CAPUT QUINQUAGESIMUM NONUM
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
«Domine», inquit Chilo, «mare nunc oleo simile est et fluctus dormire videntur. Achaiam petamus. Ibi te Apollinis gloria exspectat, ibi coronae ac triumphi manent; ibi homines te pro deo adorant, di vero tamquam parem sibi hospitem accipient. Hic autem, domine…»
Nec plura dixit: tam vehementer enim labrum ei inferius tremere coeperat, ut verba in sonos confusos et vix intellegendos verterentur.
«Postquam ludi confecti erunt, proficiscemur», respondit Nero. «Scio iam nonnullos Christianos innoxia corpora vocare. Si abiero, idem omnes dicturi sunt. Quid tu times, putride fungille?»
Haec locutus frontem contraxit, sed Chilonem vultu interroganti aspicere coepit, quasi ab eo rationem posceret; nam securitatem animi tantum simulabat. Spectaculo proxime edito ipse Crispi vocibus perterritus erat; domumque reversus ira pudore metuque somnum capere non potuerat.
Tum Vestinus, superstitionibus deditus, qui eorum sermonem tacitus audiverat, circumspiciens arcana voce dixit:
«Audi, domine, quid hic senex dicat: mirum quiddam in istis Christianis est. Numen eorum facilem eis mortem largitur, sed ultionem quoque expetere potest.»
Ad quae Nero statim:
«Non ego hos ludos paro. Tigellinus parat.»
«Ita est! Ego», inquit Tigellinus, qui Caesaris responsum audiverat. «Ego sum, et omnes Christianorum deos irrideo. Vestinus iste, domine, vesica est superstitionibus inflata; hic autem fortissimus Graecus, si gallinam, plumis horrentem pullos suos defendentem, videat, prae metu mortem oppetere paratus est.»
«Bene», inquit Nero. «Sed iube posthac Christianis linguas excidi aut ora ipsis obligari.»
«Ignis eorum ora obturabit, divine.»
«Vae mihi!» ingemuit Chilo.
Caesar autem, Tigellini audacia confirmatus, ridere coepit, senemque Graecum digito ostendens dixit:
«Aspicite qualis Achillis progenies sit!»
Revera horrendus erat Chilonis aspectus. Reliqui in capite capilli penitus canuerant; vultum occupaverat immanis quaedam sollicitudo, formido ac desperatio. Interdum quasi stupore correptus et vix sui compos videbatur. Saepe interrogantibus nihil respondebat; alias repente iracundia incensus tam audax fiebat, ut Augustiani eum lacessere nollent.
Talis furoris impetus eum etiam tum invasit.
«Facite de me quidquid vultis; ego ad ludos numquam amplius veniam!» desperatione concitus exclamavit, digitis crepitans.
Nero aliquantisper eum intuitus, ad Tigellinum conversus ait:
«Curabis ut in hortis hic Stoicus prope me consistat. Volo videre quam vim in eum faces nostrae habiturae sint.»
At Chilo minis in Caesaris voce auditis perterritus est.
«Domine», inquit, «nihil videbo: noctu enim nihil video.»
Tum Caesar horrendo risu respondit:
«Nox tam clara quam dies erit.»
Deinde se ad alios Augustianos convertit atque de curriculorum certaminibus colloqui coepit, quae sub finem ludorum instituere cogitabat.
Petronius ad Chilonem accessit eumque umero pulsans:
«Nonne tibi dixeram?» inquit. «Non feres.»
At ille respondit:
«Ebrius fieri volo…»
Et tremula manu craterem vini appetivit, sed eum ad os attollere non potuit. Quod cum Vestinus vidisset, vas ei abstulit; deinde propius accedens vultu simul curioso ac pavido interrogavit:
«Num te Furiae persequuntur? Quid?»
Senex aliquamdiu ore aperto eum spectavit, tamquam interrogationem non intellegeret, atque crebro nictare coepit.
Vestinus igitur iteravit:
«Num te Furiae persequuntur?»
«Minime», respondit Chilo, «sed nox ante me est.»
«Quid sibi vult nox ista? Di tibi propitii sint! Quam dicis noctem?»
«Noctem diram et impenetrabilem, in qua aliquid movetur, aliquid mihi appropinquat. Quid autem sit nescio; idcirco timeo.»
«Semper mihi persuasum erat eos magos esse. Num quid somnias?»
«Non somnio, quia non dormio. Numquam putavi eos tam atrociter punitum iri.»
«Num igitur eorum te miseret?»
«Cur tantum sanguinis funditis? Audistine quid ille de cruce clamaverit? Vae nobis!»
«Audivi», submissa voce respondit Vestinus. «Sed incendiarii sunt.»
«Falsum est!»
«Sunt etiam humani generis hostes.»
«Falsum est!»
«Aquas quoque veneno inficiunt.»
«Falsum est!»
«Et infantium interfectores sunt…»
«Falsum est!»
«Quomodo?» miratus Vestinus rogavit. «Haec tu ipse dicebas, tu ipse eos Tigellino tradebas!»
«Idcirco nox me circumdedit et mors ad me accedit… Interdum mihi videor iam mortuus esse, et vos quoque mortuos esse mihi videmini.»
«Minime! Illi moriuntur, nos vivimus. Sed dic mihi: quid vident illi dum moriuntur?»
«Christum…»
«Isne deus eorum est? Potensne deus?»
Chilo vero interrogationi interrogatione respondit:
«Quales faces in hortis accendendae sunt? Audistine quid Caesar dixerit?»
«Audivi, et scio. Sarmentitii et semaxii vocantur… Tunicis molestis resina imbutis vestientur, ad stipites deligabuntur et incendentur… Dummodo deus eorum nullam in urbem calamitatem immittat… Semaxii! Supplicium horrendum est.»
«Hoc malim, quoniam sanguis non fundetur», respondit Chilo. «Iube servum craterem ad os meum admovere. Bibere volo, sed vinum effundo, quoniam manus senectute mihi tremit…»
Alii interea de Christianis quoque colloquebantur. Domitius Afer senex eos ludibrio habebat.
«Tam multi sunt», inquit, «ut bellum civile concitare possint; meministis etiam homines timuisse ne se defendere vellent. At illi velut oves moriuntur.»
«Audeant aliter facere!» inquit Tigellinus.
Tum Petronius sermonem iniit:
«Erratis. Defendunt se.»
«Quo tandem modo?»
«Patientia.»
«Nova profecto ratio!»
«Ita sane. Sed num dicere potestis eos velut vulgares facinorosos mori? Non ita est. Sic moriuntur, quasi facinorosi sint illi qui eos ad supplicium damnant: nos scilicet atque universus populus Romanus.»
«Quae deliramenta!» exclamavit Tigellinus.
«Hic Abdera!14» respondit Petronius.
Ceteri autem, sententiae eius acumine commoti, inter se mirantes respicere atque repetere coeperunt:
«Verum est! In eorum morte aliquid diversum et singulare est.»
«Dico vobis eos deum suum videre!» e latere Vestinus exclamavit.
Tum aliquot Augustiani ad Chilonem se converterunt:
«Heus, senex, tu eos optime nosti: dic nobis quid videant.»
Graecus autem vinum in tunicam suam exspuit et respondit:
«Resurrectionem!…»
Tum adeo tremere coepit, ut convivae proxime sedentes in magnos cachinnos erumperent.
* * *
ADNOTATIONES
14. Proverbium est quod significat: «ecce stultissimus stultorum».