CAPUT XIX

Index capitum · Caput antecedens · Caput sequens

Si quis in agro male culto herbam inutilem, pulchrum exempli causa lapathum, conspicatus, certo scire vellet utrum e semine quod in ipso agro maturuisset nata esset, an vento illato, an ab ave demisso, quantumvis cogitaret, nihil umquam definiret. Ita neque nos dicere possumus utrum e naturali ingenii sui solo an ex Attilii suasione comiti patruo consilium ortum sit patris provincialis opera utendi, quo implicatum illum nodum quam commodissime praecideret.

Illud certum est Attilium non fortuito id verbum protulisse; etsi autem exspectare debebat ut ad tam apertum consilium suspiciosa comitis patrui superbia reluctaretur, voluit tamen illius consilii imaginem ei ostendere eumque in eam viam inducere qua procedere cupiebat. Ceterum tam apte ad comitis patrui animum accommodatum, tam manifeste a rerum condicione monstratum erat consilium, ut, nullo omnino suggerente, ipsum id inventurum fuisse prope spondere liceat.

Id agebatur, ne in bello iam nimis aperto homo eiusdem nominis, nepos eius, inferior discederet: quae res ad opinionem potentiae, quam tantopere colebat, servandam plurimum pertinebat. Quam ultionem nepos sua sponte sumere poterat, ea remedium malo peius futura erat, novorum malorum semen; quare quacumque ratione et sine mora impedienda erat.

Iuberetne eum tum e villa sua discedere? Primum non paruisset; deinde, etiamsi paruisset, id erat loco cedere, totam familiam coenobio cedere. Imperia, vis legum, huiusmodi terriculamenta adversus eius condicionis hominem nihil valebant: clerus enim tam regularis quam saecularis ab omni laicorum iurisdictione prorsus immunis erat, neque homines tantum, sed etiam loca ab iis habitata; quod scire debet vel is qui nullam praeter hanc historiam legerit: qui sane parum instructus esset.

Unum adversus talem hostem fieri poterat, ut amoveretur; huius autem rei instrumentum erat pater provincialis, cuius arbitrio erat ubi ille proficisceretur aut maneret.

Inter patrem provincialem et comitem patruum vetus intercedebat notitia: raro se viderant, semper tamen magnis amicitiae significationibus et amplissimis officiorum pollicitationibus.

Atque interdum satius est cum eo agere qui multis praesit quam cum uno ex iis, qui suam tantum causam videat, suo tantum affectu moveatur, suum tantum propositum curet; ille autem simul centum necessitudines, centum exitus, centum utilitates, centum res vitandas, centum servandas respicit, atque adeo centum ex partibus capi potest.

Omnibus bene perpensis, comes patruus patrem provincialem quodam die ad prandium invitavit, eique convivarum turbam exquisitissimo consilio compositam paravit.

Aliquot erant propinqui honoratissimis titulis insignes, quorum vel ipsum gentilicium magnum honoris nomen erat; qui solo habitu, nativa quadam confidentia, nobili neglegentia, de rebus maximis familiaribus verbis disserentes, etiam id non consulto agentes excellentiae potentiaeque suae opinionem singulis momentis imprimere ac renovare poterant. Aliquot erant clientes, domui vetere clientela, ipsi domino perpetua servitute devincti; qui, a prima iusculi portione incipientes ore, oculis, auribus, toto capite, toto corpore, tota anima assentiri, ad extrema poma hominem eo redegerant ut iam negandi rationem oblitus esset.

In convivio comes, hospes ille, sermonem cito ad Matritum deduxit. Romam multis viis itur; ille Matritum omnibus ibat. De aula, de comite duce, de ministris, de praesidis domesticis, de taurorum certaminibus locutus est, quae optime describere poterat, quippe quas e loco insigni spectavisset; de Escuriali palatio, quod ad amussim exponere poterat, quoniam familiaris comitis ducis per omnes eius latebras eum duxerat.

Aliquamdiu tota societas, velut auditorium, unum eum intente audivit; deinde in privatos sermones divisa est. Tum ille alia ex illis praeclaris rebus patri provinciali, qui iuxta sedebat, quasi secreto narrare perrexit; paterque loqui, loqui, loqui sinebat. Sed aliquando sermonem paulum convertit, a Matrito avertit, atque ex aula in aulam, ex dignitate in dignitatem, ad cardinalem Barberinum perduxit, qui Cappuccinus erat et ipsius pontificis tum sedentis Urbani VIII frater: tantus vir. Comiti patruo quoque paulisper alium loqui sinendum, audiendum, commemorandumque fuit non eos tantum magnates in mundo esse qui sibi utiles essent.

Paulo postquam a mensa surrexerunt, patrem provincialem rogavit ut secum in aliud conclave veniret.

Duae potestates, duo cana capita, duae maturissimae rerum experientiae inter se constiterunt. Magnificus vir patrem admodum reverendum sedere rogavit, ipse quoque consedit, atque ita exorsus est: «Pro ea quae inter nos intercedit amicitia, rem ad utrumque pertinentem paternitati vestrae proponendam censui, quam inter nos conficiamus, aliis viis non tentatis, quae possent… Itaque simpliciter, aperto animo, quid agatur dicam; nec dubito quin paucis verbis consentiamus. Dicite mihi: estne in vestro Pescarenici coenobio pater quidam Christophorus a ***?»

Provincialis annuit.

«Dicat mihi paternitas vestra sincere, ut bonus amicus… iste homo… iste pater… Ego quidem eum de facie non novi; et tamen multos patres Cappuccinos novi: viros aureos, studiosos, prudentes, humiles; ordinis amicus iam a pueritia fui… Sed in omnibus familiis paulo numerosioribus… semper aliquis est, aliquod ingenium… At iste pater Christophorus, ex certis relationibus scio, homo est… contentionum paulo cupidior… qui non omnem illam prudentiam, non omnem illam circumspectionem… Sponsione certarem eum paternitati vestrae non semel sollicitudinem attulisse».

«Intellego: aliquid a me impetrandum est», secum interim provincialis cogitabat. «Mea culpa: sciebam benedictum illum Christophorum talem esse quem de suggestu in suggestum circumagi oporteret, neque ei per menses uno loco consistere permittendum, praesertim in rusticis coenobiis».

«O», deinde inquit, «vere doleo magnificentiam vestram ita de patre Christophoro existimare; cum, quantum ego scio, religiosus sit… qui in coenobio exemplo ceteris sit, foris quoque magni aestimetur».

«Optime intellego; paternitas vestra debet… Verumtamen, verumtamen, ut sincerus amicus, rem vobis scitu utilem significare volo; quam etsi iam cognitam habeatis, possum tamen, meo officio non neglecto, quosdam exitus… qui fieri possint… ante oculos ponere: nihil amplius dico. Patrem illum Christophorum scimus hominem quendam eius regionis tuitum esse, hominem… de quo paternitas vestra audiverit; illum qui tanto cum scandalo e iustitiae manibus effugit, postquam terribili illo sancti Martini die res… res… Laurentius Tramaglinus!»

«Eheu!» cogitavit provincialis, atque ait: «Haec res mihi nova est; sed probe novit magnificentia vestra partem muneris nostri esse errantes quaerere, ut reducamus…»

«Bene sane; at errantes cuiusdam generis tueri…! Res spinosae, negotia delicata…» Hic autem, pro genis inflandis ac spiritu emittendo, labra contraxit, tantumque aeris intus traxit quantum efflare solebat. Tum perrexit: «Hanc rem breviter significandam putavi, quia, si forte excellentissimus… Fieri aliquid Romae posset… nihil scio… et Roma vobis venire…»

«Magnificentiae vestrae pro monitu valde obligor; certus tamen sum, si de hac re quaeretur, repertum iri patrem Christophorum cum eo quem dicitis homine non aliam ob causam egisse nisi ut ad sanam mentem eum reduceret. Patrem Christophorum ego novi».

«Vos quidem melius quam ego nostis qualis in saeculo fuerit, quas resculas adulescens fecerit».

«Haec ipsa est habitus gloria, domine comes, ut homo qui in saeculo hominibus materiam sermonum praebuerit, eo indutus alius evadat. At ex quo pater Christophorus hunc habitum gerit…»

«Credere velim; ex animo dico, credere velim; sed interdum, ut proverbio dicitur… habitus non facit monachum».

Proverbium non prorsus conveniebat; sed comes id festinanter in alterius locum substituerat, quod iam in extrema lingua habuerat: lupus pilum mutat, non vitium.

«Testimonia habeo», pergebat, «signa habeo…»

«Si certo scitis», ait provincialis, «hunc religiosum aliquid deliquisse — omnes labi possumus —, verum beneficium habebo si docear. Superior sum, indignus quidem; sed eo ipso sum ut corrigam, ut medear».

«Dicam: praeter illam molestam rem, quod pater ille eum quem dixi palam tuetur, alia quoque est ingrata, quae posset… Sed omnia inter nos simul componemus. Est, inquam, quod idem pater Christophorus cum nepote meo, domino Roderico ***, confligere instituit».

«O! Hoc doleo, doleo, vere doleo».

«Nepos meus adulescens est, vividus, sentit quis sit, lacessi non consuevit…»

«Meum erit de tali re accurate cognoscere. Ut iam magnificentiae vestrae dixi — et cum viro loquor cui non minor iustitia quam rerum humanarum usus inest —, omnes carne constamus, errori obnoxii… tam ab una parte quam ab altera; et si pater Christophorus peccaverit…»

«Videat paternitas vestra: res sunt, ut dicebam, inter nos finiendae, hic sepeliendae; quas nimium versare… peius facit. Scitis quid eveniat: hae offensiones, hae simultates interdum a nugis incipiunt, ac pergunt, pergunt… Si quis ad fundum penetrare velit, aut nihil conficit, aut centum aliae difficultates oriuntur. Sopire, praecidere, pater admodum reverende: praecidere, sopire. Nepos meus adulescens est; religiosus autem, ut audio, omnem adhuc adulescentis impetum, eius… propensiones habet; et nostrum est, qui annos iam habemus… nimis sane multos, nonne, pater admodum reverende?…»

Spectanti tum eadem fere species oblata esset quae interdum, cum in media tragoedia cantata, per errorem ante tempus scaena tollitur, et cantor cernitur qui, eo momento spectatorum esse quicquam in mundo immemor, cum sodali familiariter confabulatur. Vultus, gestus, vox comitis patrui, cum illud «nimis sane multos» diceret, omnia naturalia erant: nihil ibi artificii; vere illi molestum erat tot annos habere.

Non quod adulescentiae oblectamenta, alacritatem, venustatem deploraret: levitates, ineptias, miserrima! Causa doloris multo solidior graviorque erat: sperabat altiorem quendam honorem, cum vacavisset; metuebatque ne ad id tempus ipse non perveniret.

Quem ubi adeptus esset, certum erat eum annos non amplius curaturum, nihil praeterea desideraturum, contentum moriturum: quod omnes qui rem aliquam vehementer cupiunt affirmant se facturos, cum eam consecuti fuerint.

Sed ipsum loqui sinamus. «Nostrum est», perrexit, «pro adulescentibus sapere eorumque male facta corrigere. Feliciter adhuc tempestive agimus; res nondum percrebruit; adhuc locus est bonum illud principiis obsta. Ignem a palea removere. Interdum homo qui uno loco non bene agit, aut alicuius incommodi causa esse potest, in alio mirifice se gerit. Paternitas vestra aptum huic religioso locum facile inveniet. Accedit illa altera res, quod in suspicionem venire potuerit eius qui… eum amotum cupiat; quem si aliquanto longius collocamus, uno itinere duo negotia conficimus: omnia sua sponte componuntur, vel, ut rectius dicam, nihil omnino turbatum est».

Hunc exitum pater provincialis ab ipso sermonis initio exspectaverat. «Sane», secum cogitabat, «video quo tendas. Consueta haec: cum miser frater vobis, aut alicui vestrum, displicet aut suspicionem movet, continuo superior, nec quaesito utrum iure an iniuria agat, eum amovere debet».

Cum autem comes finivisset longumque spiritum emisisset, qui plenae sententiae finem significaret, «Optime intellego», ait provincialis, «quid dominus comes dicere velit; sed antequam aliquid agatur…»

«Agitur aliquid et nihil agitur, pater admodum reverende: res naturalis, res usitata est. Quod nisi hoc consilium capitur, et statim, montem perturbationum, malorum Iliadem praevideo. Aliquid inconsulte… Nepotem quidem meum non crediderim… ego enim adsum… Sed quo res iam pervenit, nisi nos sine mora uno ictu praecidimus, fieri non potest ut consistat, ut occulta maneat… et tunc non iam de solo nepote meo agitur… Vespas irritamus, pater admodum reverende. Videtis: familia sumus, necessitudines habemus…»

«Insignes».

«Intellegitis: homines omnes quibus sanguis in venis est, quique in hoc mundo… aliquid sunt. Honoris certamen admiscetur; causa communis fit; atque tum… etiam qui pacis amicus est… Verus mihi cordis dolor esset debere… eo adduci… mihi qui semper in patres Cappuccinos tam propenso animo fui…! Vobis patribus, ut bene faciatis, quemadmodum tanto omnium bono exemplo facitis, pace opus est, contentionibus carere, bene convenire cum iis qui… Deinde propinquos habetis in saeculo… et ista honoris certamina, si paulo diutius progrediuntur, latius serpunt, ramos agunt, in se trahunt… dimidium mundi. Ego in hoc benedicto munere sum, quo cogor dignitatem quandam tueri… Excellentissimus… domini collegae mei… omnia communis ordinis causa fiunt… eo magis propter illam alteram rem… Nostis quomodo haec agantur».

«Re quidem vera», ait pater provincialis, «pater Christophorus concionator est; et iam aliquid cogitabam… Postulatur a me ipso… Sed hoc tempore, his in rebus, poena videri posset; et poena prius quam res plane cognita…»

«Non poena, non: cautio prudentiae, consilium utrique commodum, quo impediantur mala quae possint… satis me explicavi».

«Inter dominum comitem et me res his finibus continetur; intellego. Sed, si ita se habet ut magnificentiae vestrae relatum est, fieri non posse arbitror quin aliquid in ea regione emanaverit. Ubique sunt instigatores, discordiarum auctores, vel certe curiosi malevoli, qui, si nobiles cum religiosis contendentes videre possunt, insana voluptate afficiuntur; et odorantur, interpretantur, garriunt… Sua cuique dignitas servanda est; mihi autem, ut superiori — indigno quidem —, expressum officium incumbit… Habitus honor… non res mea est… depositum est cuius… Dominus nepos vester, cum tam commotus sit, ut magnificentia vestra dicit, rem tamquam satisfactionem sibi datam accipere posset, atque… non dico iactare, triumphare, sed…»

«Itane putatis, pater admodum reverende? Nepos meus eques est qui apud homines aestimatur… pro gradu suo ac debito: coram me autem puer est, neque plus minusve faciet quam ego praescripsero. Immo amplius dicam: nepos meus nihil sciet. Quid nobis opus est rationem reddere? Haec inter nos ut bonos amicos agimus, inter nos manere debent. Nolite de eo laborare. Tacere iam didicisse debui». Et efflavit.

«Quod ad garrulos attinet», perrexit, «quid tandem dicent? Religiosum in aliam regionem concionatum ire tam usitatum est! Deinde nos qui videmus… nos qui providemus… nos quorum est… garrientium sermones curare non debemus».

«Ut tamen eos praeveniamus, bonum esset si dominus nepos vester hac occasione aliquid ostenderet, apertum aliquod amicitiae, observantiae signum daret… non propter nos, sed propter habitum…»

«Sane, sane; iustum est… Quamquam opus non est: scio Cappuccinos semper a nepote meo ut decet excipi. Suapte natura facit: ingenium familiae est; deinde scit mihi gratum esse. Ceterum hac occasione… aliquid extraordinarium… aequissimum est. Mihi permittite, pater admodum reverende; nepoti imperabo… Immo prudenter illi suggerendum erit, ne quid inter nos actum sit intellegat. Nolim enim emplastrum imponere ubi vulnus non est. Quod autem inter nos constitutum est, quo citius, eo melius. Et si locus aliquis paulo remotior inveniretur… ut omnis prorsus occasio tolleretur…»

«Ad Ariminenses concionator a me postulatur; ac fortasse, etiam nulla alia causa, in eum oculos conicere potuissem…»

«Peropportune, peropportune. Et quando…?»

«Quoniam faciendum est, cito fiet».

«Cito, cito, pater admodum reverende: hodie melius quam cras. Atque», perrexit deinde surgens, «si quid aut ego aut familia mea pro bonis patribus nostris Cappuccinis possumus…»

«Domus vestrae benignitatem experti novimus», inquit pater provincialis, ipse quoque surgens et post victorem suum ad ianuam tendens.

«Scintillam exstinximus», hic subsistens ait, «scintillam, pater admodum reverende, quae magnum incendium excitare poterat. Inter bonos amicos paucis verbis magnae res componuntur».

Ad ianuam ubi pervenit, eam late aperuit atque omnino voluit ut pater provincialis prior ingrederetur; in alterum conclave transierunt seque reliquis convivis adiunxerunt.

Magnum studium, magnam artem, magna verba ille vir in negotiis tractandis adhibebat; sed etiam fructus laboribus pares reportabat. Etenim eo quem rettulimus sermone perfecit ut frater Christophorus Pescarenico usque Ariminum pedibus iret: quae bella sane ambulatio est.

Vespere quodam Cappuccinus Mediolanensis Pescarenicum venit cum fasciculo patri custodi tradendo. Inerat fratri Christophoro oboedientiae praeceptum, ut Ariminum se conferret, ubi quadragesimali tempore concionaretur. Epistula ad custodem iubebat eum fratri significare ut omnem curam negotiorum quae in regione unde discedendum erat forte inchoavisset deponeret, nec ullum cum ea commercium epistularum retineret; frater qui litteras attulerat itineris comes futurus erat.

Custos nihil ea vespera dicit; mane fratrem Christophorum arcessit, oboedientiae praeceptum ostendit, iubet sportam, baculum, sudarium et cingulum sumere, atque cum eo quem praesentat patre socio statim in viam se dare.

Quanta haec plaga fratri nostro fuerit, vobis cogitandum relinquo. Renzus, Lucia, Agnes statim in mentem venerunt; atque, ut ita dicam, intra se exclamavit: «O Deus! Quid facient miselli illi, cum ego hic amplius non ero!» Sed oculos ad caelum sustulit seque accusavit quod fiduciae defuisset, quod ad rem ullam necessarium se credidisset. Manus in pectore crucis modo composuit, oboedientiae signum, caputque coram patre custode inclinavit; qui deinde eum in partem adduxit alterumque illud monitum dedit, verbis consilium, vi praeceptum. Frater Christophorus ad cellulam suam ivit, sportam sumpsit, breviarium, quadragesimales conciones, panem veniae in ea reposuit, tunicam funiculo succinxit, confratribus qui in coenobio aderant valedixit, postremo benedictionem custodis petiit, et cum socio viam sibi praescriptam iniit.

Diximus dominum Rodericum, ad praeclarum inceptum perficiendum pertinaciorem quam umquam, statuisse terribilis cuiusdam hominis auxilium petere. Huius neque nomen neque cognomen neque titulum, ne coniecturam quidem de ullo horum dare possumus; quod eo mirabilius est, quod illius memoria in pluribus eius temporis libris — impressis, inquam, libris — reperitur.

Eundem esse hominem eadem facta dubitare non sinunt; ubique tamen summa cura nomen vitatur, quasi calamum, quasi manum scribentis adurere debuisset. Franciscus Rivola, in vita cardinalis Frederici Borromaei, de eo homine dicturus, «dominum opibus non minus potentem quam genere nobilem» appellat: atque ibi consistit.

Iosephus Ripamontius, qui quinto libro quintae decadis Historiae Patriae latius eum commemorat, «quendam», «istum», «illum», «hunc hominem», «illum virum» nominat.

«Referam», inquit illo suo eleganti sermone Latino, cuius sententiam hic quantum possumus reddimus, «casum cuiusdam qui, cum inter urbis proceres praecipuus esset, sedem suam in agro ad fines sito constituerat; ibique sceleribus se muniens, iudicia, iudices, omnem magistratum, summum imperium pro nihilo habebat, nullius arbitrio obnoxius vivebat, exsulum receptor, ipse olim exsul, deinde reversus quasi nihil accidisset…» Ex hoc scriptore alia quaedam loca sumemus, quae ad confirmandam illustrandamque anonymi nostri narrationem opportuna erunt; cum quo pergimus.

Facere quod legibus vetitum aut quacumque vi impeditum esset; arbitrum dominumque in alienis negotiis esse, nullo alio emolumento quam imperandi voluptate; ab omnibus timeri, iis imperare qui aliis imperare consuevissent: hae praecipuae semper illius cupiditates fuerant. Iam ab adulescentia, tot dominationum tot certaminum spectaculo ac fama, tot tyrannis conspectis, indignationem cum impatienti invidia permixtam sentiebat.

Adulescens et in urbe vivens nullam occasionem omittebat, immo quaerebat, cum clarissimis eius professionis hominibus contendendi, eorum consiliis adversandi, quo vires cum illis experiretur eosque ad officium reduceret, aut ad amicitiam suam petendam adduceret.

Plurimis opibus et comitatu, fortasse omnibus audacia constantiaque superior, multos ab omni aemulatione deterruit, multos male habuit, multos amicos habuit; non pares quidem amicos, sed quales solos probare poterat, subiectos, qui se inferiores agnoscerent, qui ad laevam eius starent.

Re tamen ipsa etiam ipse omnium illorum procurator atque instrumentum fiebat: neque enim illi tantum auxiliatorem in suis causis adhibere omittebant; illi autem se subducere erat de existimatione decedere et susceptum munus deserere.

Itaque et suo et alieno nomine tam multa fecit ut, cum neque nomen neque propinqui neque amici neque propria audacia eum adversus publica edicta tantasque potentium inimicitias tueri possent, cedere ac dicionis finibus exire cogeretur. Ad hanc rem pertinere credo insigne quoddam a Ripamontio narratum.

«Cum aliquando regionem relinquere cogeretur, tali secreto, tali reverentia, tali timiditate usus est: urbem eques, canum agmine stipatus, tuba sonante pertransiit; et praeter aulam gubernatoris vectus, contumeliosum ei nuntium apud custodes reliquit».

Absens neque veteres consuetudines abrupit neque commercium cum illis suis amicis omisit; qui cum eo coniuncti manserunt, ut Ripamontii verba ad litteram vertam, «occulto foedere ad atrocia consilia funestasque res coniuncti». Immo tum novas quasdam terribilesque necessitudines cum maioribus hominibus contraxisse videtur, de quibus idem historicus arcana brevitate loquitur.

«Externi etiam principes nonnulli», inquit, «opera eius saepius ad caedem aliquam magni momenti usi sunt, eique crebro longinqua auxilia hominum sub eius imperio servientium mittere debuerunt».

Tandem — post quantum temporis nescitur — sive potentis alicuius intercessione exsilii edictum sublatum est, sive hominis audacia immunitatis loco erat, domum redire constituit atque re vera rediit; non tamen Mediolanum, sed in castellum Bergomati agro finitimum, qui tum, ut omnes sciunt, Venetae dicionis erat.

«Domus illa», Ripamontium iterum cito, «quasi officina erat sanguinariorum mandatorum: servi quorum capitibus pretium propositum erat, quorum ars erat capita amputare; neque coquus neque culinae minister a caede immunis; puerorum manus cruentae». Praeter hanc pulchram domesticam familiam aliam quoque, ut idem historicus affirmat, similium hominum habebat, per varia utriusque dicionis loca, in quarum extremis vivebat, dispersos atque velut in stationibus collocatos, semper ad eius imperia paratos.

Omnes tyranni late circumcirca, alius alia occasione, inter amicitiam et inimicitiam extraordinarii illius tyranni eligere coacti erant. Sed iis qui primi resistere conati erant tam male cesserat ut nemo iam idem experiri auderet. Ne suis quidem rebus curandis ac seorsum vivendis quisquam ab eo liber manere poterat.

Veniebat eius nuntius denuntians ut tale inceptum omitteret, ut talem debitorem vexare desineret, aut quid simile: aut ita aut non respondendum erat. Cum altera pars, obsequio vassalli praestito, rem quamlibet ad arbitrium eius detulisset, altera in duram illam condicionem incidebat, aut sententiae eius standi aut se eius inimicum declarandi; quod idem fere erat atque, ut olim dicebatur, phthisi tertii gradus laborare.

Multi, cum iniustam causam haberent, ad eum confugiebant, ut re ipsa ius obtinerent; multi etiam iustam habentes, ut tantum patrocinium praeoccuparent adversarioque aditum clauderent: utrique peculiarius eius clientes fiebant.

Accidit interdum ut infirmus, a potente oppressus ac vexatus, ad eum se conferret; ille autem infirmi partes suscipiens potentem cogebat desistere, iniuriam reparare, veniam petere; aut, si pertinaciter resisteret, tale bellum ei inferebat ut ex iis locis quae oppresserat migrare cogeretur, vel celeriorem etiam terribilioremque poenam daret.

Atque his in casibus nomen illud tam formidatum tamque exsecratum ad tempus benedictum fuerat; quia, non dicam iustitia illa, sed remedium, compensatio illa qualiscumque, iis temporibus ab ulla alia vi, privata vel publica, exspectari non poterat. Saepius autem, immo fere semper, vis eius iniustarum voluntatum, atrocium ultionum, superbarum libidinum ministra fuerat atque erat.

Sed tam diversi illius potentiae usus semper eundem effectum habebant, ut hominum animis ingens opinio imprimeretur quantum ille velle et efficere posset, sive aequum id esset sive iniquum; haec enim duo hominum voluntati tot impedimenta obiciunt eosque tam saepe retrocedere cogunt.

Vulgarium tyrannorum fama plerumque exiguo illo regionis tractu continebatur ubi ditissimi ac potentissimi erant: singuli pagi suos habebant; atque inter se tam similes erant ut nulla causa esset cur homines eos curarent quorum iugum non sentirent. Huius autem nostri fama iam pridem per omnem agrum Mediolanensem diffusa erat: ubique eius vita popularium narrationum materies erat; nomenque eius aliquid invictum, insolitum, fabulosum significabat.

Suspicio quae ubique de sociis eius ac sicariis erat, ad eius memoriam ubique vivam servandam ipsa quoque conferebat. Suspiciones tantum erant: quis enim talem dependentiam aperte confessus esset? Sed quisque tyrannus socius eius esse poterat, quisque latro ex eius hominibus; atque ipsa incertitudo famam latius diffundebat terroremque ipsa obscuritate augebat.

Quotiens igitur alicubi ignotae sicariorum facies solitoque foediores apparebant, quotiens ingens facinus accidebat cuius auctor statim neque indicari neque conici posset, proferebatur, susurrabatur nomen eius quem nos, propter benedictam illam, ne quid aliud dicam, auctorum nostrorum circumspectionem, Innominatum appellare cogemur.

A tetro illius castello ad aedes domini Roderici non amplius septem milia passuum intererant; hicque, vix dominus ac tyrannus factus, videre debuerat tam prope talem hominem illud munus exerceri non posse nisi aut cum eo contenderet aut consentiret.

Itaque se illi obtulerat amicusque factus erat, eo modo quo ceteri omnes, ut intellegitur; plus quam unum officium ei praestiterat — manuscriptum nihil amplius dicit —, et totiens mutuae gratiae auxiliique, quacumque occasione, promissa acceperat. Magnam tamen curam adhibebat ut talem amicitiam occultaret, aut certe ne appareret quam arta et cuius generis esset.

Dominus Rodericus tyrannus quidem esse volebat, non tamen silvestris tyrannus: ars illi instrumentum erat, non finis. Libere in urbe habitare, commodis, oblectamentis, honoribus vitae civilis frui cupiebat; ideo quibusdam rebus parcere, propinquos colere, magnatum amicitiam tueri, manum in iustitiae lancibus habere debebat, ut, si opus esset, eas in suam partem inclinaret aut e conspectu tolleret aut etiam aliquando capiti eius illideret qui hoc modo facilius quam privatae violentiae armis coerceri posset.

At familiaritas, immo foedus cum homine eius modi, cum aperto publicae potestatis hoste, ad haec certe non profuisset, praesertim apud comitem patruum.

Quod tamen ex ea amicitia celari non poterat, pro necessaria consuetudine cum homine haberi poterat cuius inimicitia nimis periculosa esset, atque ita necessitate excusari: nam qui aliis providere debet, nec vult aut rationem non invenit, tandem sinit ut alii rebus suis aliquatenus ipsi consulant; ac si aperte non consentit, alterum oculum claudit.

Mane quodam dominus Rodericus eques, venatorio apparatu, cum parvo satellitum peditum praesidio egressus est, Griso ad stapedem, quattuor aliis pone se; atque ad Innominati castellum contendit.

Index capitum · Caput antecedens · Caput sequens