CAPUT QUINQUAGESIMUM SECUNDUM

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

“Christiani leonibus!” per omnes urbis regiones sine intermissione resonabat. Primo nemo dubitabat quin illi cladis auctores essent; immo ne dubitare quidem quisquam volebat, quippe quorum supplicia amplissimum populo spectaculum futura essent. Sed cum opinio increbresceret calamitatem non tantam futuram fuisse, nisi di irati essent, per templa piacula, id est sacrificia expiationis causa facienda, imperata sunt.

Libris Sibyllinis consultis, senatus sacra sollemnia supplicationesque publicas Vulcano, Cereri Proserpinaeque decrevit. Matronae Iunoni sacra faciebant; earum pompa usque ad maris litus processit, ut hausta inde aqua simulacrum deae aspergerent. Mulieres nuptae lectisternia10 dis parabant atque pervigilia celebrabant. Roma tota noxas suas expiabat, hostias immolabat deosque immortales placabat; interea inter ruinas novae viae lataeque describebantur.

Hic illic fundamenta iam magnificarum domuum, palatiorum templorumque iaciebantur. Ante omnia tamen ingenti celeritate amphitheatra vasta ex ligno exstruebantur, in quibus Christiani perituri erant. Statim post consilium in Tiberii domo habitum mandata ad proconsules missa sunt, ut feras Romam mittendas compararent. Tigellinus ferarum vivaria cunctarum Italiae urbium, ne minoribus quidem exceptis, exhausit. Eiusdem iussu in Africa venationes immensae institutae sunt, quibus omnes incolae regionis interesse cogebantur.

Advehebantur ex Asia elephanti tigridesque, ex Nilo crocodili hippopotamique, ex Atlante leones, ex Pyrenaeis lupi ursique, ex Hibernia canes ferocissimi, ex Epiro Molossi, ex Germania bubali atque uri ingentes et truculenti. Ob tantam captivorum multitudinem ludi magnitudine omnia, quae Roma antea vidisset, superaturi erant. Caesar incendii memoriam sanguine delere urbemque ipsam sanguine quasi inebriare cupiebat; itaque numquam sanguinis effusio tam magnifico apparatu promissa videbatur.

Plebs eo furore incensa vigilibus praetorianisque Christianos persequentibus opem ferebat. Neque erat difficile eos invenire. Multi enim adhuc cum ceteris civibus in hortis castra habebant atque fidem suam palam confitebantur. Ubi circumdati erant, genua flectebant, hymnos canebant seque sine ulla repugnantia abduci patiebantur. Sed ipsa patientia persequentium iram accendebat; causam eius non intellegentes obstinationem in scelere pertinaciamque esse arbitrabantur. Furor universos occupaverat.

Interdum vulgus captivos e manibus praetorianorum abripiebat atque suis manibus dilaniabat; feminae capillis arreptae in carceres trahebantur, puerorum capita saxis illidebantur. Milia hominum die noctuque ululantia per vias discurrebant. Victimae inter rudera, in caminis, in subterraneis cellis quaerebantur. Ante carceres circa ignes et vini dolia Bacchi more convivia saltationesque agebantur. Vesperi plebs quasi ebria rugitus tonitrui similes auscultabat, quibus universa urbs personabat.

Carceres hominum milibus redundabant, et cotidie plebs praetorianique novas victimas illuc agebant. Omnis misericordia exstincta erat. Videbantur homines sermonis ipsius obliti, unum tantummodo clamorem in fera mentis alienatione memoria tenere: “Christiani leonibus!” Subsecutae sunt dies insolito aestu graves noctesque tam suffocantes, quales nemo antea meminerat; ipse aer quasi rabie, sanguine sceleribusque infectus erat.

Huic immodicae saevitiae Christianorum martyrii appetentium ardor par erat. Christi confessores ultro ad supplicia ibant atque interdum etiam supplicia quaerebant, donec severis antistitum mandatis prohibiti sunt. Eorum iussu conventus deinceps extra urbem tantum habebantur, in subterraneis locis ad viam Appiam et in vineis suburbanis quae ad patricios Christianos pertinebant; ex his autem nemo adhuc comprehensus erat.

In Palatio neminem latebat Flavium, Domitillam, Pomponiam Graecinam, Cornelium Pudentem atque Vinicium inter Christi sectatores numerari. Sed Caesar ipse timebat ne vulgus credere nollet homines tantae dignitatis urbem incendisse. Cum autem maxime interesset ut populus accusationi fidem haberet, eorum supplicia atque ultionem in aliud tempus distulit. Nonnulli hos patricios Actes gratia tutos esse existimabant. Sed fallebantur.

Petronius quidem, postquam a Vinicio discessit, Acten adiit ut eius auxilium Ligiae impetraret; illa tamen nihil praeter lacrimas ei dare poterat. Neglecta enim ac maerore confecta vivebat, nec nisi dum se a Poppaea Caesareque occultabat tolerabatur.

Ligiam tamen in carcere invisit, vestimenta cibumque ei attulit; praesertim a custodum contumeliis eam tutam praestitit, quamquam illi iam pecunia corrupti erant.

Petronius tamen e memoria depellere non poterat Ligiam fortasse numquam in carcerem venturam fuisse, nisi ipse consilium dedisset quo e domo Auli auferretur. Praeterea Tigellinum hoc certamine superare cupiebat; quare neque tempori neque labori parcebat. Paucis diebus cum Seneca, cum Domitio Afro, cum Crispinilla, per quam ad Poppaeam pervenire sperabat, tum cum Terpno, Diodoro, formoso Pythagora, postremo cum Alituro et Paride congressus est; his duobus Caesar plerumque nihil denegare solebat.

Per Chrysothemidem quoque, quae tum cum Vatinio amores habebat, ipsum Vatinium sibi conciliare conatus est, nec promissis nec pecuniae, sive apud illum sive apud ceteros, pepercit.

Verum omnes hae contentiones irritae fuerunt. Seneca, qui ne de crastina quidem salute sua securus erat, disputare coepit Christianos, etiamsi revera Romam non incendissent, tamen rei publicae causa delendos esse: caedem futuram publica utilitate defendebat. Terpnus et Diodorus pecuniam acceperunt, nihil tamen pro ea praestiterunt.

Vatinius Caesari rettulit se pretio corrumpi temptatum esse. Solus Aliturus, qui Christianos olim oderat, nunc vero eorum miseria commovebatur, ausus est apud Caesarem captivae virginis mentionem facere atque pro ea deprecari; sed hoc tantum responsum tulit:

“Putasne me animo minorem esse quam Brutum illum, qui rei publicae causa ne propriis quidem filiis pepercit?”

Cum haec verba Aliturus Petronio rettulisset, ille respondit:

“Postquam se ipsum cum Bruto comparavit, nulla iam spes salutis est.”

Miserabatur tamen Vinicium atque timebat ne ille manus sibi afferret. “Nunc,” secum aiebat, “conatus quibus eam servare studet, eius conspectus dolorque ipse eum sustinent. Sed ubi omnia consilia irrita fuerint et extrema spei scintilla exstincta erit, per Castorem, ne ille quidem post eam vivere poterit: in gladium suum incumbet.” Petronius facilius intellegere poterat hominem eo modo sibi finem facere quam aliquem tanto amore ardere tantumque cruciari.

Vinicius autem nihil eorum, quae ad Ligiam servandam excogitare poterat, intentatum relinquebat. Augustianos circumibat, et qui antea tam superbus fuerat nunc eorum auxilium supplex orabat. Per Vitellium Tigellino praedia sua in Sicilia posita obtulit, et praeterea quidquid ille postulasset. Sed Tigellinus, ne Augustae iram sibi conciliaret, ut videbatur, recusavit. Ipsum Caesarem adire, genua eius complecti, supplicare frustra futurum erat. Id tamen Vinicius facere cupiebat; Petronius autem, ubi consilium eius comperit, interrogavit:

“Quid, si tibi negaverit? Si te turpi ioco aut foeda minatione exceperit, quid facies?”

Tum Vinicii vultus dolore atque ira contractus est, et ex dentibus arcte compressis stridor erumpere coepit.

“Ita est!” inquit Petronius. “Idcirco te ab hoc consilio deterreo. Omnes enim vias quibus Ligia servari possit praecludes.”

Vinicius tamen se continuit et, manu frontem frigido sudore madentem perfricans, dixit:

“Non, non! Christianus sum!”

“Et huius te iterum oblivisceris, sicut modo oblitus es. Tibi quidem licet te ipsum perdere, non autem illam. Memento quid Seiani filia ante mortem perpessa sit.”

Haec dicens Petronius non plane sincerus erat; magis enim Vinicii quam Ligiae causa sollicitus erat. Sciebat tamen nulla ratione efficacius eum a temerario facinore revocari posse quam si ostenderet Ligiae quoque perniciem inde irrevocabilem fore. Neque tamen sine causa timebat: nam in Palatio iuvenis tribuni adventum praevidebant iamque idonea praesidia comparaverant.

At Vinicii cruciatus omnem humanae patientiae modum superaverant. Ex quo Ligia in carcerem coniecta erat futuraeque pro Christo mortis splendor eam velut collustrabat, non modo centiens ardentius illam diligere coeperat, sed iam paene religiosa quadam veneratione prosequi, tamquam eam non terrenae sed caelestis naturae esse existimaret.

Nunc autem, cum cogitaret sibi tam caram simul atque tam sanctam virginem eripiendam esse, eamque fortasse ante mortem cruciatibus ipsa morte atrocioribus obnoxiam futuram, sanguis in venis obrigescebat, animus in unum velut gemitum solvebatur, sensus ipsi turbabantur. Interdum sibi videbatur calvariam suam igne vivo impleri, qui aut caput exureret aut dirumperet.

Iam nec quid fieret intellegere poterat nec cur Christus ille misericors Deus cultoribus suis non subveniret; cur Palatii muri fuligine denigrati in terram non conciderent, simulque Nero, Augustiani, praetorianorum castra et tota scelerum urbs. Non poterat credere aliter fieri posse aut debere; quae oculis cernebat, quibus animus frangebatur atque cor intus eiulabat, somnium esse sibi persuadebat.

Sed bestiarum rugitus omnia vera esse admonebat; securium fragor, quarum ictibus amphitheatra surgebant, idem testabatur; plebis ululatus et carceres captivis oppleti idem confirmabant. Tum ipsa in Christum fides ei pavore concutiebatur; idque ei novus cruciatus erat, fortasse omnium gravissimus.

Petronius autem interea ei dicebat:

“Memento quid Seiani filia ante mortem perpessa sit.”

* * *

ADNOTATIONES

10. Selisteria v. Lectisteria.

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens