CAPUT QUINQUAGESIMUM OCTAVUM
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
Triduanus imber, qui Romae aestivo tempore rarissime accidere solet, et grandines contra naturae consuetudinem non interdiu modo ac vesperi, sed media etiam nocte decidentes spectacula interruperant. Populus trepidare coeperat. Vindemiae sterilitas praenuntiabatur; cumque quodam post meridiem tempore fulmen in Capitolio aeneum Cereris simulacrum liquefecisset, in templo Iovis Salvatoris sacrificia fieri iussa sunt.
Cereris sacerdotes rumorem sparserunt deos urbi irasci quod supplicia de Christianis tardius quam par esset sumerentur. Tum turbae postulare coeperunt ut, quacumque esset tempestas, reliqua spectacula maturarentur; tantumque gaudium per totam Romam exortum est, cum post triduanam intermissionem ludos iterum celebrandos esse nuntiatum est.
Interea serenitas caeli redierat. Amphitheatrum a prima luce usque ad noctem milibus hominum repletum est, et Caesar quoque cum virginibus Vestalibus atque aula mature advenit. Spectaculum Christianorum inter se certamine initium capere debebat: ob eam rem gladiatorum habitu vestiti erant, eisque omnia arma data quibus ii qui artem gladiatoriam exercerent tam ad oppugnandum quam ad defendendum uterentur. Sed eventus spem spectatorum fefellit.
Christiani retia, fuscinas, hastas gladiosque in harenam proiciebant; ipsi autem se mutuo complexi ad constantiam in tormentis ac morte servandam hortabantur. Tum gravis offensio atque indignatio multitudinis animos occupaverunt. Alii pusillanimitatem atque ignaviam eis exprobrabant, alii consulto eos pugnare nolle affirmabant, odio populi atque eo consilio ut eum voluptate privarent, quam fortitudo virorum spectata praebere solebat.
Denique Caesaris iussu veri gladiatores in eos immissi sunt, qui Christianos genibus nixos inermesque uno paene momento omnes trucidarunt.
Sublatis cadaveribus, spectaculum pugnae speciem amisit inque seriem imaginum e fabulis deorum heroumque ab ipso Caesare excogitatarum mutatum est. Hercules in monte Oeta vivus igni absumi visus est. Vinicius ad cogitationem exhorruit ne forte Ursus ad Herculis partes destinatus esset; sed fidelis Ligiae ministri hora nondum venerat, quoniam alius Christianus, Vinicio prorsus ignotus, in rogo exustus est.
In altera autem fabula Chilo, quem Caesar ab spectaculis abesse non sinebat, homines sibi notos agnovit. Daedali et Icari13 exitium agebatur. Daedali partes agebat Eurycius, idem senex qui quondam Chiloni piscis signum dederat; Icari autem filius eius Quartus.
Uterque machinis ad id comparatis in sublime sublatus est, tum subito e magna altitudine in harenam praecipitatus. Iuvenis Quartus tam prope Caesaris podium decidit ut sanguine suo non modo exteriora ornamenta, sed etiam sedis fulcrum purpura vestitum resperserit. Chilo ipsum casum non vidit, quippe qui oculos clausisset; tantum gravem corporis in harenam cadentis sonum audivit, et paulo post sanguinem iuxta se conspicatus prope iterum animo linquebatur. Sed imagines celeriter aliae alias excipiebant.
Turbas delectabant foeda virginum supplicia, quas ante mortem gladiatores ferarum specie induti violabant. Visae sunt sacerdotes Cybeles et Cereris, visae Danaides, Dirce, Pasiphae, visae denique puellae nondum adultae, quas equi indomiti discerpebant. Novis Caesaris inventis populus plaudebat; ille, inventionum suarum gloria inflatus et plausibus laetissimus, smaragdum ne momento quidem ab oculo removebat, dum candida corpora ferro laniari et membra victimarum convulsione trementia contemplabatur.
Exhibebantur etiam imagines ex antiqua urbis historia. Post virgines Mucius Scaevola apparuit: manus eius ad tripodem igne ardentem adstricta odorem carnis ustulatae per amphitheatrum diffundebat; ipse autem, tamquam verus Scaevola, sine gemitu stabat, oculis ad caelum sublatis et denigratis labiis preces susurrans. Quo postea interfecto et corpore in spoliarium tracto, solita meridiana spectaculorum intermissio secuta est.
Caesar cum Vestalibus Augustianisque amphitheatro egressus in ingens tabernaculum coccineum, ad eam rem exstructum, se contulit; illic sibi hospitibusque magnificum prandium paratum erat. Magna pars multitudinis exemplum secuta in apertum effusa circa tabernaculum in varios coetus pictura dignos consedit, ut membra diuturna sessione fatigata recrearet cibosque sumeret, quos servi ex Caesaris liberalitate copiose circumferebant.
Curiosiores autem e sedibus in ipsam harenam descenderunt, atque harenam cruore glutinosam digitis contingentes, tamquam periti et studiosi artis de rebus iam gestis et mox exspectandis disputabant. Mox et hi disputatores discesserunt ne ad epulas sero venirent. Pauci tantum manserunt, non curiositate retenti, sed misericordia earum victimarum quibus supplicia impendebant.
Hi in gradibus inferioribus aut inter saepta latuerunt. Interim harena complanata est; fossae deinde in ea duci coeptae sunt, una alteri proxima, ordinibus per totum harenae orbem ab uno margine ad alterum dispositis, ita ut extrema series aliquot supra decem passibus a Caesaris podio abesset. Foris clamor multitudinis, vociferationes plaususque audiebantur, intus autem ministri mira festinatione nova quaedam tormenta apparabant.
Subito cunicula aperta sunt, atque omnibus ad harenam aditibus Christiani gregatim expelli coepti sunt, nudi et cruces humeris portantes. Totum amphitheatrum eis refertum videbatur. Currebant senes lignorum pondere incurvi, iuxta eos viri aetate validi, feminae crinibus solutis, quibus nuditatem contegere conabantur, pueri vix adulti et infantes plane parvi. Plurimae cruces, ut ipsae etiam victimae, floribus coronatae erant.
Ministri amphitheatri miseros flagellis caedentes cogebant cruces iuxta fossas paratas deponere ipsosque singulos ad suas cruces ordine consistere. Hoc genere mortis destinati erant quos primo ludorum die canibus ferisque obicere nondum potuerant. Iam servi nigri eos corripiebant, supinos ligno imponere atque manus ad transversa crucis brachia clavis adfigere studiose celeriterque coeperunt, ut populus a prandio reversus cruces iam erectas omnes inveniret.
Tum per universum amphitheatrum malleorum strepitus resonuit; eius echo per superiores gradus vagata usque ad aream amphitheatrum circumiectam atque ad tabernaculum pervenit, in quo Caesar Vestales comitesque epulo excipiebat. Illic vinum bibebatur, Chilo iocis vexabatur, verba mira auribus Vestae sacerdotum insusurrabantur; in harena autem fervens opus gerebatur, clavi Christianorum manibus pedibusque figebantur, et rutra stridentia terram in fossas coniciebant, quibus cruces infixae erant.
Inter eos autem quibus nondum subeundum supplicium erat Crispus quoque stabat. Leonibus ad eum discerpendum tempus defuerat, ideo cruci destinatus erat; ille vero, ad mortem semper paratus, gaudebat quod hora sua veniret. Alia eo die specie apparebat: aridum enim corpus penitus nudatum erat, nisi quod hederacea fascia lumbos tegebat; caput rosarum corona ornabat.
At eadem invicta animi vis ex oculis fulgebat, idem vultus severus et fanatico ardore plenus sub corona apparebat. Nec animus eius mutatus erat: sicut olim in cuniculo fratribus bestiarum pellibus involutis iram Dei minitatus erat, ita nunc eos non consolabatur, sed obiurgabat.
«Gratias», inquit, «Salvatori agite quod vobis licet eodem mortis genere mori quo ipse mortuus est. Fortasse ob hanc mortem aliqua pars peccatorum vestrorum vobis remittetur; tamen contremiscite. Iustitia enim expleri debet, neque eadem merces malis ac bonis dari potest.»
Verba eius malleorum fragor comitabatur, quibus miserorum manus pedesque transfigebantur. Cruces in harena plures pluresque erigebantur; ille autem conversus ad multitudinem eorum qui adhuc iuxta singula ligna sua consistebant pergebat dicere:
«Video caelum apertum, sed et abyssum patentem video. Ipse nescio quomodo de vita mea Domino rationem redditurus sim, quamquam credidi et malum odio habui. Neque mortem timeo, sed resurrectionem; non cruciatus, sed iudicium: dies enim irae imminet.»
Tum ex vicinioribus subselliis vox quaedam tranquilla simul et gravis audita est:
«Non dies irae, sed misericordiae dies est, dies salutis et beatitudinis. Dico enim vobis Christum vos recepturum, consolaturum atque ad dexteram suam collocaturum esse. Confidite: ecce caelum vobis aperitur.»
His verbis omnes oculos in subsellia converterunt; etiam ii qui in crucibus iam pendebant pallida tormentis confecta capita sustulerunt, in eum qui loquebatur intuentes.
At ille ad saepta harenam ambientia propius processit et eos crucis signo benedicere coepit.
Crispus ad eum bracchium extendit velut obiurgaturus, sed vultu eius conspecto manum demisit; tum genua ei succiderunt, et labra submissa voce susurraverunt:
«Paulus apostolus!»
Mirantibus amphitheatri ministris omnes qui nondum crucibus affixi erant genua flexerunt. Paulus autem Tarsensis ad Crispum conversus dixit:
«Crispe, noli eis minari; hodie enim tecum in paradiso erunt. Tu eos damnari posse putas? Quis autem eos damnabit? Deusne, qui pro eis Filium suum tradidit? An Christus, qui pro salute eorum mortuus est, quemadmodum illi pro nomine eius moriuntur? Quomodo damnare potest is qui diligit? Quis accusabit adversus electos Dei? Quis hunc sanguinem maledictum appellare audebit?»
«Domine, malum odio habui», respondit sacerdos senex.
«Christus autem homines diligere etiam magis quam malum odisse praecepit: nam doctrina eius caritas est, non odium.»
«In ipso mortis articulo peccavi», respondit Crispus.
Et pectus suum manibus tundere coepit.
Tum curator subselliorum ad apostolum accessit eumque interrogavit:
«Quis tu es, qui damnatos alloqueris?»
«Civis Romanus», Paulus placide respondit.
Tum ad Crispum conversus addidit:
«Confide, nam dies hic gratiae est; in pace morere, serve Dei.»
Eodem tempore duo Aethiopes ad Crispum venerunt ut eum ligno imponerent; ille autem semel adhuc circumspiciens exclamavit:
«Fratres mei, orate pro me!»
Et vultus eius solitam severitatem deposuit; lineamenta quae lapidea videri solebant pacis atque dulcedinis speciem ceperunt. Ipse bracchia per transversam crucis trabem porrexit, quo facilius opus perficeretur, atque in caelum recta intuens ardenter orare coepit. Nihil sentire videbatur: nam cum clavi manibus eius immergerentur, ne minimo quidem tremore corpus eius concussum est neque ulla doloris ruga in facie apparuit. Orabat dum pedes configebantur, orabat dum crux erigebatur ac tellus circum stipitem calcabatur.
Tum demum, ubi turbae ridentes et vociferantes amphitheatrum rursus implebant, supercilia senis paulum contracta sunt, quasi indignaretur gentem profanam silentium et quietem suavis suae mortis perturbare.
Iam vero omnes cruces erectae erant, adeo ut in harena quasi silva hominum ex lignis pendentium consurgeret. In transversa crucum brachia et in martyrum capita solis radii cadebant, in ipsam autem harenam umbrae densae, velut atra quaedam perplexaque craticula inter cuius intervalla flava harena lucebat. Omnis huius spectaculi voluptas populo in lento morientium cruciatu contemplando posita erat. At numquam adhuc tanta crucum frequentia visa erat.
Tam confertae harenam occupabant ut ministri aegre inter eas transire possent. Circum extrema harenae feminae plerumque pendebant; Crispus autem, ut princeps eorum, prope ipsum Caesaris podium in ingenti cruce erectus erat, cuius pars inferior caprifolii viminibus circumdata erat. Nulla adhuc victima exspiraverat, sed nonnulli ex primis affixis sensu caruerant. Nemo gemebat, nemo misericordiam implorabat.
Quidam capitibus in umeros aut pectora demissis pendebant quasi somno oppressi; alii velut secum reputantes haerebant; alii caelum adhuc intuentes labra tacite movebant. In illo terribili crucum nemore, in corporibus distentis et in silentio victimarum nescio quid ominosi inerat. Populus, qui e convivio satur et hilaris cum clamoribus in amphitheatrum redibat, tacuit; neque sciebat in quo corpore oculos figeret aut quid de eo spectaculo existimaret.
Nuditas muliebrium corporum distentorum sensus eius iam non excitabat. Ne solitas quidem sponsiones de eo, quis prius moreretur, inter se faciebant, quae cum pauciores damnati in harenam ducerentur fieri solebant. Ipse Caesar taedio affici videbatur: capite enim leviter obliquato monile segni motu correxit, vultu torpente ac somnolento.
Subito Crispus, qui ex adverso pendens oculos ante paulum clausos habuerat quasi exanimis aut iam moriens, eos aperuit et Caesarem intueri coepit.
Vultus ei tam implacabilis rursus factus est, oculi tanto igne exarserunt, ut Augustiani eum digitis monstrantes inter se susurrarent. Denique ipse Caesar in eum oculos convertit atque segni motu smaragdum oculo admovit.
Altissimum silentium fuit. Omnium spectatorum oculi in Crispum defixi erant, qui dextram movere conabatur, quasi eam a cruce avellere vellet.
Mox pectus ei intumuit, costae emicuerunt; tum exclamare coepit:
«Matricida! Vae tibi!»
Augustiani, cum illam capitalem contumeliam coram tot milibus in terrarum dominum iactam audissent, ne respirare quidem audebant. Chilo obriguit. Caesar contremuit smaragdumque e digitis dimisit.
Ipse quoque populus spiritum continuit. Vox Crispi per totum amphitheatrum altius usque resonabat:
«Vae tibi, uxoris et fratris interfector! Vae tibi, Antichriste! Sub pedibus tuis abyssus aperitur; mors manus ad te tendit, sepulcrum te exspectat. Vae tibi, vivum cadaver, nam in terrore morieris et in aeternum damnaberis!»
Cum autem manum clavo affixam a ligno avellere non posset, ita crudeliter distentus, visu terribilis, etiam vivus ossibus nudis simillimus, immotus velut fatum, barbam albam super Neronis podium quatiebat; capite simul agitato rosarum folia ex corona, quae capiti imposita erat, in auras spargebat.
«Vae tibi, interfector! Impleta est mensura tua, et tempus tuum appropinquat!»
Tum se iterum omnibus viribus intendit; videbatur paulisper manum e cruce abstracturus eamque minaciter in Caesarem extensurus. Sed subito macri eius lacerti etiam longiores facti sunt, corpus deorsum delapsum est, caput in pectus procidit, et exspiravit.
In illa crucum silva infirmiores quoque iam somno aeterno obdormire coeperunt.
* * *
ADNOTATIONES
13. Daedalus, qui secundum alias fabulas e Creta in Siciliam pervolasse dicitur, in amphitheatris Romanis eadem qua Icarus morte peribat.