CAPUT XLVI

Index capitum · Caput antecedens · Caput sequens

PROPUGNACULUM SANCTI GERVASII

Artagnanus ad tres amicos veniens eos in eodem conclavi congregatos invenit. Athos cogitabat, Porthos mystacem crispabat, Aramis preces recitabat e lepidissimo libello horarum caeruleo serico villoso contecto.

«Hercle!» inquit, «spero ea quae mihi dicturi estis tanti esse; alioquin non ignoscam vobis quod me accersivistis nec quiescere permisistis post noctem in propugnaculo capiendo atque diruendo consumptam. Ah, utinam adfuissetis, amici! Caluit ibi!»

«Alibi eramus, ubi nec nos frigore laborabamus,» respondit Porthos, mystacem interim ad formam sibi propriam torquens.

«Sile!» inquit Athos.

«Oh, oh!» inquit Artagnanus, levem sclopetarii superciliorum contractionem intellegens; «videtur aliquid novi hic esse?»

«Aramis,» inquit Athos, «nudius tertius in deversorio Hugonoti ientatum ivisti, credo?»

«Ita.»

«Quomodo illic convivas accipiunt?»

«Ego quidem pessime edi: nudius tertius dies erat quo a carnibus abstinendum erat, illi autem nihil nisi carnes habebant.»

«Quid!» inquit Athos. «In portu maritimo pisces non habent?»

«Dicunt,» respondit Aramis ad piam lectionem reversus, «molem quam cardinalis aedificari iubet pisces in altum mare fugare.»

«Sed non hoc a te quaerebam, Aramis,» reposuit Athos; «quaerebam num tibi satis quietis fuisset neque quisquam te interpellavisset.»

«Non admodum multi, ut opinor, nobis molesti fuerunt. Ita, re vera, ad id quod significas, Athos, satis commode apud Hugonotum erimus.»

«Eamus igitur ad Hugonotum,» inquit Athos; «nam hic parietes velut chartae folia sunt.»

Artagnanus, qui amici mores bene noverat et ex uno verbo, gestu, signo statim agnoscebat res graves esse, Athonis bracchium cepit atque sine verbo cum eo exiit. Porthos cum Aramine colloquens secutus est.

In via Grimaud offenderunt; Athos ei significavit ut sequeretur. Grimaud pro consuetudine tacitus paruit: miser paene iam loqui dedidicerat.

Ad tabernam Hugonoti pervenerunt. Hora septima matutina erat, dies apparere incipiebat; tres amici ientaculum imperaverunt et in aulam intraverunt ubi, ut hospes dicebat, non interpellarentur.

Infeliciter hora ad occultum colloquium parum opportuna erat.

Modo tympano signum ad milites excitandos datum erat; quisque nocturnum somnum excutiebat et, ut humorem matutini aeris propelleret, ad tabernam potum ardentem bibiturus veniebat. Dracones, Helvetii, custodes, sclopetarii, equites levis armaturae tam celeriter alii aliis succedebant ut res hospitis optime procederet, sed consilio quattuor amicorum minime serviretur; itaque salutationibus, propinationibus et iocis sociorum admodum morose respondebant.

«Age,» inquit Athos, «mox egregiam quandam rixam concitabimus, neque nunc ea opus est. Artagnane, noctem tuam nobis narra; nostram postea tibi narrabimus.»

«Revera,» inquit eques levis armaturae, qui corpus huc illuc movens poculum vini ardentis manu tenebat lenteque gustabat, «revera hac nocte in fossa eratis, domini custodes, et videmini mihi aliquantum cum Rupellensibus conflixisse.»

Artagnanus Athonem aspexit ut sciret num huic importuno respondere deberet qui sermoni se immiscebat.

«Quid igitur?» inquit Athos. «Non audis dominum de Busigny qui te alloqui dignatur? Narra quid hac nocte actum sit, quoniam hi domini scire cupiunt.»

«Nonne brobugnaculum cebistis?» quaesivit Helvetius, qui liquorem ex canna saccharifera confectum, rum appellatum, in cerevisiae poculo bibebat.

«Ita, domine,» respondit Artagnanus se inclinans, «hunc honorem habuimus. Quin etiam, ut audire potuisti, sub uno propugnaculi angulo dolium pulveris tormentarii immisimus, quod, ubi displosum est, haud parvum murorum hiatum fecit; praeterea, cum propugnaculum non recens aedificatum esset, reliqua quoque structura vehementer concussa est.»

«Et quod propugnaculum est?» quaesivit draco, qui anserem gladio transfixum tenebat quem coquendum adferebat.

«Propugnaculum Sancti Gervasii,» respondit Artagnanus, «post quod Rupellenses operarios nostros vexabant.»

«Et acre certamen fuit?»

«Ita sane. Quinque homines ibi amisimus, Rupellenses octo aut decem.»

«Ber Dei sanguinem!» inquit Helvetius, qui, quamquam lingua Germanica admirabilem iuramentorum copiam possidet, Gallice iurare consueverat.

«Sed probabile est,» inquit eques levis armaturae, «eos hoc mane fossores missuros ut propugnaculum restituant.»

«Ita, probabile est,» inquit Artagnanus.

«Domini,» inquit Athos, «sponsionem propono.»

«Ah, ita, sbonsionem!» inquit Helvetius.

«Quam?» quaesivit eques levis armaturae.

«Exspectate,» inquit draco, gladium velut veru super duo magna ferrea fulcra ponens quae ligna in camino sustinebant; «ego quoque intersum. Hospes infelix, patinam ad adipem excipiendum statim adfer, ne guttam quidem adipis huius egregiae volucris amittam.»

«Recte ticit,» inquit Helvetius; «ateps anserinus cum conditis tulcibus valde ponus est.»

«Ecce,» inquit draco. «Nunc sponsionem videamus. Audimus, domine Athos.»

«Ita, sponsionem,» inquit eques levis armaturae.

«Ergo, domine de Busigny, tecum sponsionem facio,» inquit Athos, «me tresque socios meos, dominos Porthonem, Araminem et Artagnanum, in propugnaculo Sancti Gervasii ientaturos ibique integram horam, horologium manu tenentes, mansuros, quidquid hostis fecerit ut nos depellat.»

Porthos et Aramis inter se aspexerunt: intellegere incipiebant.

«Sed,» inquit Artagnanus ad Athonis aurem inclinatus, «sine misericordia nos occidendos curabis.»

«Multo certius peribimus,» respondit Athos, «nisi illuc imus.»

«Ah, mehercule, domini,» inquit Porthos, in cathedra reclinatus mystacemque crispans, «haec pulchra sponsio est, ut spero.»

«Itaque accipio,» inquit dominus de Busigny. «Nunc pignus constituendum est.»

«Quattuor estis, domini,» inquit Athos, «quattuor nos sumus; cena octo hominibus ad arbitrium eorum qui vicerint, placetne?»

«Egregie,» respondit dominus de Busigny.

«Optime,» inquit draco.

«Blacet mihi,» inquit Helvetius.

Quartus autem auditor, qui toto hoc sermone nihil locutus erat, capite annuens se assentiri significavit.

«Ientaculum horum dominorum paratum est,» inquit hospes.

«Ergo adfer,» inquit Athos.

Hospes paruit. Athos Grimaud vocavit, magnum ei corbem in angulo iacentem ostendit gestuque significavit carnes allatas mappis involvendas esse.

Grimaud statim intellexit de ientaculo in herba sumendo agi; corbem cepit, carnes composuit, lagonas adiunxit atque corbem e bracchio suspendit.

«Sed ubi ientaculum meum sumetis?» inquit hospes.

«Quid tua refert,» inquit Athos, «modo tibi solvatur?»

Et duas pistolas magnifice in mensam iecit.

«Num reliquum tibi reddam, praefecte?» inquit hospes.

«Non; tantum duas vini Campanici lagonas adde, et quod restat pro mappis erit.»

Hospes non tam bonum negotium faciebat quam primo crediderat; sed damnum resarcivit, duabus lagonis vini Andegavensis pro totidem Campanici quattuor convivis clam subiectis.

«Domine de Busigny,» quaesivit Athos, «velisne horologium tuum ad meum accommodare, aut mihi permittere ut meum ad tuum accommodem?»

«Libentissime, domine,» inquit eques levis armaturae, pulcherrimum horologium adamantibus cinctum e sinu proferens; «hora septima et dimidia.»

«Hora septima et triginta quinque minuta,» inquit Athos. «Constabit igitur meum quinque minutis tuum antecedere, domine.»

Atque praesentibus attonitis salutatis, quattuor iuvenes viam ad propugnaculum Sancti Gervasii ingressi sunt, Grimaud sequente, qui corbem portabat ignarus quo iret, sed caece oboedire assuetus ne quaerere quidem cogitans.

Quamdiu intra castrorum fines erant, quattuor amici ne verbum quidem commutaverunt; praeterea curiosi eos sequebantur qui, sponsione cognita, scire volebant quomodo se expedirent. Sed ubi circumvallationis lineam transierunt atque in aperto fuerunt, Artagnanus, qui quid ageretur omnino ignorabat, tempus esse putavit explicationem petendi.

«Et nunc, mi Athos,» inquit, «amicitiae causa me doce quo eamus.»

«Probe vides,» inquit Athos; «ad propugnaculum imus.»

«Sed quid ibi facturi?»

«Probe scis: ientatum imus.»

«Sed cur apud Hugonotum non ientavimus?»

«Quia res maximi momenti inter nos agendae sunt, et ne per quinque quidem minuta in illo deversorio colloqui licebat, tot importunis euntibus, venientibus, salutantibus, adeuntibus. Hic saltem,» perrexit Athos propugnaculum ostendens, «nemo nos interpellare veniet.»

«Mihi videtur,» inquit Artagnanus ea prudentia quae in eo tam concinne tamque naturaliter cum summa fortitudine coniuncta erat, «mihi videtur nos locum aliquem remotum in collibus harenae iuxta mare invenire potuisse.»

«Ubi nos quattuor una colloquentes conspecti essemus, ita ut intra quartam horae partem cardinalis ab exploratoribus certior factus esset nos consilium capere.»

«Ita,» inquit Aramis, «recte dicit Athos: Animadvertuntur in desertis.»

«Desertum non malum fuisset,» inquit Porthos, «sed inveniendum erat.»

«Nullum desertum est ubi avis supra caput transire non possit, ubi piscis supra aquam salire non possit, ubi cuniculus e cubili prosilire non possit; atque credo et aves et pisces et cuniculos, omnia denique animalia, cardinali exploratorum munere fungi. Satius igitur est inceptum persequi, a quo ceterum iam sine dedecore recedere non possumus. Sponsionem fecimus, sponsionem quae praevideri non potuit, cuius veram causam quemquam divinare posse nego.

«Ut vincamus, horam unam in propugnaculo manebimus. Aut oppugnabimur aut non oppugnabimur: si non oppugnabimur, satis temporis ad colloquendum habebimus nemoque nos audiet; spondeo enim huius propugnaculi parietes aures non habere. Si oppugnabimur, nihilo minus de rebus nostris colloquemur, atque insuper nos defendendo gloriam nobis parabimus. Videtis nihil non in nostrum commodum cessurum esse.»

«Ita,» inquit Artagnanus, «sed sine dubio aliquam glandem accipiemus.»

«Heus, mi amice!» inquit Athos, «probe scis glandes maxime metuendas non hostium esse.»

«Sed mihi videtur,» reposuit Porthos, «ad talem expeditionem sclopeta saltem nostra nobis ferenda fuisse.»

«Stultus es, amice Porthe: cur inutili onere nos gravare volumus?»

«Ego bonum sclopetum iustae mensurae, cum duodecim involucris tormentariis et pyxide pulveris pyriformi, coram hoste inutile non iudico.»

«Ergo,» perrexit Athos, «nonne audivisti quid Artagnanus dixerit?»

«Quid dixit Artagnanus?» quaesivit Porthos.

«Artagnanus dixit in impetu huius noctis octo aut decem Gallos occisos esse totidemque Rupellenses.»

«Deinde?»

«Non fuit tempus eos spoliandi, nonne? cum tum alia quaedam res magis urgeret.»

«Quid igitur?»

«Igitur sclopeta eorum, pyxides pulveris atque involucra tormentaria inveniemus, et pro quattuor sclopetis brevibus ac duodecim glandibus quindecim fere sclopeta centumque fere ictus habebimus.»

«O Athos,» inquit Aramis, «vere magnus vir es!»

Porthos caput in assensionis signum inclinavit.

Soli Artagnano nondum persuasum esse videbatur.

Sine dubio Grimaud eadem dubitatione qua iuvenis movebatur: videns enim eos ad propugnaculum pergere, quod adhuc futurum esse dubitaverat, dominum per vestis oram traxit.

«Quo imus?» gestu quaesivit.

Athos ei propugnaculum ostendit.

«Sed,» eodem gestuum sermone usus significavit Grimaud, «ibi vitam relinquemus.»

Athos oculos digitumque ad caelum sustulit.

Grimaud corbem in terra posuit et caput quassans consedit.

Athos e cingulo sclopetulum sumpsit, inspexit num recte ad ignem paratum esset, seram intendit atque os sclopetuli Grimaudi auri admovit.

Grimaud velut occulta vi impulsus statim surrexit.

Tum Athos ei significavit ut corbem sumeret et ante se procederet.

Grimaud paruit.

Hoc unum miser illa brevissima gesticulatione lucratus erat, quod ab agminis tergo in primam aciem translatus erat.

Ubi ad propugnaculum pervenerunt, quattuor amici se converterunt.

Plures quam trecenti milites ex omnibus militiae generibus ad castrorum portam congregati erant; in altero ab his seiuncto coetu dominus de Busigny, draco, Helvetius et quartus qui sponsionem acceperat discerni poterant.

Athos petasum detraxit, gladii extremitati imposuit atque in aere agitavit.

Omnes spectatores salutationem reddiderunt, magno insuper clamore sublato qui usque ad eos pervenit.

Quo facto omnes quattuor in propugnaculo disparuerunt, quo Grimaud iam ante eos intraverat.

Index capitum · Caput antecedens · Caput sequens