CAPUT XXIX

Index capitum · Caput antecedens · Caput sequens

Hic inter miseros pavore perculsos homines nobis iam notos reperimus.

Qui dominum Abundium non vidit eo die quo simul nuntii de exercitu descendente, appropinquante, omniaque foede tractante pervulgati sunt, is quid perturbatio ac terror sit non satis novit.

Veniunt; triginta, quadraginta, quinquaginta milia sunt; daemones sunt, Ariani, Antichristi; Cortem Novam diripuerunt; Primam Lunam incenderunt; Introbbium, Pasturum, Barsium vastant; Balabbium pervenerunt; cras hic aderunt: tales voces ex ore in os volitabant; simul cursitabatur, alii alios retinebant, tumultuose consilia conferebantur, dubitabatur utrum fugerent an manerent, mulieres congregabantur ac manibus capillos prehendebant.

Dominus Abundius, cui fugere certum erat, prius quam cuiquam ac magis quam cuiquam certum, quacumque tamen via ingrederetur, quocumque confugeret, impedimenta insuperabilia ac formidolosa pericula cernebat. «Quid faciam?» clamitabat. «Quo eam?» Montes, ut itineris difficultatem omittamus, tuti non erant: iam enim compertum erat Germanos milites, ubicumque vel indicium praedae vel spem habuissent, velut feles in ipsos montes conscendere.

Lacus tumebat; ventus vehementer flabat. Praeterea plerique nautae, veriti ne milites aut impedimenta traicere cogerentur, cum lembis in adversam ripam se receperant; pauci qui remanserant, hominibus ultra modum onerati iam discesserant, eosque, pondere ac procella iactatos, singulis paene momentis in discrimine esse ferebant.

Ut longius atque extra eam viam quam exercitus esset emensurus se conferret, nec raedam nec equum nec ullum aliud vehiculum invenire licebat. Pedibus Abundius haud longum iter conficere potuisset, verebaturque ne in via deprehenderetur.

Ager Bergomensis non tam longe aberat quin uno die pedibus adiri posset; sed sciebatur alam equitum, quos cappellettos vocabant, Bergomo propere emissam esse, quae iuxta fines discurreret ut Germanos metu contineret; hi autem daemones carne induti non minus quam illi erant, atque ex sua parte quidquid mali poterant faciebant.

Miser, oculis errantibus et vix sui compos, per aedes cursitabat; Perpetuam sequebatur, ut cum ea quid agendum esset statueret. At Perpetua, dum pretiosissima quaeque domus colligeret eaque vel sub tecto vel in abditis angulis occultaret, anhela, sollicita, manibus brachiisque onusta praetercurrebat et respondebat: «Iam iam haec in tuto collocavero; deinde nos quoque quod ceteri faciunt faciemus.» Retinere eam Abundius volebat ac diversa consilia secum expendere; illa vero, et negotiis et festinatione et pavore quo ipsa quoque tenebatur, et ira quam domini metus ei movebat, tunc minus quam umquam tractabilis erat.

«Alii sibi consulunt; nos quoque nobis consulemus. Ignoscat, sed nihil aliud potest nisi impedire. Num ceteris quoque cutem servandam non esse putat? Num milites ad ipsum unum oppugnandum veniunt? Posset etiam in his rebus manum admovere, potius quam se nobis inter pedes ingerat, ploret omniaque impediat.» His similibusque responsis ab eo se expediebat, iam constituto, ubi tumultuarium illud opus utcumque perfecisset, brachio eum tamquam puerum prehendere atque in montem pertrahere.

Sic solus relictus ad fenestram accedebat, prospectabat, aures intendebat; quempiam praetereuntem conspicatus voce partim flebili partim obiurgatoria clamabat: «Hanc caritatem misero vestro parocho praestate, ut equum, mulum, asinum aliquem quaeratis. Fierine potest ut nemo mihi opem ferre velit? O quales homines! Exspectate saltem, ut ego quoque vobiscum veniam; exspectate dum quindecim aut viginti sitis, qui me una abducatis, ne destituar. Num canum manibus me relinquere vultis? Nescitis plerosque Lutheranos esse, quibus sacerdotem necare pro meritorio opere sit? Vultisne me hic relinquere ad martyrium subeundum? O quales homines! O quales homines!»

Sed quibus ista dicebat? Hominibus qui sub pauculae supellectilis pondere curvi transibant, de rebus quas domi relinquebant cogitantes, vaccas suas ante se agentes, liberos quoque pro viribus oneratos post se ducentes, et mulieres eos qui ambulare nequirent in ulnis portantes. Alii nihil respondentes neque sursum respicientes pergebant; alius dicebat: «Eh, domine! Faciat et ipse quod potest; beatus, cui de familia cogitandum non est; sibi succurrat, consilium capiat.»

«O me miserum!» exclamabat Abundius. «O quales homines! Qualia pectora! Caritas nulla est; quisque de se cogitat, de me cogitare nemo vult.» Et rursus Perpetuam quaesitum ibat.

«En, recte advenit!» illa inquit. «Quid de pecunia?»

«Quid faciemus?»

«Mihi det; eam una cum mensae instrumentis hic in horto defodiam.»

«Sed…»

«Sed, sed! Huc det; paucos nummos retineat ad id quod forte opus fuerit, et me agere sinat.»

Paruit Abundius, ad arcam accessit, thesaurulum suum deprompsit ac Perpetuae tradidit; quae «Eo,» inquit, «ut in horto ad radices fici defodiam,» atque abiit. Paulo post rediit cum corbe victualibus instructo et parva sporta dorsuali vacua; in huius fundo lintea quaedam sua dominique propere componere coepit, dicens interim: «Breviarium certe ipse feret.»

«Sed quo imus?»

«Quo ceteri omnes? Primum in viam prodibimus; ibi audiemus ac videbimus quid facere expediat.»

Eo ipso momento intravit Agnes, sportula umeris imposita et vultu hominis qui magni momenti consilium allaturus advenit.

Agnes quoque, cum sola domi esset et aliquid adhuc ex illo Innominati auro haberet, talium hospitum adventum opperiri noluerat; aliquandiu autem haesitaverat quo se reciperet.

Ipsae reliquiae aureorum, qui famis mensibus tam multum ei profuerant, praecipua causa sollicitudinis et dubitationis erant; audiverat enim in pagis iam occupatis eos quibus pecunia esset in multo atrociore condicione versatos, simul externorum vi atque insidiis popularium obiectos.

Verum erat eam de beneficio quod e caelo, ut aiunt, in se delapsum erat nemini nisi domino Abundio aperuisse; ad eum subinde ibat, ut sibi aureum commutaret, semper aliquid relinquens quod alicui se pauperiori tribueret. Sed pecunia abdita possessorem, eum praesertim qui multam tractare non consuevit, perpetua sollicitudine tenet ne quis eam suspicetur.

Dum igitur ipsa quoque ea quae secum ferre non poterat hic illic pro facultate occultabat et de aureis cogitabat quos in thoracem insuerat, recordata est Innominatum una cum illis liberalissimas auxilii sui pollicitationes misisse; recordata est quae de arce eius in loco tam munito posita audiverat, quo domino invito non nisi aves pervenire possent; statuitque eo ire ac perfugium petere.

Quaerenti autem qua ratione ab illo agnosceretur statim Abundius in mentem venit; qui post illum cum archiepiscopo sermonem semper eam comiter exceperat, eoque libentius quod id sine cuiusquam offensione facere posset, et, cum ambo iuvenes abessent, abesset etiam occasio rogationis quae benevolentiam eius in gravissimum discrimen adduceret.

Putavit in tanta perturbatione miserum etiam magis quam se impeditum ac trepidum fore, et hoc consilium ipsi quoque valde probari posse; id consilium allatura venerat. Cum Perpetua eum nacta, utrique aperuit.

«Quid dicitis, Perpetua?» rogavit Abundius.

«Dico consilium e caelo missum esse, nihil temporis terendum esse, protinus nobis in viam exeundum.»

«Et deinde…»

«Et deinde, et deinde, cum eo pervenerimus, laeti erimus. Illum dominum iam constat nihil malle quam proximis benefacere; ipse quoque gaudebit nos recipere. Illuc, in ipsis finibus et tam alte in aere, certe milites non venient. Et deinde, et deinde, ibi etiam quod edamus inveniemus; nam in montibus, his paucis Dei donis consumptis,» atque ea dicens cibaria in sporta super lintea componebat, «in malum incidissemus.»

«Conversusne vere est? Vere conversus, ha?»

«Quid adhuc dubitandum est, post omnia quae novimus, post ea quae ipse etiam vidit?»

«Quid si nos ipsos in caveam coniecerimus?»

«Quam caveam? Cum tot istis dubitationibus quas fingit, ignoscat, ad exitum numquam veniremus. Bene, Agnes! Optimum sane consilium vobis in mentem venit.» Sporta in mensula posita, brachia in lora inseruit eamque umeris sustulit.

«Nonne,» ait Abundius, «vir aliquis inveniri possit qui nobiscum veniat suumque parochum tueatur? Si nebulonem quempiam offenderimus, quorum heu nimis multi vagantur, quid mihi vos auxilii feretis?»

«Aliud ad tempus perdendum!» exclamavit Perpetua. «Nunc vir quaerendus, cum quisque rebus suis prospicere debeat! Age! Breviarium sumat et galerum, et abeamus.»

Abiit Abundius ac momento post rediit, breviarium sub brachio, galerum in capite, baculum manu tenens; egressi sunt omnes tres per ostiolum in areolam patens. Perpetua clausit, magis ne consuetum officium neglegeret quam quod serae et valvis confideret, clavemque in sinum condidit. Abundius praeteriens ecclesiam respexit et inter dentes dixit: «Populi est eam custodire, quippe quae ipsi inserviat. Si aliquid caritatis erga ecclesiam suam habent, curabunt; sin nihil habent, ipsi viderint.»

Per agros taciti processerunt, quisque de suis rebus cogitans et circumspiciens, Abundius praesertim, num qua suspecta species, num quid insoliti appareret. Nemo obviam veniebat: homines aut domi erant, ut aedes tuerentur, sarcinas colligerent, res absconderent, aut vias ingressi quae recta ad montes ducebant.

Postquam iterum atque iterum suspiraverat paucasque voces interiecerat, Abundius continentius mussitare coepit.

Duci Nivernensi succensebat, qui in Gallia commode vivere et principem agere potuisset, Mantuae autem dux fieri toto orbe invito vellet; imperatori, qui, cum ceteris prudentior esse deberet, aquam suo cursu defluere non sineret, sed de singulis rebus pertinaciter contenderet: denique ipse semper imperator futurus erat, sive Titius sive Sempronius Mantuae dux esset.

Praecipue in praesidem invehebatur, cuius erat omnia facere ut calamitates a regione arceret, cum eas ipse accerseret: omnia ob meram bellandi voluptatem. «Oporteret,» dicebat, «illos dominos hic esse, ut viderent experirenturque quanta ista voluptas sit. Praeclaras rationes reddere debebunt! Interim vero poenas dant qui nihil commiserunt.»

«Istos paulisper omittat; certe non illi nobis auxilium allaturi sunt,» dicebat Perpetua. «Istae, ignoscat, sunt ex consuetis eius fabulis quae nihil efficiunt. Illud potius mihi molestum est…»

«Quid est?»

Perpetua, quae illo itineris spatio quid festinanter occultasset otiose reputaverat, queri coepit hanc rem se oblitam esse, illam male reposuisse; hic vestigium reliquisse quod fures ad praedam duceret, illic…

«Egregie!» inquit Abundius, de vita iam satis securus ut de rebus angi posset. «Egregie! Itane fecistis? Ubi vobis mens erat?»

«Quid?» exclamavit Perpetua, paulisper consistens manibusque, quantum sporta sinebat, in latera nixis. «Quid? Nunc mihi ista exprobrabit, cum ipse mentem mihi eriperet, pro eo quod opem ac fiduciam ferret! Fortasse magis de rebus domus quam de meis cogitavi; nemo mihi manum admovit; et Martham et Magdalenam agere debui. Si quid male cesserit, nihil habeo quod mihi imputem: etiam plus quam debui feci.»

Has concertationes Agnes interrumpebat, de malis suis ipsa quoque disserens; neque tam incommodo ac damno dolebat quam spe amissa brevi Luciam suam amplectendi. Nam, si meministis, in illum ipsum autumnum spem contulerant; nec credibile erat dominam Praxedem in talibus rebus ad eas partes rusticatum venturam: quin, si adesset, inde potius discessisset, ut ceteri omnes qui ibi aestivabant.

Locorum conspectus eas Agnetis cogitationes vividiores doloremque acriorem reddebat. E semitis egressi viam publicam ceperant, illam ipsam qua misera mulier, cum apud sartorem una cum filia commorata esset, filiam secum domum reducens venerat, quam tam brevi tempore apud se habitura esset. Et iam pagus apparebat.

«Illos certe bonos homines salutatum ibimus,» inquit Agnes.

«Etiam ut paulisper requiescamus; nam huius sportae me satis taedet; tum ut aliquid edamus,» ait Perpetua.

«Ea lege ne tempus teramus; non enim voluptatis causa peregrinamur,» conclusit Abundius.

Expansis brachiis recepti magnoque gaudio conspecti sunt: boni facti memoriam referebant. Quam plurimis benefacite, hic ait auctor noster, eoque saepius accidet ut vultus obvios habeatis qui vos exhilarent.

Agnes, bonam feminam complexa, in largissimas lacrimas erupit, quibus valde levata est; et ad ea quae illa maritusque de Lucia quaerebant singultibus respondebat.

«Meliore quam nos condicione est,» dixit Abundius. «Mediolani est, extra pericula, procul ab his diabolicis rebus.»

«Fugiunt igitur dominus parochus et comites?» inquit sartor.

«Certe,» dominus atque ancilla una voce responderunt.

«Eorum vicem doleo.»

«Iter facimus,» dixit Abundius, «ad arcem ***.»

«Recte consuluerunt: tuti erunt tamquam in ecclesia.»

«Hicne autem non timent?» quaesivit Abundius.

«Dicam, domine paroche: si proprie de militum hospitiis, ut dici solet, loquamur, illi huc venire non deberent: nimis a via eorum absumus, gratia caelo. Ad summum excurrere aliqui possint, quod Deus avertat; sed utcumque erit tempus; prius alii nuntii audiendi sunt e miseris pagis ubi castra ponent.»

Placuit paulisper ibi manere ut animam reciperent; cumque prandii hora esset, «Domini,» inquit sartor, «pauperem mensam meam honestare debent: simpliciter; hilari certe vultu excipiemini.»

Perpetua aliquid se habere dixit quo ieiunium solveretur. Post mutuas aliquot urbanitatis contentiones convenerunt ut, quemadmodum aiunt, ollulas conferrent et una pranderent.

Pueri laetissime circa Agnetem, veterem amicam, constiterant. «Cito, cito!» Sartor puellulae imperavit — illi quae Mariae viduae cibum attulerat: quis scit num eius adhuc memineritis! — ut paucas castaneas praecoces, in angulo repositas, echinatis corticibus eximeret atque torrendas poneret.

«Tu autem,» puero dixit, «in hortum abi, persicam arborem concute ut pauci fructus decidant, eosque huc affer: omnes, audis? Tu vero,» alteri dixit, «ficum ascende et paucos maturissimos decerpe. Istam quidem artem etiam nimis bene nostis.» Ipse ad dolium suum parvum vinum haustum ivit, uxor lintea mensae petiit. Perpetua cibaria deprompsit; mensa instruitur: sudarium et catinus fictilis nitidus in honoratiore loco domino Abundio ponuntur, cum cochleari fuscinulaque quae Perpetua in sporta habebat.

Consederunt ac pransi sunt, si minus magna laetitia, multo certe maiore quam quisquam convivarum se eo die habiturum speraverat.

«Quid de tanta perturbatione censet, domine paroche?» inquit sartor. «Historiam Maurorum in Gallia legere mihi videor.»

«Quid censeam? Hoc quoque mihi incidere debuit!»

«At bonum perfugium elegerunt,» ille perrexit. «Quis, malum, illuc per vim ascendat? Et socios invenient: nam iam audivimus multos illuc confugisse aliosque usque advenire.»

«Spero,» ait Abundius, «nos bene exceptos iri. Bonum illum dominum novi; et cum alias mihi contigit ut cum eo essem, adeo humanus fuit!»

«Mihi autem,» inquit Agnes, «per illustrissimum dominum archiepiscopum nuntiari iussit, si quid opus esset, satis fore ut ad ipsum venirem.»

«Praeclara sane conversio!» iterum Abundius. «Et perseverat, nonne? Perseverat.»

Sartor fuse de sancta Innominati vita narrare coepit, quomodo, qui olim viciniae flagellum fuisset, eiusdem exemplum ac benefactor evasisset.

«Et illa turba quam secum habebat?… Tot servi?…» rursus Abundius, qui non semel de his aliquid audiverat, sed numquam satis tranquillo animo erat.

«Plerique dimissi,» respondit sartor; «qui remanserunt, rationem vitae mutaverunt, et quam mutaverunt! Denique arx illa Thebais facta est; haec ipse novit.»

Tum cum Agnete de cardinalis adventu loqui coepit. «Magnus vir!» dicebat. «Magnus vir! Dolendum quod tam celeriter hinc transiit, ut ne paululum quidem eum honorare potuerim. Quam libenter iterum cum eo colloquerer, paulo commodius!»

Postquam a mensa surrexerunt, effigiem cardinalis typis impressam Agneti ostendit, quam valvae affixam habebat, tum viri venerandi causa, tum ut cuivis advenienti dicere posset dissimilem esse; nam ipse cardinalem coram prope et otiose in eo ipso cubiculo contemplatus erat.

«Hacne re ipsum exprimere voluerunt?» dixit Agnes. «Vestitu similis est, sed…»

«Nonne dissimilis est?» inquit sartor. «Hoc et ego semper dico; nos non fallunt, ha? Sed certe nomen eius subest: monumentum est.»

Abundius properabat; sartor se plaustrum inventurum promisit quo ad imum clivum veherentur; statim quaesitum abiit et paulo post rediit nuntians id adventare. Tum ad Abundium conversus ait: «Domine paroche, si forte librum aliquem illuc ferre velit, quo tempus traducat, pro paupere facultate mea ei inservire possum; nam ego quoque lectione paulum delector. Non res sunt dignae ipso, libri vulgari sermone scripti; sed tamen…»

«Gratias, gratias,» respondit Abundius. «Talia sunt tempora ut vix iis legendis vacare possim quae ex officio legere debeo.»

Dum gratiae aguntur ac recusantur, salutationes et fausta vota, invitationes et promissa in reditu iterum consistendi commutantur, plaustrum ante ianuam advenit. Sportas imponunt, ascendunt, secundamque itineris partem paulo maiore et corporis et animi quiete ingrediuntur.

Vera de Innominato sartor Abundio dixerat. Ille a die quo eum reliquimus ea perpetuo facere perrexerat quae tum sibi proposuerat: damna compensare, pacem petere, pauperibus succurrere, denique, prout occasio daretur, semper benefacere. Quam fortitudinem olim in laedendo ac sese defendendo ostenderat, eam nunc ab utroque abstinendo praestabat.

Semper solus atque inermis ibat, paratus ad omnia quae post tot illatas iniurias sibi accidere possent; persuasum habebat novam iniuriam commissum iri, si vis adhiberetur in tutelam eius qui tam multis tam multa deberet; quidquid mali sibi inferretur, id adversus Deum iniuriam, adversus se iustam retributionem fore, eiusque iniuriae vindicandae se omnium minimum ius habere.

Nihilo tamen minus inviolatus manserat quam cum ad sui custodiam tot aliorum brachia suumque armata teneret. Memoria pristinae feritatis et praesentis mansuetudinis conspectus, altera quae tot ultionis cupiditates reliquisse debuerat, altera quae ultionem tam facilem reddebat, contra ad admirationem illi conciliandam et conservandam consentiebant, quae praecipuum ei praesidium erat. Is erat quem nemo humiliare potuisset, qui se ipse humiliasset.

Rancores, olim ipsius contemptu et aliorum metu exasperati, coram nova illa humilitate evanescebant: laesi praeter spem et sine periculo satisfactionem consecuti erant quam ne felicissima quidem ultione sibi promittere potuissent, ut talem virum iniuriarum suarum paenitentem ac velut indignationis ipsorum participem cernerent.

Multi, quibus per multos annos acerbissimus atque intimus dolor fuerat nullam se videre spem ut aliquando illo potentiores fierent magnamque aliquam iniuriam ulciscerentur, eum postea solum, inermem, et ita se gerentem ut resistere nolle videretur, obvium habentes, nihil aliud cupiverant quam honorem ei significare.

Vultus eius atque habitus in voluntaria illa sui demissione, ipso nesciente, nescio quid altius ac nobilius acceperant, quia in illis etiam clarius quam antea omne periculum contemni apparebat. Odia etiam agrestissima et furiosissima veneratione publica erga virum paenitentem ac beneficum velut alligata et coercita se sentiebant.

Tanta erat ea veneratio ut saepe vir laboraret quomodo significationes eius declinaret, et cavere deberet ne intimus compunctionis sensus vultu gestuque nimis appareret, ne se nimis demitteret, ne eo ipso nimium efferretur. In ecclesia ultimum sibi locum elegerat; nec periculum erat ne quis eum occuparet: id enim perinde fuisset ac locum honoris usurpare.

Illum autem laedere, aut etiam parum reverenter tractare, non tam insolentia atque ignavia quam sacrilegium videri poterat; et ipsi quibus hic aliorum sensus freno esse potuisset eundem aliquatenus participabant.

Eaedem aliaeque causae publicae quoque potestatis ultionem ab eo arcebant atque hinc etiam securitatem conciliabant quam ipse non curabat. Dignitas et necessitudines, quae omni tempore aliquam ei defensionem praestiterant, eo plus nunc valebant quod nomini iam illustri et infami exemplaris vitae laus atque conversionis gloria accesserant.

Magistratus et proceres, sicut populus, publice ei gratulati erant; mirumque visum esset in eum saevire qui tot gratulationum argumentum fuisset.

Praeterea potestas, perpetuo et saepe infelici bello adversus seditiones adhuc vigentes identidemque renascentes occupata, hoc satis habere poterat, quod ab omnium indomabilissimo et molestissimo liberata esset, ne amplius quid quaereret; eo magis quod conversio illa restitutiones efficiebat quas neque consequi neque postulare consueverat.

Sanctum vexare non bonum videbatur remedium ad dedecus abolendum quod facinorosum coercere non potuisset; exemplumque poena eius editum nihil aliud efficere valuisset quam ut similes eius ab innoxiis moribus suscipiendis deterrerentur. Verisimile est etiam partes quas cardinalis Fredericus in conversione egerat nomenque eius cum conversi nomine coniunctum huic velut sacrum scutum fuisse.

Atque in tali rerum ac opinionum statu, in singulari illa necessitudine inter auctoritatem spiritalem et potestatem civilem, quae tam saepe inter se certabant neque tamen umquam ad mutuam perniciem spectabant, immo hostilibus actis semper recognitionis signa et obsequii professiones admiscebant, saepe etiam ad eundem finem coniunctae procedebant neque umquam pacem faciebant, videri quodammodo potuit reconciliationem cum priore secum oblivionem, si non absolutionem, alterius adferre, cum illa sola ad effectum ab utraque optatum adlaborasset.

Ita vir ille, quem, si cecidisset, magni parvique certatim conculcatum accurrissent, cum se sponte humi abiecisset, ab omnibus servabatur, a multis venerabatur.

Multi quidem etiam erant quibus tam insignis mutatio longe alium quam laetitiae sensum afferre debuit: tot mercede conducti scelerum ministri, tot socii criminum, qui tantum robur amittebant quo inniti consueverant, quique simul fila insidiarum iam diu contextarum abrumpi videbant, eo fortasse ipso momento quo peracti facinoris nuntium exspectabant.

Sed iam vidimus quos diversos sensus illa conversio in satellitibus excitaverit qui tunc apud eum erant et eam ex ipsius ore nuntiatam audiverunt: stuporem, dolorem, deiectionem, iram; aliquid ex omnibus praeter contemptum atque odium. Idem ceteris accidit quos variis locis dispersos habebat, idem sociis maioris momenti, cum terribilem nuntium accepissent, omnibusque easdem ob causas.

Multum odii, ut in Ripamontii loco alibi citato invenio, potius in cardinalem Fredericum conversum est. Eum respiciebant velut qui negotiis suis se immiscuisset ut ea perverteret; Innominatus animam suam salvam facere voluerat: nemo iustam habebat querendi causam.

Paulatim autem plerique domestici satellites, cum neque novae disciplinae accommodari possent neque spem mutationis viderent, discesserant.

Alius alium dominum quaesiverit, fortasse etiam ex antiquis amicis eius quem relinquebat; alius nomen in aliquam Hispanorum aut Mantuanorum aut alterius belligerantis partis cohortem, quam tum tertium vocabant, dederit; alius viam obsederit ut minutatim suoque nomine bellaret; alius etiam libere nebulonem agere contentus fuerit. Idemque fecerint ceteri qui antea in variis pagis eius imperio parebant.

Ex iis autem qui novo vitae generi assuescere potuerant vel id libenter susceperant, plerique, in valle nati, ad agros aut ad artificia quae prima aetate didicerant et postea reliquerant redierant; advenae in arce ministrorum loco remanserant. Utrique, quasi denuo una cum domino suo benedicti, pariter ac ille vitam sine iniuriis sive inferendis sive accipiendis agebant, inermes et honore habiti.

Sed cum Germanis copiis descendentibus quidam e pagis occupatis aut periculo expositis profugi ad arcem perfugium petitum venissent, Innominatus, valde gavisus muros suos ab infirmis ad tutelam expeti, quos tamdiu procul velut ingens terriculamentum spectaverant, dispersos illos verbis magis grati animi quam urbanitatis excepit; nuntiari iussit domum suam cuivis apertam fore qui eo confugere vellet; statimque providit ut non modo arx sed etiam vallis defenderetur, si Germani milites aut cappelletti illuc ad solitam licentiam exercendam irrumpere conarentur.

Ministros qui sibi remanserant collegit, paucos et praestantes, quales Tortii versus esse solent; ad eos verba fecit de bona occasione quam Deus sibi atque illis daret ut aliquando proximis succurrerent quos tantopere oppressissent et terruissent; et naturali illo imperantis sono, qui oboedientiae fiduciam exprimebat, in universum declaravit quid eos facere vellet; praecipueque praecepit quomodo se gererent, ut homines illuc confugientes nihil in eis nisi amicos ac defensores viderent.

Tum e conclavi sub tecto posito arma ignivoma, gladios, hastas, quae ibi iamdiu congesta iacebant, deferri et inter eos distribui iussit; agricolis et colonis suis vallis nuntiavit ut quicumque vires sibi confideret armatus ad arcem veniret; inermibus arma dedit; quosdam elegit qui velut praefecti ceteros sub imperio haberent; stationes ad aditus et alia vallis loca, in clivo, ad portas arcis attribuit; horas et rationes succedendi statuit, ut in castris, vel ut in eadem arce temporibus perditae suae vitae fieri consueverat.

In angulo conclavis illius sub tecto seorsum erant arma quae solus ipse gestaverat: celeberrimum illud eius sclopetum longius, maiora tormenta manualia, gladii, enses grandes, sclopeta breviora, cultri magni, pugiones, humi aut ad parietem innixi.

Nemo ministrorum ea attigit; sed placuit dominum rogare quae sibi afferri vellet. «Nulla,» respondit; et sive votum erat sive propositum, perpetuo inermis illius quasi praesidii caput mansit.

Eodem tempore alios viros feminasque sibi servientes aut obnoxios ad opus moverat, ut in arce quam plurimis hospitium pararent, lectos struerent, saccos stramineos ac culcitulas in cubiculis et aulis in dormitoria conversis disponerent. Et commeatum copiosum advehi iusserat, quo hospites alerentur quos Deus sibi missurus esset, quique revera in dies augebantur.

Ipse interim nusquam consistebat: intra extraque arcem, sursum deorsum per clivum, circum vallem ibat, stationes instituens, firmans, visitans, conspiciens, conspiciendum se praebens, verbis, oculis, praesentia sua omnia in ordinem redigens et continens.

Domi et in via advenientes excipiebat; omnesque, sive iam eum viderant sive tum primum videbant, attoniti spectabant, paulisper obliti malorum ac metuum qui illuc eos compulerant; et, cum ab illis discedens iter suum persequeretur, conversi rursus eum respiciebant.

Index capitum · Caput antecedens · Caput sequens