacto ad se convertit.
«Nullam spem habeo,» voce submissa maestaque dixit.
«Neque ego.»
«Etiamsi quis horum hominum, aut omnes, ei parcere vellent — quod perquam incertum est; nam quanti eis vita illius, quanti cuiusquam vita est? — valde dubito an post eos clamores quibus iudicium exceptum est ei parcere audeant.»
«Idem ego dubito. In illo clamore sonum securis decidentis iam audivi.»
Lorrius bracchium in postem ianuae innixit et vultum in illud demisit.
«Noli animum despondere,» Cartonius lenissime dixit; «noli maerere. Medico Manetto hanc spem fovere suaseram, quod mihi videbatur id aliquando filiae eius solacio futurum. Alioquin suspicari posset mariti vitam temere abiectam aut nequiquam perditam esse; ea cogitatio animum eius torqueret.»
«Ita, ita, ita,» respondit Lorrius, lacrimas abstergens. «Recte dicis. Sed peribit; spes vera nulla est.»
«Ita est. Peribit; spes vera nulla est,» Cartonius quasi vocem eius referens inquit.
Deinde gradu certo atque constanti scalas descendit.