CAPUT XXXII

Index capitum · Caput antecedens · Caput sequens

PRANDIUM PROCURATORIS

Quamquam in certamine Porthos egregie se gesserat, prandium tamen ad quod eum procuratoris uxor invitaverat non exciderat e memoria. Postridie circa horam primam Mousquetonem iussit vestem suam postremo penicillo expolire atque ad vicum Ursorum se contulit.

Cor eius palpitabat, sed non sicut Artagnani iuvenili impatienteque amore. Non amor, sed quaestus spes eum ducebat: tandem arcanum illud limen transiturus erat, ignotas illas scalas ascensurus quas veteres domini Coquenard nummi singillatim ascenderant.

Visurus erat ipsam illam arcam cuius imaginem viciens in somnis viderat: arcam oblongam atque profundam, seris clausam, pessulis munitam, solo firmiter adfixam; arcam de qua tam saepe audiverat, quamque procuratoris uxor, ipso stupente et spectante, aperitura erat.

Praeterea ipse, homo per terram vagus, sine fortuna, sine familia, miles hospitia, popinas, tabernas atque Hispanorum deversoria, quae posadas appellant, frequentare solitus, cupediarum studiosus qui plerumque fortuitis epulis contentus esse cogebatur, tandem domesticos cibos gustaturus erat, vitae domesticae commodis fruiturus.

Ut consobrinus cotidie ad bonam mensam accedere, flavam rugosamque veteris procuratoris frontem explicare, iuvenes scribas aliquantum deplumare, cum subtilissimas bassetae, passadicis atque lansqueneti artes doceret et quasi mercedem unius horae disciplinae toto mense parsimonia quaesita auferret: haec omnia singularibus illius aetatis moribus congruebant Porthonique magnopere arridebant.

Sclopetarius quidem passim in memoriam revocabat malos rumores qui iam tum de procuratoribus ferebantur atque iis superstites fuerunt: avaritia, minutorum sumptuum detractiones, dies ieiunii. Sed cum tamen procuratoris uxorem, praeter aliquot subitos parsimoniae motus qui Porthoni semper intempestivi visi erant, satis liberalem vidisset — pro procuratoris uxore, ut intellegitur — sperabat se domum non inamoenam inventurum.

Ad ianuam tamen sclopetarius aliquantum dubitavit. Aditus non erat qui homines invitaret: angiportus fetidus et niger, scalae vix per clathros illustratae, per quos exigua lux ex proxima area admittebatur; in primo tabulato ostium humile ingentibus clavis ferreis confixum, sicut praecipua Magni Castelletti ianua.

Porthos digito pulsavit. Scriba procerus, pallidus, intonsorum capillorum silva velatus, aperuit atque salutavit eo habitu hominis qui in alio simul revereri cogitur altam staturam, quae vires indicat, vestem militarem, quae condicionem, rubicundum vultum, qui laute vivendi consuetudinem indicabat.

Alter scriba minor post primum, alter maior post secundum, puer cursor duodecim annorum post tertium.

Omnino tres scribae et dimidius: quod tum tabularium procuratoris clientibus frequentissimum indicabat.

Quamvis sclopetarius non nisi hora prima venturus esset, procuratoris uxor iam a meridie vigilanti oculo exspectabat; sperabat eum, sive amore sive fame incitatum, ante constitutam horam venturum.

Domina igitur Coquenard per cubiculi ostium paene eodem momento advenit quo conviva per scalarum ostium; dignae dominae adventus Porthonem e magnis angustiis exemit. Scribae curiosis oculis spectabant; ipse, quid iis qui ascendebant descendebantque diceret ignorans, tacitus stabat.

«Consobrinus meus est!» exclamavit procuratoris uxor. «Intra igitur, intra, domine Porthe.»

Porthonis nomen scribas ad risum commovit; sed Porthos se convertit, omnesque vultus ad gravitatem redierunt.

Ad procuratoris conclave perventum est, transito procoetone ubi scribae erant et tabulario ubi esse debuerant. Hoc posterius cubiculum quaedam aula nigra erat, chartis supellectilis loco instructa. E tabulario exeuntes culinam dextra reliquerunt atque in salutatorium conclave intraverunt.

Omnia haec cubicula per quae ex alio in aliud transiebatur Porthoni spem haud bonam fecerunt. Per tot ostia aperta verba longe audiri debebant. Praeterea transiens celerem scrutantemque obtutum in culinam coniecerat; apud se fatebatur, ad procuratoris uxoris dedecus suamque magnam molestiam, se ibi non vidisse ignem illum, alacritatem, tumultum qui, cum bonum prandium paratur, in hoc gulae sacrario plerumque regnant.

Procurator sine dubio de adventu praemonitus erat: nihil enim admirationis ostendit viso Porthone, qui satis libero habitu ad eum accessit comiterque salutavit.

«Consobrini sumus, ut videtur, domine Porthe?» inquit procurator, brachiorum vi e sella arundinea se erigens.

Senex, ampla tunica manicata nigra indutus, sub qua corpus tenue latebat, lividus atque macilentus erat. Parvi oculi cani velut carbunculi micabant et una cum ore distorto sola vultus pars videbantur in qua vita maneret. Infeliciter crura toti illi osseae machinae servire recusare coeperant. Iam quinque aut sex menses, ex quo haec debilitas sentiri coeperat, dignus procurator paene uxoris servus factus erat.

Consobrinus patienter acceptus est, nihil amplius. Dominus Coquenard, si crurum usu adhuc valuisset, omnem cum domino Porthone cognationem repudiavisset.

«Ita, domine, consobrini sumus», respondit Porthos nullo modo perturbatus; ceterum numquam exspectaverat maritum se ardenter excepturum.

«Per feminas, credo?» malitiose inquit procurator.

Porthos irrisionem non sensit, sed simplicitatem esse putavit, cui sub magno mystace risit. Domina Coquenard, quae procuratorem simplicem rarissimam sui generis speciem esse sciebat, paulum subrisit multumque erubuit.

Dominus Coquenard statim Porthone ingresso anxios oculos in magnum armarium coniecerat contra mensam suam quernam positum. Porthos intellexit hoc armarium, quamvis forma ei quod in somnis viderat non responderet, beatissimam arcam esse debere; sibique gratulatus est quod res vera somnium sex pedibus altitudine superabat.

Dominus Coquenard genealogicas investigationes non ultra prosecutus est; anxio tamen obtutu ab armario ad Porthonem relato, hoc tantum dixit:

«Dominus consobrinus noster, antequam in expeditionem proficiscatur, dignabitur semel nobiscum prandere, nonne, domina Coquenard?»

Hac vice Porthos quasi in ipsum stomachum ictus est idque graviter sensit. Ne domina quidem Coquenard non permota fuisse videtur; addidit enim:

«Consobrinus meus non redibit si se male habitum senserit; sin contra, tam breve tempus ei Lutetiae manendum est adeoque parum temporis ad nos visendos conceditur, ut paene omnia momenta quibus ante profectionem uti potest ab eo petere debeamus.»

«O crura mea, misera crura, ubi estis?» murmuravit dominus Coquenard. Et subridere conatus est.

Hoc auxilium, quod Porthoni eo momento venerat quo spes epularum oppugnabantur, effecit ut sclopetarius procuratoris uxori magnam gratiam haberet.

Mox prandii hora venit. In triclinium transierunt, amplum obscurumque cubiculum e regione culinae situm.

Scribae, qui, ut videtur, insolitos in domo odores senserant, militari diligentia aderant, sellulas manu tenentes, iam paratissimi ad sedendum. Iam tum maxillas mira aviditate exercere videbantur.

«Per Deum!» cogitavit Porthos, tres famelicos intuens — nam puer cursor, ut facile creditur, ad dominicae mensae honores non admittebatur — «per Deum! Si tuo loco essem, consobrine, tales voratores non retinerem. Naufragis similes sunt qui sex hebdomades nihil comederint.» Dominus Coquenard intravit, in sella rotis instructa a domina Coquenard actus; cui Porthos vicissim auxilium tulit ut maritum ad mensam promoveret.

Vix ingressus, nares maxillasque ad scribarum exemplum movit.

«O, o!» inquit. «Ecce ius quod invitet!»

«Quid tandem, malum, extraordinarium in hoc iure olfaciunt?» inquit Porthos, pallidum sorbitionis liquorem intuens, copiosum quidem sed ne uno quidem pinguedinis ocello distinctum, super quem rarae aliquot crustae panis velut archipelagi insulae natabant.

Domina Coquenard subrisit, eiusque signo omnes festinanter consederunt.

Domino Coquenard primum ministratum est, deinde Porthoni; tum domina Coquenard patinam suam implevit et crustas sine iure scribis impatientibus distribuit.

Eo momento triclinii ostium per se stridens apertum est. Porthos inter valvas semihiantes parvum scribam vidit, qui, cum convivii particeps esse non posset, panem ad geminum culinae tricliniique odorem comedebat.

Post ius ancilla gallinam elixam adtulit: tanta magnificentia convivarum palpebras ita dilatavit ut paene scindi viderentur.

«Apparet te familiam amare, domina Coquenard», inquit procurator risu paene tragico. «Haec certe lautior cena consobrino tuo exhibetur.»

Misera gallina macra erat, crassa illa horrentique cute tecta quam ossa numquam, quamvis conentur, perfodiunt. Diu sane quaesita esse debebat antequam in pertica reperiretur quo se contulerat ut senectute moreretur.

«Diabolum!» cogitavit Porthos. «Hoc valde triste est. Senectutem revereor; sed elixam aut assam parvi facio.»

Circumspexitque ut videret num opinio sua communis esset; sed contra se nihil nisi ardentes oculos vidit, qui iam ante sublimem illam gallinam devorabant, quam ipse contemnebat.

Domina Coquenard lancem ad se traxit, duos magnos nigrosque pedes callide separavit atque in mariti patina posuit; collum secuit, quod cum capite sibi seposuit; alam Porthoni abstraxit; tum ancillae quae modo adtulerat animal reddidit. Id paene integrum remissum est atque evanuerat priusquam sclopetarius mutationes examinare potuisset quas spes frustrata in vultibus facit pro vario eorum qui spe frustrantur ingenio ac natura.

Gallinae loco ferculum fabarum intravit, ingens ferculum, in quo pauca ossa ovilla, prima specie quasi carne vestita, apparebant.

Sed scribae fraude non decepti sunt; lugubres vultus in patientes mutati sunt.

Domina Coquenard cibum iuvenibus parsimonia prudentis matris familias distribuit.

Tum vini ministrandi tempus venit. Dominus Coquenard e fictili lagoena perexigua tertiam poculi partem cuique iuveni infudit, sibi fere tantundem; lagoenaque statim ad Porthonem et dominam Coquenard transiit.

Iuvenes pocula illa tertia ex parte vino impleta aqua ad summum complebant; deinde, ubi dimidium poculum biberant, iterum implebant. Semper ita faciebant, ut ad prandii finem potionem haurirent quae a rubini colore ad topazii adusti colorem transisset.

Porthos timide gallinae alam comedit atque contremuit cum procuratoris uxoris genu sub mensa genu suum quaerere sensit. Dimidium quoque poculum vini illius tam parce dispensati bibit, quod deterrimum Montreuil vinum agnovit.

Dominus Coquenard eum merum vinum haurientem aspexit atque suspiravit.

«Num has fabas edes, consobrine Porthe?» inquit domina Coquenard ea voce qua tacite significabat: «Crede mihi, ne ederis.»

«Diabolo me dedo si gustavero!» summissa voce murmuravit Porthos…

Tum clara voce:

«Gratias, consobrina», inquit. «Non iam esurio.»

Silentium factum est. Porthos nesciebat quem vultum praeberet. Procurator saepius repetivit:

«Ah, domina Coquenard, tibi gratulor: prandium tuum verum convivium erat. Deus! Quantum comedi!»

Porthos se ludibrio haberi credidit atque mystacem erigere frontemque contrahere coepit; sed dominae Coquenard genu lenissime ut patienter ferret monuit.

Eo momento ad procuratoris obtutum, risu dominae Coquenard comitatum, scribae lente a mensa surrexerunt, mappas etiam lentius plicaverunt, deinde salutaverunt atque abierunt.

«Ite, iuvenes, ite: laborando digerite», graviter inquit procurator.

Scribis abeuntibus domina Coquenard surrexit et ex abaco casei frustum, cotoneorum condituram placentamque protulit quam ipsa ex amygdalis et melle confecerat.

Dominus Coquenard frontem contraxit, quod nimis multa fercula videbat.

«Omnino convivium!» exclamavit in sella agitatus. «Verum convivium! Epulae omnium lautissimae. Lucullus apud Lucullum prandet!»

Porthos lagoenam prope se positam aspexit, sperans se vino, pane et caseo saltem saturari posse. Sed vinum aberat; lagoena enim vacua erat; dominus et domina Coquenard non animadvertere videbantur.

«Bene», secum Porthos dixit. «Iam monitus sum.»

Modicum conditurae cochleari exceptum lingua delibavit dentesque in tenaci illa dominae Coquenard massa implicavit.

Dominus Coquenard post tam iucundas epulas, quas immodicas appellabat, somno se premi sensit. Porthos sperabat eum statim ibidem obdormiturum. Sed procurator nihil audire voluit: in cubiculum ducendus erat, neque clamare desiit donec ante armarium esset, in cuius margine, quo etiam tutius caveret, pedes posuit.

Procuratoris uxor Porthonem in proximum cubiculum abduxit, fundamentaque reconciliationis poni coepta sunt.

«Ter in hebdomade ad prandium venire poteris», inquit domina Coquenard.

«Gratias», inquit Porthos. «Non amo beneficiis abuti. Praeterea de apparatu meo cogitandum est.»

«Verum», gemens inquit procuratoris uxor. «Miser ille apparatus, nonne?»

«Heu, ita», inquit Porthos. «Miser ille apparatus!»

«Sed quibus rebus apparatus cohortis tuae constat, domine Porthe?»

«O, multis rebus», inquit Porthos. «Sclopetarii, ut scis, milites delecti sunt; multis iis opus est quae custodibus aut Helvetiis inutilia sunt.»

«At singula enumera.»

«At summa ad… pervenire potest», inquit Porthos, qui de summa potius quam de rebus singulis agere malebat.

Procuratoris uxor tremens exspectabat.

«Ad quantum?» quaesivit. «Spero sane non excedere…»

Constitit: vox eam defecerat.

«O, non», inquit Porthos. «Duo milia quingenta librarum non excedit. Immo credo, si parsimoniam adhibuero, duobus milibus librarum me rem confecturum.»

«Bone Deus! Duo milia librarum!» exclamavit. «At haec ingens pecunia est; neque maritus umquam consentiet ut tantam pecuniam mutuam det!»

Porthos os quam maxime significanter distorsit; domina Coquenard intellexit.

«Singula quaerebam», inquit, «quod, multis propinquis et clientibus in mercatura versantibus, paene certa eram me res centum centesimis infra pretium quo tu ipse emeres comparaturam.»

«Ah, ah!» inquit Porthos. «Si hoc tantum dicere voluisti…»

«Ita, care domine Porthe. Primum igitur nonne equo eges?»

«Ita, equo.»

«Age: id ipsum habeo quod conveniat.»

«Ah!» laetitia elatus inquit Porthos. «Bene igitur de equo convenit. Deinde toto equestri apparatu mihi opus est, qui iis rebus constat quas nemo nisi sclopetarius emere potest; ceterum non amplius trecentis libris constabit.»

«Trecentis libris!… Ponamus igitur trecentas», suspirans inquit procuratoris uxor.

Porthos subrisit: meminimus eum sellam a duce Buckinghamiae accepisse. Trecentas igitur libras clam in sinum condere cogitabat.

«Deinde», perrexit, «equus famuli mei et mantica restant. Arma curare non necesse est: habeo.»

«Equus famulo tuo?» dubitans repetivit procuratoris uxor. «At valde magni domini est, amice.»

«Heus, domina», superbe inquit Porthos, «num ego rusticus quidam sum?»

«Non. Tantum dicebam bellum mulum interdum aeque bene ac equum apparere; videbaturque mihi, si bellum mulum Mousquetoni compararem…»

«Sit bellus mulus», inquit Porthos. «Recte dicis: maximos nobiles Hispanos vidi quorum totus comitatus mulis vehebatur. Sed tum intellegis, domina Coquenard, mulo plumis et tintinnabulis ornato opus esse?»

«Securus esto», inquit procuratoris uxor.

«Restat sarcinaria mantica», perrexit Porthos.

«O, ne ea re solliciteris!» exclamavit domina Coquenard. «Maritus quinque aut sex manticas habet: optimam eliges. Una praesertim est qua in itineribus uti solebat, tam magna ut universum orbem capere possit.»

«Vacua igitur est mantica tua?» simpliciter quaesivit Porthos.

«Certe vacua», eadem simplicitate respondit procuratoris uxor.

«Ah, sed mantica qua mihi opus est», exclamavit Porthos, «bene instructa mantica est, cara mea.»

Domina Coquenard novos suspiritus edidit. Molière nondum scaenam de Avaro scripserat; domina igitur Coquenard Harpagonem praecedit.

Denique de reliquo apparatu eodem modo actum est. Scaenae exitus fuit ut procuratoris uxor octingentas libras numeratas a marito mutuas peteret, equumque et mulum praeberet qui eo honore fruerentur ut Porthonem Mousquetonemque ad gloriam veherent.

His condicionibus constitutis, usuris pactis atque tempore pecuniae reddendae, Porthos dominae Coquenard valedixit. Illa quidem blandis oculis retinere volebat; sed Porthos officia militiae causatus est, procuratorisque uxori regi cedere necesse fuit.

Sclopetarius domum rediit vehementer esuriens ac propter famem iratus.

Index capitum · Caput antecedens · Caput sequens