Volumen III · Caput OCTAVUM
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
CAPUT OCTAVUM
«Si mihi ius negatis, pereat vestra lex!
Nihil tum valent Veneta decreta.
Ad iudicium adsto; respondete: iusne consequar?»
GULIELMUS SHAKESPEARE, MERCATOR VENETUS
Per multa anxia momenta nulla vox humana silentium interrupit. Tum multitudo fluctuans discessit, rursusque coiit, atque Uncas in medio circulo vivorum circumdatus apparuit. Omnium oculi, qui modo sapientis vultum tamquam ipsum unde consilium haurirent fontem studiose contemplabantur, subito ad captivum conversi sunt; omnes proceram, agilem, omni corporis parte egregiam iuvenis Mohicani formam tacita admiratione intuebantur.
At neque tanti conventus praesentia neque tanta omnium in se conversorum attentio quicquam ex illa animi constantia detraxit. Circum se lente atque attente oculos circumtulit; trucem principum iram, in vultibus eorum insidentem, eadem tranquillitate excepit qua puerorum curiosos obtutus.
Ubi vero postremo Tamenundum acri superboque obtutu conspexit, in eum ita defixit oculos ut cetera omnia iam oblivioni tradidisse videretur. Deinde lento tacitoque gradu per medium spatium progressus ante ipsius sapientis scabellum constitit. Ibi, quamquam ipse omnia diligenter observabat, nemine fere eum animadvertente stetit, donec unus e principibus seni nuntiavit captivum adesse.
«Qua lingua captivus cum Manitto loquitur?» patriarcha, oculis necdum apertis, interrogavit.
«Qua maiores mei,» Uncas respondit; «lingua Delavarorum.»
Ad hoc improvisum responsum fremitus humilis et saevus per multitudinem cucurrit, rugitui leonis, ubi primum ira in eo exardescit, non absimilis; dirum futuri furoris omen. Nec minore vi senem commovit, quamvis aliter eum affectum ostenderet. Manum ante oculos duxit, quasi ne minimum quidem tam foedi spectaculi indicium videre vellet, verba modo audita gravi gutturis sono iterum repetens.
«Delavarus! Eo usque vixi ut Lenaporum tribus a focis consilii sui pulsas, velut cervorum disiectos greges, per Iroquensium colles dispersas viderem. Vidi peregrini populi secures silvas e vallibus deicere, quibus caelestes venti pepercerant. Vidi bestias montium atque aves supra arbores volitantes in hominum tuguriis habitare. Sed numquam antehac tam degenerem Delavarum inveni qui, tamquam venenatus serpens, in suae ipsius gentis castra reptaret.»
«Aves canorae rostra aperuerunt,» Uncas mollissimis vocis suae sonis reddidit; «earumque cantum Tamenundus audivit.»
Senex subito commotus caput in latus inclinavit, quasi fugitivos alicuius transeuntis cantus sonos aure excipere cuperet.
«Somniatne Tamenundus?» exclamavit. «Quae vox ad aurem meam pervenit? Num hiemes retro redierunt? Num aestas ad Lenaporum liberos iterum veniet?»
Sollemne et religiosum silentium haec inter se parum cohaerentia verba excepit. Populus obscurum sermonem facile in numerum arcanorum colloquiorum retulit, quae senex cum mente quadam divina saepius habere credebatur; exspectabant igitur tacito pavore quid revelatio portenderet.
Postquam diu patienterque exspectaverant, unus seniorum, videns patriarcham causae quae agebatur memoriam amisisse, ausus est eum captivi coram adstantis denuo admonere.
«Delavarus ille perfidus contremiscit, ne Tamenundi verba audiat,» ait. «Canis est qui ululat, ubi Yengeesi vestigia monstrant.»
«Vos autem,» Uncas graviter circumspiciens rettulit, «canes estis qui queruntur, cum Francus cervinae carnis reliquias vobis proicit.»
Viginti cultri simul in aere micuerunt, totidemque bellatores, acerbo illo atque fortasse merito convicio incensi, surrexerunt. Sed unus e principibus gestu furentium impetum repressit quietisque speciem restituit. Quod aegrius fortasse fecisset, nisi Tamenundi motus significasset eum iterum locuturum.
«Delavari,» sapientissimus senex rursus ait, «vix hoc nomine dignus es. Multis hiemibus gens mea solem serenum non vidit; bellator autem qui eam, cum nubibus obscurata est, deserit bis proditor est. Manitti lex iusta est. Ita est: dum flumina labuntur et montes stant, dum flores in arboribus nascuntur caduntque, ita semper esse debet. Vester est, liberi mei; de eo iuste statuite.»
Nec membrum quisquam movit nec quisquam solito altius aut diutius spiritum traxit, donec ultimae sententiae syllabae ex ore Tamenundi exierunt. Tum velut uno totius gentis ore ululatus ultionem poscentium ortus est, horrendum crudelitatis quae pararetur indicium. Inter eos clamores unus princeps magna voce nuntiavit captivum ad dira ignis tormenta damnatum esse.
Ordo circuli dissolutus est; laeti ululatus cum strepitu atque tumultu instantis apparationis permixti sunt. Heywardus contra eos qui se tenebant furiose luctabatur; Oculus Accipitris circum se oculos peculiari sollicitudine circumferre coepit; Cora rursus ad pedes patriarchae procidit misericordiam iterum implorans.
Per haec omnia tam aspera solus Uncas animi aequitatem retinuerat. Quae ad tormentum parabantur fixis oculis spectabat, atque ubi carnifices ad eum capiendum venerunt, erectus et immotus eos excepit. Unus eorum, ceteris, si fieri poterat, ferocior, venatoriam iuvenis tunicam rapuit unoque impetu e corpore eius avulsit. Tum insano gaudio ululans ad patientem victimam prosiluit, ut ad stipitem eum perduceret.
Sed eodem puncto temporis, cum saevissimus ille ab omni humanitate remotissimus videretur, consilium eius tam subito repressum est ac si superna quaedam vis Uncae auxilio venisset. Delavari illius oculi paene e sedibus prosiluisse videbantur; os apertum mansit, corpus omne stupore riguit. Tum manum lento moderatoque motu sustollens digito captivum in pectore monstravit.
Socii mirabundi circumsteterunt; omnium oculi, sicut ipsius, in parvae testudinis imaginem defixi sunt, quae eleganter caeruleo et lucenti colore in pectore captivi acu in cute picta erat.
Per unum tantum momentum Uncas, vultu placide subridente, victoria sua fruitus est. Deinde turbam superbo brachii motu dimittens, regia quadam maiestate in conspectum totius gentis processit, voce admirationis murmur superante multitudinem ita allocutus est:
«Viri Lenni Lenape! Gens mea terram sustinet! Vestra imbecilla tribus in meae testudinis testa stat! Quis ignis, quem Delavarus accendere possit, maiorum meorum filium comburet?» inquit, signum cuti insculptum superbe ostendens. «Sanguis ex tali stirpe profusus ipsas flammas extingueret. Gens mea gentium omnium avus habetur!»
«Quis es tu?» Tamenundus rogavit, insolitae vocis sonitu potius quam verborum sensu excitatus et e sede consurgens.
«Uncas, Chingachgooki filius,» captivus modeste respondit, a multitudine se convertens, capiteque coram sapiente propter aetatem et dignitatem eius inclinato; «Magni Unamis filius.»[5]
«Tamenundi hora appropinquat!» senex exclamavit. «Tandem dies ad noctem pervenit. Manitto gratias ago, quod ad focum consilii iam adest qui locum meum occupet. Uncas, Uncae proles, inventus est! Aquilae morientis oculi solem orientem contemplentur.»
Iuvenis levi sed superbo gradu in suggestum ascendit, ut toti trepidanti et obstupefactae multitudini conspicuus fieret. Tamenundus eum diu brachii spatio a se distantem tenuit, omnemque pulchri nobilisque vultus lineam indefesso obtutu perlustravit, quasi veterem felicitatem iuvenis vultu inspecto in memoriam revocaret.
«Puerne est Tamenundus?» tandem propheta, quasi mente confusus, exclamavit.
«Totne nives somniavi? Num gens mea quasi arena vento agitata dispersa est? Num Yengeesi foliis arborum frequentiores evaserunt? Tamenundi sagitta ne hinnulum quidem terreret; brachium ut quercus morientis ramus exaruit; limax cursu eum vinceret. At Uncas ante ipsum stat, qualis olim cum contra pallidos homines ad proelium ibamus! Uncas, gentis suae panthera, Lenaporum filius primogenitus, Mohicanorum sagamorus sapientissimus! Dicite, Delavari: per centumne hiemes Tamenundus dormivit?»
Altum atque compositum silentium, his verbis subsecutum, quantam religionem patriarchae verbis populus tribueret satis patefecit. Nemo ausus est respondere, quamquam omnes suspenso spiritu quid sequeretur exspectabant. Uncas autem senem ea pietate ac veneratione, qua filius carissimus patrem intueatur, contemplatus, dignitate sua iam publice agnita fretus, respondit.
«Quattuor bellatores ex eius stirpe vixerunt atque mortui sunt,» ait, «ex quo Tamenundi amicus populum suum ad proelium duxit. Testudinis sanguis in multis principibus fuit; sed omnes in terram, unde orti erant, redierunt, duobus exceptis, Chingachgooko eiusque filio.»
«Verum est, verum,» sapiens respondit, cum repente memoria rerum priorum in animum redisset, iucundis illis imaginibus excussis, veroque gentis suae fato rursus agnito. «Sapientes nostri saepe dixerunt duos bellatores ex stirpe immutata in Yengeesorum collibus versari; cur eorum sedes ad focos consilii Delavarorum tam diu vacuae manserunt?»
Ad haec iuvenis caput, quod adhuc reverentiae causa paulum inclinaverat, sustulit. Deinde, ut consilium maiorum suorum semel et palam toti populo explicaret, elata voce dixit:
«Olim ibi dormiebamus ubi lacus salsus iratus loquitur. Tum terrae domini atque sagamori eramus. Sed ubi ad omnem rivum vir pallidus apparuit, cervos retro secuti ad nostrae gentis flumen rediimus. Delavari aberant! Pauci ex omnibus bellatoribus remanserant qui de dilecto amne biberent. Tum maiores mei dixerunt: ‘Hic venabimur. Aquae huius fluminis in mare salsum defluunt.’»
«‘Si ad occidentem solem iter fecerimus, amnes inveniemus qui in magnos dulcis aquae lacus labuntur; illic Mohicanus in limpidis fontibus tamquam marinus piscis moreretur. Quando Manittus paratus erit ac dixerit, Venite, flumen usque ad mare sequemur nostraque rursus occupabimus.’ Haec, Delavari, liberorum Testudinis fides est! Oculi nostri ad orientem, non ad occidentem solem spectant. Unde surgat novimus, quo discedat nescimus. Hoc satis est.»
Lenapi sermonem eius tanta reverentia audiverunt quantam superstitio animis incutere poterat, atque etiam figuratam iuvenis sagamori loquendi rationem arcanum quendam leporem habere putaverunt. Ipse Uncas, sagaci oculo quid verba sua efficerent attendens, imperiosum habitum, quem sumpserat, sensim deposuit, ubi audientes satis sibi persuasos esse animadvertit.
Tum per silentem multitudinem, quae circum Tamenundi suggestum constipata erat, oculos vagari passus, Oculum Accipitris primum in vinculis conspexit. Statim e loco suo cupidissime descendit, per turbam ad amicum viam patefecit, eiusque vincula uno celeri iratoque cultri ictu dissecuit. Signo dato iussit multitudinem se diducere. Indi graves atque attenti tacite oboediverunt; mox iterum pristino more in circulum dispositi stabant.
Tum Uncas exploratoris manum apprehendit eumque ad patriarchae pedes perduxit.
«Pater,» ait, «hunc virum album intuere: iustus est atque Delavarorum amicus.»
«Estne Miquonis filius?» senex interrogavit.[6]
«Non est; bellator Yengeesis notus, Maquis metuendus.»
«Quod nomen rebus gestis meruit?»
«Nos eum Oculum Accipitris appellamus,» Uncas voce Delavarica respondit, «quoniam acies eius numquam fallitur. Mingones eum ob caedes suorum bellatorum melius noverunt: apud eos Longum Sclopetum vocatur.»
«La Longue Carabine!» Tamenundus exclamavit; tum oculis apertis exploratorem torvo vultu intuebatur. «Non bene egit filius meus, qui hunc sibi amicum esse dixit!»
«Amicum voco eum qui se talem rebus ostendit,» iuvenis princeps animo sedato, vultu tamen constanti, respondit. «Si Uncas a Delavaris grato animo recipitur, tum et Oculus Accipitris inter amicos suos est.»
«Pallidus iste iuvenes meos interfecit; magnum nomen vulneribus Lenapis illatis peperit.»
«Si Mingo hoc Delavaro in aurem insusurravit, se tantum avem canoram esse declaravit,» explorator respondit, cum iam tempus sibi videretur tam contumeliosam criminum accusationem refellendi. Lingua eius gentis utebatur, sed similitudines Indicas ad ingenium suum atque propria iudicia accommodabat.
«Maquas me interfecisse ne coram quidem ipsorum consilii ignibus negaverim; at Delavarum quemquam a me scienter laesum esse cum indole mea, quae illi genti omnibusque eius rebus amica est, prorsus pugnat.»
Submissus assensionis fremitus inter bellatores auditus est; qui inter se oculos commutabant, velut viri errorem suum primum agnoscentes.
«Ubi Huron est?» Tamenundus quaesivit. «Num aures mihi occlusit?»
Magua, cuius animi motus dum Uncas triumphabat facilius cogitari quam verbis exprimi poterant, evocatus audacter ante patriarcham processit.
«Tamenundus iustus,» inquit, «quod Huron ei commodavit non retinebit.»
«Dic mihi, fratris mei fili,» senex, a nigro vultu ipsius le Subtil ad sinceriora Uncae lineamenta libentius conversus respondit, «num alienigena te iure victoris sibi vindicat?»
«Nullum habet. Panthera in laqueos a feminis positos incidere potest; sed valida est et ex iis saltu se expedire novit.»
«Et La Longue Carabine?»
«Mingones irridet. Abi, Huron, et feminas vestras interroga cuius coloris ursus sit!»
«Quid de hospite alienigena et virgine alba, qui simul in castra mea venerunt?»
«Per apertam viam discedant.»
«Quid de femina quam Huron cum meis bellatoribus reliquit?»
Uncas nihil respondit.
«Quid de femina quam Mingo in castra mea adduxit?» Tamenundus gravi voce iterum quaesivit.
«Mea est!» Magua exclamavit, manum suam ad Uncam triumphans iactans. «Mohicane, scis eam meam esse.»
«Filius meus tacet,» Tamenundus dixit, et vultum iuvenis, quem Uncas maerore commotus averterat, oculis perscrutari conatus est.
«Ita est,» breviter submissa voce respondit Uncas.
Breve sed grave silentium intercessit; apparebat enim multitudinem haud libenter ius a Mingone vindicatum agnoscere. Tandem senex, cui uni rerum summa et sententia erat, certa voce praecepit:
«Huron, discede.»
«Ita ut veni, iuste Tamenunde,» versutus Magua quaesivit, «an manibus fide Delavarorum onustis? Vacat tugurium eius quem ‘le Renard Subtil’ vocant. Suis rebus eum validum reddite.»
Senex aliquandiu tacitus secum reputavit; tum ad unum e venerabilibus comitibus caput inclinans rogavit:
«Auresne meae apertae sunt?»
«Verum est.»
«Estne hic Mingo princeps?»
«Primus gentis suae.»
«Puella, quid vis? Magnus bellator te uxorem ducit. Abi; genus tuum non interibit.»
«Malo millies genus meum interire,» Cora, horrore perculsa, exclamavit, «quam ad tantam ignominiam descendere!»
«Huron, mens eius in maiorum tabernaculis manet. Invita sponsa domum infelicem reddit.»
«Lingua gentis suae loquitur,» Magua respondit, captivam acerba ironia intuens. «Ex negotiatoribus orta est, atque etiam pro benigna facie pretium pacisci volet. Dicetne Tamenundus verba?»
«Accipe conchas foederis, atque amorem nostrum.»
«Nihil hinc auferam nisi quod Magua secum attulit.»
«Abito igitur cum tuis. Magnus Manittus vetat ne Delavarus iniuste agat.»
Magua ad Coram accessit, eamque brachio valide apprehendit. Delavari taciti se removerunt; Cora vero, quasi cognosceret querelas nihil profuturas, fatum quod imminebat sine repugnantia excipere parabat.
«Mane, mane!» Duncanus prosiliens exclamavit. «Huron, miserere! Tantum pro ea redemptionis pretium accipies ut ditior fias quam quisquam gentis tuae umquam fuit.»
«Magua e gente rubrae cutis est; pallidorum hominum monilia non desiderat.»
«Aurum, argentum, pulvis pyrius, plumbum, omnia quibus bellatori opus est in tuo tugurio erunt; quaecumque maximo principi conveniunt.»
«Le Subtil validissimus est,» Magua exclamavit, manum qua patientis Corae brachium tenebat violenter concutiens; «ultionem suam habet!»
«O summe providentiae moderator!» Heywardus manibus anxie coniunctis exclamavit. «Potestne hoc permitti? Ad te, iuste Tamenunde, misericordiae causa provoco.»
«Delavarus quod dicturus erat dixit,» senex respondit, oculis clausis in sedem se remittens, non minus animi quam corporis labore confectus. «Viri bis non loquuntur.»
«Sapienter sane constitutum est,» explorator dixit, Duncano nutu tacere iusso, «ne princeps tempus terat quod semel pronuntiavit revocando; sed prudens etiam bellator, priusquam securim in caput captivi defigat, quid acturus sit diligenter considerat. Huron, non te amo; nec dicere possum Mingonem quemquam magno meo favore umquam usum esse. Verisimile est autem, nisi bellum hoc cito finiatur, multos adhuc e vestris in silvis obviam mihi futuros.»
«Tu igitur ipse iudica utrum malis talem captivam, qualis haec femina est, in tua castra ducere, an talem virum qualis ego sum, quem gens tua inermem conspicere vehementer gauderet.»
«Num Longum Sclopetum vitam suam pro femina dabit?» Magua cunctanter rogavit, qui iam cum captiva ex illo loco egredi paraverat.
«Minime, minime; non tam multa dixi,» explorator prudenter pedem referens respondit, ubi animadvertit quanto studio Magua propositionem accepisset. «Iniqua commutatio esset virum bellicosum, aetate et viribus florentem atque utilem, etiam pro optima muliere totius confinii dare. Fortasse tamen iam in hiberna concedere consentiam, cum ad foliorum mutationem saltem sex hebdomadae supersint, ea lege ut puellam dimittas.»
Magua contemptim frigideque caput concussit, impatienterque signo populo viam sibi aperiri iussit.
«Age igitur,» explorator addidit, quasi consilium vixdum secum constituisset, «sclopetum etiam meum, cui nomen Cervicida, in pretium adiciam. Experto venatori crede: in omnibus provinciis nullum telum huic par est.»
Magua nec tum respondere dignatus multitudinem, quae obsidebat, discedere cogebat.
«Fortasse,» explorator addidit, simulatam animi tranquillitatem eo magis amittens quo alter condicionem neglegentius accipiebat, «si etiam pollicear me iuvenes vestros veram huius sclopeti vim atque usum docturum, iudiciorum nostrorum parva discrepantia tolli poterit.»
Le Renard violenter Delavaris imperavit ut viam patefacerent; illi tamen undique densum et impenetrabile cingulum circum eum adhuc tenebant, sperantes eum amicabilem condicionem accepturum. Truci oculorum aspectu significavit se, nisi parerent, ad infallibilem prophetae iustitiam iterum provocaturum.
«Quod fato statutum est, serius ocius eveniet,» explorator ad Uncam conversus maesto humiliatoque vultu perrexit. «Nebulo iste quantum possit intellegit nec praedam dimittet. Deus tibi bene faciat, puer! Amicos inter tuos sanguine coniunctos invenisti; spero eos tam fideles futuros quam nonnullos quos expertus es, etiamsi sanguinis Indici nihil haberent.»
«Ego autem aliquando mori debeo; itaque hoc saltem fortunae tribuo, quod pauci sunt qui ululatum meae mortis edant! Postremo haud dubium est quin nebulones illi cutem capitis mei aliquando adepturi sint; uno igitur alterove die addito aut dempto in immenso temporis aeterni calculo nihil mutabitur.»
«Deus tibi bene faciat,» agrestis ille silvarum incola repetivit, caput in latus inflectens, cum genarum nervi tremerent; deinde subito conversus iuvenem desideranti aspectu intuitus, «Te et patrem tuum, Unca, vere dilexi, etsi color cutis nostrae non idem sit, et a natura non prorsus eadem dona acceperimus.»
«Dic sagamoro me ne in maximis quidem periculis eius immemorem fuisse. Tu vero, cum felici aliquando vestigio feram sequeris, mei nonnumquam memento. Certe tibi persuade, puer, sive unum caelum sive duo sint, iter in altero mundo patere quo viri probi rursus convenire possint.»
«Sclopetum in loco ubi abscondimus invenies; sume atque mei memoriae causa serva. Et audi, puer: quoniam natura tua ultionem non prohibet, in Mingones aliquanto liberalius ea utere; fortasse sic maeror quem ob mortem meam capies levabitur, animusque tuus quietior erit. Huron, condicionem tuam accipio; dimitte feminam. Ego captivus tuus sum.»
Submissum quidem sed distinctum assensionis murmur per multitudinem transiit, etiam ferocissimis Delavarorum bellatoribus animosa illa voluntarii sacrificii constantia placente. Magua constitit; atque per unum sollicitum momentum dubitare videbatur. Deinde Coram oculis perlustrans, in quibus mira feritatis et admirationis mixtura fulgebat, consilium semel atque in perpetuum firmavit.
Capite contemptim retro moto condicionem repudiavit, voceque fixa et certa dixit:
«Le Renard Subtil magnus princeps est; unum tantum animum habet. Veni,» addidit, familiaritate indignissima manu in captivae umerum imposita ut eam ad iter incitaret, «Huron bellator garrulus non est; ibimus.»
Virgo se retraxit, pudore femineo nobili et composito; niger autem oculus indignatione micuit, dum rubor vividus, velut solis splendor subito transiens, ad ipsa tempora faciei ascendit, contumelia tam graviter accepta.
«Captiva tua sum et, ubi tempus aptum erit, ad mortem etiam te sequi parata ero. Sed vi nihil opus est,» frigide respondit. Tum ad Oculum Accipitris conversa: «Generose venator, ex imo animo gratias tibi ago. Condicio tua frustra oblata est, nec mihi eam accipere licuisset. Tamen multo plus etiam quam sperasti mihi prodesse potes. Adspice hanc puellam miseram, quae caput demittit. Noli eam deserere, donec inter homines cultos in tuto collocaveris.»
«Non dicam,» exploratoris duram manum premens perrexit, «patrem eius tibi mercedem daturum esse; tu enim talis es ut humanis praemiis maior habearis. Sed grates tibi aget et benedicet. Crede mihi, viri iusti senisque benedictio apud caelum vim suam habet.»
«Utinam hoc ipso terribili momento ex eius ore talem benedictionem audire mihi liceret!» Vox ei faucibus haesit, atque ad breve momentum tacuit. Tum ad Duncanum, qui sororem eius sensu destitutam sustinebat, propius progressa submissiore voce, qua tamen affectus animi cum verecundia feminea acerrime contendebant, perrexit: «Non opus est tibi dicere ut thesaurum, quem habiturus es, carissime colas. Amas eam, Heywarde; amor ille vel mille vitia, si quae in ea essent, velaret.»
«Tam benigna, tam mitis, tam suavis, tam bona est, quantum homini mortali contingere potest. Nec in animo nec in corpore ulla macula est, quam etiam superbissimus vestrum aspernaretur.»
«Formosa est, o quam supra omnem modum formosa!» Haec dicens manum suam pulchram, sed minus candidam, maesta cum caritate in Aliciae frontem alabastro similem imposuit, aureosque crines circa supercilia sparsos digitis diremit. «At eius animus tam castus et omnis labis expers est quam cutis candida! Multa dicere possem, plura fortasse quam ratio tranquillior probaret; sed et vobis et mihi parcam.» Vox iam audiri non poterat, atque vultum super iacentem sororis formam inclinavit.
Post longum ardentissimumque osculum surrexit, vultu mortis pallore suffuso, nulla tamen lacrima in oculis febri ardentibus apparente. Tum a sorore aversa, pristinam oris maiestatem recepit et ad barbarum ait: «Nunc, domine, si tibi placet, sequar.»
«Abi, age,» Duncanus exclamavit, Aliciam Indicae cuidam virgini in bracchia tradens. «Abi, Magua, abi! Delavaris leges sunt quae vetant ne te detineant; ego autem, ego talibus legibus non obstringor. Abi, monstrum maligne; quid cessas?»
Quo vultu Magua minas quibus Heywardus se secuturum significaverat audiverit, vix describi potest. Primum ferocissimum ac manifestum gaudium ex oculis erupit, quod statim callido frigidoque vultu repressit.
«Silvae patent,» breviter respondit; «Manus Aperta sequi potest.»
«Mane,» Oculus Accipitris exclamat, brachio Duncani prehenso eumque vi retinens. «Nescis nebulonis dolos: ad insidias te perduceret, ut ibi morereris—»
«Huron,» Uncas interpellavit, qui severis gentis suae moribus subiectus omnia quae dicebantur graviter et attente audiverat, «Huron, Delavarorum iustitia a Manitto venit. Solem intuere: nunc inter summos tsugae ramos fulget. Via tua brevis et aperta est. Cum supra arbores conspicietur, viri vestigia tua sequentur.»
«Corvum audio!» Magua derisorie ridens exclamavit. «Abite,» addidit, ad multitudinem, quae paulatim ad transitum patuerat, manu concussa. «Ubi Delavarorum femineae vestes sunt? Sagittas atque sclopeta sua ad Wyandotos mittant; cervinam carnem edendam, frumentum sarculis colendum habebunt. Canes, lepores, fures! Vos despuo!»
Haec extrema eius convicia alto ominosoque silentio excepta sunt. Sic Magua, amarissima illa verba adhuc in ore habens, victor et nemine prohibente in silvam discessit. Captiva, quae nullam repugnantiam ostendebat, eum secuta est; nam sacrosanctae Indorum hospitii leges eum ab iniuria tutum praestabant.