Volumen II · Caput DECIMUM
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
CAPUT DECIMUM
BOTT. Num omnes convenimus?
QUIN. Bene, bene; ecce locum mirum in modum
Ad nostram exercitationem opportunum.
SHAKESPEARE · SOMNIUM NOCTIS AESTIVAE
Quanta Heywardi admiratio fuerit, facilius lector animo fingere poterit quam nos verbis explicare. Indi quos occultos in insidiis latere suspicatus erat in quadrupedes repente mutati sunt; lacus ille in stagnum castorum, cataracta in aggerem ab animalibus tam industriis quam sollertibus exstructum; hostis autem suspectus in amicum diu probatum, Davidem Gamutum, psalmorum canendorum magistrum.
Huius praesentia tot spes de sororum fortuna, praeter omnem exspectationem, excitavit, ut iuvenis ne momento quidem cunctatus e latebris prosiliret atque ad duos, qui praecipuas in ea scaena partes gerebant, se conferret.
Oculus Accipitris risum vix cohibere poterat. Gamutum flexilem sine ulla caerimonia manuque rudiori ita torsit ut uno pede circumageretur, saepius affirmans Hurones in conficiendo eius habitu praeclare sese gessisse. Tum eius manum prensavit tanta vi compressitque ut placidissimo Davidi lacrimae in oculos venirent, eique de nova eius condicione gratulatus est.
«Aperire igitur apud castores exercitationes tuas gutturis parabas?» inquit. «Callidi nebulones dimidiam huius artis partem iam didicerunt: nam caudarum ictibus modum servant, quemadmodum modo audisti; et peropportune quidem, alioquin Cervicida meus primam inter eos notam dedisset. Novi homines veteri castore rerum perito stultiores, qui tamen legere et scribere possent; sed quod ad ululatus attinet, muta natura nascuntur bestiae! Quid de tali cantu sentis?»
David aures teneras manibus obstruxit; quin etiam Heywardus, quamquam iam intellegebat cuius generis sonus esset, oculos ad caelum sustulit avem quaerens, cum corvi crocitatio per aerem circumsonaret.
«En», perrexit ridens explorator, reliquos comites demonstrans, qui dato signo iam propius accedebant, «haec musica sua natura vires habet: duo sclopeta egregia ad latus mihi adducit, ut cultros securesque bellicas taceam. Sed te salvum videmus; nunc nobis explica quid puellis acciderit.»
«Apud ethnicos captivae sunt», David respondit; «at, quamvis animis valde afflictae, corpore tamen incolumes atque in tuto sunt.»
«Utraque?» anhelans Heywardus interrogavit.
«Ita sane. Nam, etsi laboriosum iter fecimus atque modicum victum accepimus, vix aliam causam conquerendi habuimus, nisi quod animos nostros graviter laedebat tam longe a patria captivos abduci.»
«Deus tibi pro his ipsis verbis benedicat!» exclamavit Munro tremens. «Filiolas igitur meas puras atque angelis similes recipiam, quales amisi!»
«Nescio tamen an liberatio earum iam instet», respondit David dubitans. «Dux barbarorum malo quodam spiritu tenetur, quem nulla vis praeter omnipotentiam domare possit. Dormientem vigilantemque temptavi; sed neque soni neque verba animum eius tangere videntur.»
«Ubi est sceleratus?» explorator abruptius interpellavit.
«Hodie cum iuvenibus suis alces venatur; cras autem, ut audio, altius in hos saltus atque propius ad fines Canadae pergent. Virgo maior ad finitimum quendam populum deducta est, cuius tuguria trans illam rupem atram atque arduam posita sunt; minor vero apud mulieres Huronum retinetur, quarum domicilia hinc duobus tantum miliariis Anglicis distant, in planitie edita, ubi ignis pro securi arbores sustulit locumque habitationi paravit.»
«Alicia, mea mitissima Alicia!» murmuravit Heywardus. «Solacio sororis praesentis orbata est!»
«Ita est. Sed quantum laudes Dei gratiarumque actio per psalmos decantata animum in calamitate lenire possunt, tanti solacii illi nihil defuit.»
«Ergone etiamnunc cantandi studium retinet?»
«Ad graviorem sollemnioremque cantum potius: quamquam fateor, quantacumque ego diligentia usus sim, virginem saepius flere quam ridere. Tum sacra carmina urgere desino; multa tamen intervalla dulcia solacioque plena nobis contingunt, cum voces tollimus atque barbarorum aures obstupefiunt.»
«At cur tibi sine custode liberum est vagari?»
David vultum ita composuit ut modestiam humilitatemque significare sibi videretur; tum submissius respondit: «Quam parum laudis huic vermiculo tribuendum est! Vis quidem psalmorum canendorum inter atrocia facta in illo sanguinis campo, per quem transivimus, consopita iacuit; sed nunc etiam in animos ethnicorum pristinam vim recepit, atque mihi licet quo volo ire ac redire.»
Explorator risit et, frontem suam significanti gestu pulsans, fortasse unicam hanc licentiam satis dilucide interpretatus est; deinde ait:
«Indi hominem mentis non compotem numquam violant. Sed cur, cum via reditus ante oculos pateret (nec ita obscura erat ut vestigium sciuri), non tuo itinere regressus es, ut ad castellum Eduardi nuntium afferres?»
Explorator, propriam tantum naturam duram et ferream reputans, opus fortasse exegerat quod David nulla umquam condicione efficere potuisset. Ille vero, vultus modestia non prorsus deposita, sic respondit:
«Quamquam anima mea laetaretur, si habitacula Christianorum rursus viseret, pedes tamen mei spiritus teneros, quos fidei meae commissos habeo, vel in ipsam Iesuitarum regionem simulacris deditam sequi mallent, quam unum retro gradum facere, dum illae vinculis et maerore tabescunt.»
Etsi figurata Davidis oratio non omnibus qui audiebant satis perspicua erat, oculorum sincera constantia et honesti vultus ardor fallere neminem facile poterant. Uncas ad eius latus propius accessit eumque gravi et probanti intuitu contemplatus est; pater autem brevi illo solitoque approbationis clamore voluptatem significavit. Explorator capite concusso respondit:
«Numquam Dominus voluit hominem omnia studia in gutture collocare, ceteris, iisque praestantioribus, facultatibus neglectis! Sed in manus ineptae cuiusdam feminae incidit, cum sub caeruleo caelo inter amoena silvarum discere debuisset. En, amice: hac stridente fistula tua ignem accendere constitueram; sed quoniam tanti facis, recipe et quantum potes infla!»
Gamutus fistulam qua vocis sonum explorabat ea voluptate recepit quantam gravitas officii sui sine ullo dedecore ostendere sinebat. Sonum eius cum propria voce saepius comparavit, atque ubi sibi persuasit nihil pristinae concinnitatis deperisse, gravissime se comparavit ad aliquot strophas ex longiore quodam carmine libelli illius saepe memorati canendas.
Heywardus tamen pium eius consilium celeriter interpellavit, de statu pristino et praesenti captivorum diligentius et ordinatius interrogans quam initio congressus animi perturbatio concesserat. David, quamvis ad fistulam suam, quasi ad thesaurum, oculos cupidos identidem referret, respondere coactus est, praesertim cum pater venerandus interrogationibus tantum studii adiungeret ut negari non posset.
Nec explorator, quotiens locus opportunus se obtulit, interrogationem ad rem pertinentem omisit. Ita crebris interpellationibus, inter quas interdum ex instrumento nuper recepto quidam minaces soni prodibant, qui sorores quaerebant de praecipuis rebus certiores facti sunt, quibus ad propositum grave unicumque perficiendum uti possent. Narratio Davidis simplex erat, nec multa quae memoraret habebat.
Magua in monte manserat, donec occasio tuto abeundi oblata esset; tum descendit et occidentale Horicani latus secutus versus Canadam iter instituit. Cum callidus Huron semitas bene nosset nec ullum statim insequentium periculum imminere sciret, omnes modico gradu atque haud magno labore progressi erant.
Ex simplici Davidis narratione apparebat eius praesentiam potius toleratam quam desideratam esse; quamquam ipse Magua non omnino expers erat reverentiae illius qua Indi eos habere solent quorum mentem Magnus Spiritus singulariter tetigisse existimant. Noctu summa cura captivarum habebatur, tum ne umore silvarum laederentur, tum ne effugere possent.
Ad fontem equi, ut iam vidimus, dimissi erant; atque quamvis longum iter per remotas regiones confectum esset, fallaciis supra descriptis usi sunt, ne ullum vestigium latebras eorum indicaret. Ad castra gentis suae perveniens Magua, instituto a suis raro violato obtemperans, captivas inter se separavit.
Cora ad gentem quandam missa erat quae vicinam vallem ad tempus incolebat; David vero morum historiaeque Indorum tam ignarus erat, ut neque nomen neque indolem illius populi certa ratione describere posset.
Hoc tantum noverat, illos in expeditione nuper contra castellum Gulielmi Henrici facta non interfuisse; eos, ut Hurones ipsos, foederatos Montcalmi esse; et cum gente bellicosa ferocique, quam fortuna tam prope ipsos ad tempus collocaverat, haud libentibus illis, amicitiam quidem, sed cautam ac suspectam, colere.
Mohicani et explorator sermonem eius intermissum atque imperfectum crescente manifeste studio audiverunt. Cum vero David enarrare conaretur quibus artibus aut studiis populus ille, apud quem Cora retinebatur, uteretur, explorator repente quaesivit:
«Qualem eorum cultellorum formam vidisti? Britannico an Gallico more fabricati erant?»
«Non talibus vanitatibus animum intendebam; sed cogitationes meas ad maerorem virginum leniendum potius contuli.»
«Tempus venire potest quo cultrum barbari tam contemptibilem vanitatem non iudicabis», respondit explorator, insigni fastidio tarditatis alterius. «Num frumentorum sollemnia iam egerant? Aut de signis gentiliciis quae totem vocant aliquid nobis dicere potes?»
«Frumento quidem epulas multas et copiosas habuimus: nam grana, dum lacte adhuc abundant, tum ori dulcia tum stomacho grata sunt. Quid autem totem significet nescio. Quod si ad musicam Indorum pertinere potest, in ea re illos consulere non est necesse: numquam enim voces ad laudem coniungunt, atque inter idololatras omnium profanissimi videntur.»
«Ita naturam Indorum falso insimulas. Mingo quoque unum tantum Deum verum viventemque adorat! Fictum est sceleste ab albis hominibus, et pudet me id de meo colore dicere, bellatorem ante simulacra suis manibus fabricata procumbere. Verum est eos cum malo illo spiritu indutias facere conari, nam quis cum hoste quem vincere nequit non paciscatur? Sed ab uno Magno Bonoque Spiritu favorem opemque petunt.»
«Forsitan ita est», inquit David; «at ego miras et insolitas quasdam figuras in picturis eorum conspexi, quas tanta admiratione diligentiaque prosequebantur ut superbiam quandam religiosam redolerent; unam praesertim, eamque foedam atque taeterrimam.»
«Num serpens erat?» continuo explorator interrogavit.
«Non multum dissimile: humilis enim ac repens testudinis speciem praeferebat!»
«Hem!» una voce exclamaverunt ambo Mohicani intenti; explorator autem caput concussit, ut qui rem maximi momenti, minime tamen laetam, comperisset. Tum pater lingua Delavarorum locutus est, tanta tranquillitate ac dignitate ut vel ii qui sermonem omnino ignorabant animos adverterent. Gestus eius gravitatem habebant, interdum etiam vehementiam.
Semel bracchium in sublime sustulit; quod cum demitteret, amictus levis sinus secesserunt, et digitus pectori admotus est, quasi gestu ipso sententiam firmare vellet. Duncanus oculis motum secutus animadvertit animal modo commemoratum eleganter, quamquam colore iam subobscuro, caeruleis lineis in fusco principis pectore depictum esse.
Tum quidquid umquam audierat de violenta magnae Delavarorum gentis divisione uno impetu memoriae eius occurrit; et occasionem loquendi adeo anxius exspectavit ut moram vix ferret, quippe cui tantum in ea re interesset. Sed antequam os aperiret, explorator ab amico suo Indo se avertens sic ait:
«Rem invenimus quae, prout caelum constituerit, nobis aut prodesse aut nocere possit. Sagamorus e nobilissimo Delavarorum sanguine ortus est atque Testudinum eius gentis summus princeps. Ex cantoris verbis constat aliquos eiusdem stirpis inter eos esse quos memorat; quod si ille dimidiam tantum partem spiritus, quem in gutturis tubam insumebat, interrogationibus prudentibus impendisset, sciremus quot bellatores habeant. Omnino periculosam viam ingredimur: nam amicus qui vultum a te avertit saepe animum crudeliorem gerit quam hostis qui capitis tui cutem captat.»
«Explica quaeso», dixit Duncanus.
«Longa est haec et luctuosa historia, cuius meminisse mihi parum libet. Nec negari potest praecipuam iniuriam homines albae cutis intulisse. Sed eo res processit ut frater in fratrem securim bellicam vertat, et Mingo atque Delavarus eandem viam incedant.»
«Suspicarisne igitur eam gentem, apud quam Cora est, partem illius populi esse?»
Explorator annuens suspicionem confirmavit; sed de argumento quod sibi dolorem inferre videbatur amplius disserere nolebat. Impatiens Duncanus tum complura consilia temeraria atque desperata proponebat quibus sorores eriperentur. Munro, torpore mentis quasi depulso, audire coepit iuvenis cogitationes effrenatas tanta obsequentia quanta canities eius et gravitas annorum recusare debuissent.
Explorator autem, ubi amantis ardor paulisper exarsisset atque se exhausisset, persuadere tandem potuit in re, quae sedatissimum consilium summamque animi constantiam posceret, festinationem stultam fore.
«Optimum erit», addidit, «hunc hominem sinere ut solito more in castra redeat, in tuguriis maneat puellasque de nostro adventu certiores faciat, donec signo dato ad colloquium evocetur. Num corvi vocem, amice, ab illius avis nocturnae quam ‘whip-poor-will’ vocant cantu discernere nosti?»
«Avis illa mihi iucunda est», David respondit, «atque suavem et maestum sonum edit, quamvis numerus nimis concitatus neque satis mensuratus sit.»
«De ave ‘wish-ton-wish’ loquitur», dixit explorator. «Bene; quoniam eius cantus te delectat, is tibi signum erit. Memineris igitur: cum ter repetitam illius nocturnae avis vocem audies, in dumeta ingreditor unde aviculam cantare credas—»
«Siste», interpellavit Heywardus; «ego eum comitabor.»
«Tu?» exclamavit stupens Oculus Accipitris. «Taedetne te solem orientem occidentemque videre?»
«David vivum est documentum Hurones etiam misericordes esse posse.»
«Est sane; sed David gutture uti novit eo modo quo nemo mentis compos donum naturae depravare vellet.»
«Ego quoque insanum, stultum, heroa denique quemlibet hominem agere possum, ut eam quam amo ex tali captivitate liberem. Noli iam impedimenta enumerare: statutum mihi est.»
Oculus Accipitris aliquantisper iuvenem tacitus obstupefactusque conspexit. Duncanus autem, qui hactenus peritiam officiaque alterius observans imperiis eius fere sine ulla recusatione obtemperaverat, nunc maiorem sibi vindicavit auctoritatem tam elato habitu ut vix quisquam ei resistere posset. Manu significavit nullam se reprehensionem audire velle; tum placatioribus verbis perrexit:
«In promptu habes quae ad habitum mutandum opus sunt; me quoque muta, vel coloribus depinge, si voles; denique in quamlibet speciem transforma, vel in stultum.»
«Haud meum est affirmare eum, quem tam potens Providentiae manus finxerit, aliam formam desiderare», murmuravit explorator aegre ferens. «Cum manipulos tuos in bellum mittis, prudenter, opinor, signa stationesque constituis, ut qui a tua parte pugnant sciant quando et ubi amicos exspectent?»
«Audi», interpellavit Duncanus. «Ex fideli hoc captivorum comite audisti Indos duabus gentibus, nisi diversis nationibus, constare. Apud eos quos Delavarorum ramum esse existimas ea est quam ‘nigricomam’ appellas; altera autem, et natu minor, apud apertos hostes nostros Hurones sine dubio retinetur. Aetati meae et ordini convenit illud alterum periculum subire. Dum tu igitur cum amicis tuis de una sorore liberanda agis, ego alteram eripiam aut moriar.»
Nova animi vis iuvenis militis in oculis emicuit, totumque corpus eius, spiritu auctum, erectum atque augustum apparuit. Oculus Accipitris, quamvis fallacias Indorum usu nimis edoctus esset quam ut totum periculum non perspiceret, nesciebat tamen qua ratione repentinum illud propositum frangeret.
Fortasse aliquid in eo consilio erat quod ipsi naturae audaci congrueret, cum occultus amor rerum desperatarum cotidianis periculis ita crevisset ut temeritas discrimenque quodammodo ad vitae voluptatem necessaria viderentur. Itaque, repente mutato animo, consilio Duncani obsistere desiit atque id exsequendum adiuvare coepit.
«Age», inquit comiter arridens, «cervus qui ad aquam ruit a fronte coercendus est, non a tergo insectandus! Chingachgookus tot diversos colores habet quot uxor cuiusdam praefecti operibus militaribus, quae naturam in chartarum fragmentis describit, montes straminis acervis rubigine infectis similes pingens, caelum autem caeruleum tam prope ponens ut manu contingere possis. Nec Sagamorus colorum adhibendorum minus peritus est! In hoc trunco sede; vitam meam pignori do: tam scite te effinget ut stultus natura natus videaris, idque plane ad tuam voluntatem.»
Duncanus consedit; Mohicanus autem, qui omnem sermonem attente audiverat, munus libenter suscepit. Artibus gentis suae admodum exercitatus, mira arte celeritateque lineamenta insolita in eius vultu duxit, quae Indi pro signis animi amicalis atque iocosi habere solebant.
Cavebat diligenter ne ulla linea occultum studium belli significare posset; contra eas formas quaerebat quae pacis et benevolentiae cupiditatem prae se ferrent. Denique omnem bellicosae dignitatis speciem larvato scurrae habitu penitus submovit.
Tales habitus apud Indos minime insoliti erant; cumque Duncanus etiam veste iam satis alienus videretur, non deerat cur sperarent eum lingua Gallica peritum pro praestigiatore a Ticonderoga profecto, qui apud foederatas amicasque gentes vagaretur, haberi posse.
Cum eum satis coloribus distinctum iudicavissent, explorator multis eum monitis amice instruxit, signa mutuo danda composuit locumque constituit ubi, si utrique consilia successissent, convenirent. Discessus Munronis ab iuvene amico tristior fuit et plenus affectus; senex tamen discessionem torpore quodam animi patienter accepit, quae sincerae ardentique eius naturae, si mens sana fuisset, minime convenisset.
Explorator Heywardum paulum seorsum duxit atque consilium aperuit veterem militem in castris tutis Chingachgooko custode relicturum se esse, dum ipse et Uncas apud eos quos Delavaros esse opinabantur sororem quaererent. Tum repetitis admonitionibus atque consiliis, ea gravitate caloreque animi quibus Duncanus intime permotus est, ita finem fecit:
«Nunc Deus tibi benedicat! Animum ostendisti qui mihi placet; est enim iuventutis proprium donum, praesertim ubi sanguis fervidus corque forte est. Sed fidem habe monitis hominis qui multa vera suo usu comperit. Opus erit omni tua virtute et ingenio acutiore quam quod in libris invenitur, antequam calliditatem Mingonis superare aut eius fortitudinem frangere queas. Deus tibi benedicat! Quod si Hurones cutem capitis tui ceperint, huius hominis promisso confide, cui duo validi bellatores adsunt: pro singulis eius capillis singuli hostes vita luent! Ita, adulescens illustris, Providentia consilio tuo, quod totum honestum est, faveat; atque memento adversus improbos fallacias adhibere licere quae non semper albo homini natura suppetant.»
Duncanus amici probi et inviti manum ardenter pressit, veteremque Munronem iterum fidei eius commendans bonis precibus respondit; tum Davidi signum dedit ut praeiret. Oculus Accipitris per aliquot momenta iuvenem alacrem et audacem abeuntem aperta admiratione contemplatus est; deinde dubitanter caput quassans reliquam suorum partem in silvae latebras abduxit.
Duncanus et David recta per locum a castoribus purgatum et secundum ripam stagni iter fecerunt. Ubi primum iuvenis se solum cum homine tam simplici et tam parum ad repentinos casus periculosos idoneo esse sensit, tum demum intellegere coepit quam arduum opus suscepisset.
Lux paulatim deficiens horridam vastitatem silvae, quae undique sine fine patebat, etiam maestiorem reddebat; immo silentium illarum parvarum aedium, quas sciebat multitudine incolarum refertas esse, terrorem quendam afferebat.
Cum admirabiles illas aedes miramque cautelam qua sollertes earum incolae se munierant intueretur, ei venit in mentem etiam fera animalia in tanta solitudine eo instinctu praedita esse, qui cum ipsius ratione longo usu exercitata paene conferri posset; neque sine metu reputare poterat quam impar certamen sua temeritate sibi paravisset. Tum imago Aliciae clara animo obversata est, maeror eius, periculum in quo nunc versabatur; et in conspectu pulchritudinis eius omnia discrimina propria evanuerunt.
Davidem verbis confirmans celerius progressus est, levi illo et valido iuventutis audaciaeque gradu.
Stagni ambitu fere semicirculum emensi, a rivo deverterunt atque ad collis leniter assurgentis planitiem in ima valle ascendere coeperunt. Intra dimidiam horam ad marginem alterius areae apertae pervenerunt, quae ipsa quoque a castoribus facta videbatur; bestiae illae sapientes, fortasse aliquo casu commotae, eam reliquisse et opportuniorem sedem quam nunc tenebant elegisse credebantur.
Duncanus naturali quodam metu paulisper constitit, aegre ferens se ex fruticum tutela proditurum esse: ita homo ante periculosum experimentum vires animi colligit, cum tacite sciat eas omnes mox necessarias fore. Mora tamen usus est, ut brevibus oculorum iactibus quae posset de loco cognosceret.
Trans apertum campum, iuxta locum ubi rivulus ex superiore solo per saxa delabebatur, quinquaginta aut sexaginta tuguria lignis, virgultis terraque temere coagmentatis exstructa apparebant. Sine certo ordine disposita erant, parumque curae aut munditiae aut venustati impensum esse videbatur.
Quin adeo illis duobus ornamentis inferior erat haec hominum sedes vico castorum quem Duncanus modo viderat, ut secundam admirationem, priore vix minorem, fore suspicaretur. Nec suspicio evanuit cum in incerto crepusculo viginti aut triginta figuras e gramine procero et aspero ante tuguria vicissim surgentes conspexit, quae mox iterum disparerent quasi sub terram se insinuarent.
E brevibus repentinisque earum aspectibus potius spectra atra atque fugacia, aut aliquid mortalium generi alienum, quam corpora carne et sanguine facta videbantur. Ibi forma macra atque nuda brachia fera agitatione in aera iactans uno momento cernebatur; statim locus vacuus relinquebatur, dum eadem species in remoto alio loco subito emergeret, aut alia pari mysterio praedita in vicem succederet.
David animadvertens comitem subsistere eodem oculos convertit; tum voce sua Heywardum quodammodo ad se revocavit:
«Multum agri fertilis hic incultum iacet», inquit; «et hoc etiam, nulla mihi admissa iactantiae culpa, addere possum, me, quamquam breve tempus in his ethnicorum sedibus egerim, non parum boni seminis iuxta viam sparsisse.»
«Gentes istae venationem magis quam opera agricolarum amant», respondit Duncanus vix intellegens quid ille diceret, dum miranda illa spectare pergeret.
«Non labor, sed laetitia animi est vocem in laudes attollere; at quam turpiter illi pueri donis sibi datis abutuntur! Vix umquam eius aetatis iuvenes reperi quibus natura tam liberaliter psalmorum canendorum elementa tribuisset; nec profecto ulli sunt qui ea magis neglegant. Tres iam noctes hic egi, terque puerulos convocavi ut cantum sacrum mecum iungerent; totidem vicibus meis studiis ululatibus clamoribusque responderunt qui me usque ad medullas perhorrescere coegerunt!»
«De quibus loqueris?»
«De illis diaboli liberis, qui pretiosam aetatem vanis ludis illic consumunt. Heu! quam parum salutaris disciplinae frenum inter hanc gentem effrenatam valet! In regione betulis tam frequenti nusquam virga conspicitur; nec mirari debeo si pulcherrima Providentiae dona talibus vocibus dilapidantur.»
David aures adversus puerorum gregem obstruxit, quorum voces acutae tum ipsam silvam implebant. Duncanus autem, quasi propriam superstitionem modo expertam irridens, labra superbo risu leviter contraxit ac firmiter dixit:
«Procedamus.»
Cantus magister, manibus ab auribus nondum remotis, obsecutus est; atque ambo fidenti gradu iter continuaverunt ad ea quae David interdum «Philistinorum tabernacula» appellare solebat.
FINIS VOLUMINIS SECUNDI
SHACKELL, ARROWSMITH ET HODGES · JOHNSON’S COURT · FLEET STREET