CAPUT QUADRAGESIMUM NONUM
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
Profugi castra in splendidis Caesaris hortis, qui olim Domitiae Agrippinaeque fuerant, in Campo Martio, atque in Pompei, Sallusti Maecenatisque hortis posuerant. Porticus, sphaeristeria, villas aestivas amoenissimas et stabula feris destinata occupaverant. Pavones phoenicopterique, cycni struthionesque, dorcades orygesque ex Africa, cervi capreaeque, quibus horti ornabantur, a turba trucidati sunt.
Tanta ex Ostia commeatus copia afferebatur, ut ratibus variisque navigiis continuatis ab una ad alteram Tiberis ripam tamquam ponte transire liceret. Frumentum ternis sestertiis, pretio mirifice vili, vendebatur; egentioribus gratis dabatur. Vini olei castanearum immensa vis comportabatur; boves ovesque gregatim e montibus cotidie agebantur. Egeni, qui ab incendio in Suburae angiportus confugerant quique etiam temporibus tranquillis fame prope peribant, nunc melius quam antea vivebant.
Famis metus plane sublatus erat; latrociniis vero, rapinis iniuriisque obsistere difficilius erat. Vita per castra vagans praedonibus impunitatem praestabat, praesertim cum se Caesaris studiosissimos praeberent eumque, ubicumque conspectus esset, magno plausu exciperent.
Cum praeterea magistratus necessitate temporum munere fungi desiissent neque satis militum ad licentiam cohibendam adesset, ea in urbe, in quam totius orbis sentina confluxerat, flagitia committebantur quae vix credi possent. Singulis noctibus pugnae, caedes, feminarum puerorumque raptus fiebant. Ad portam Mugionis, ubi greges e Campania adacti consistebant, proelia exoriebantur quibus centeni homines peribant.
Quotidie prima luce Tiberis ripae submersorum cadaveribus scatebant, quae, nullo sepeliente, aestu etiam incendio aucto celeriter putrescentia foedo odore aerem inficiebant. In castris morbi grassari coeperunt, meticulosioresque gravem pestilentiam praesagiebant.
Urbs interim ardere pergebat. Sexto demum die, ubi flammae ad vacua Esquiliarum spatia pervenerant, in quibus ingens domuum multitudo de industria diruta erat, incendium remittere coepit. Sed carbones congesti adhuc tanto splendore flagraverunt, ut populus finem cladis advenisse vix crederet. Septima vero nocte in Tigellini aedificiis ignis nova vi erupit; verum, cum nihil iam fere quod absumeret suppeteret, brevi restinctus est. Hic illic aedes exustae adhuc corruentes longas flammarum linguas scintillarumque columnas in caelum iaciebant.
Paulatim tamen ruinae, intus adhuc ardentes, extrinsecus nigrescere coeperunt. Caelum post solis occasum sanguineo fulgore iam non rubebat; noctu tantum in vasta nigraque solitudine caeruleae flammarum linguae e carbonum acervis exsiliebant.
E quattuordecim urbis regionibus quattuor tantum, Transtiberina regione quoque numerata, superfuerunt; ceteras flammae devoraverant. Cum postremo carbonum acervi in cinerem redacti essent, ingens tractus a Tiberi ad Esquilias usque canus, maestus, exanimis cernebatur, in quo caminorum ordines velut columnae sepulcrales in vasto sepulcreto surgebant. Inter eas interdiu tristes hominum greges errabant, qui nunc res pretiosas, nunc carorum ossa requirebant. Noctu canes inter cineres et ruinas pristinarum domuum ululabant.
Neque Caesaris liberalitas neque subsidia populo data maledicta sedare indignationemque compescere potuerunt. Sola praedonum, furum egentiumque vagorum multitudo, cui edere, bibere, rapere pro libidine liceret, contenta erat. At qui propinquos fortunasque amiserant neque hortis apertis neque frumento diviso neque ludorum munerumque promissis placari poterant. Tanta enim tamque inaudita calamitas fuerat.
Alios, in quibus scintilla quaedam amoris erga patriam urbem necdum exstincta erat, rumor ad desperationem adigebat vetus Romae nomen e terris deletum iri, novamque urbem a Caesare ex cineribus Neropolis nomine conditam iri.
In dies crescebant odium indignatioque; neque Augustianorum adsentationes aut Tigellini mendacia quicquam valebant. Nero, qui qui magis quam priores omnes Caesares favori multitudinis obnoxius erat, anxius cogitabat ne, dum cum patribus senatuque intestinum vitae necisque certamen gereret, subsidium plebis amitteret. Nec minus Augustiani ipsi trepidabant: crastinus enim dies exitium cuique afferre poterat.
Tigellinus aliquot legiones ex Asia Minore arcessere meditabatur. Vatinius, qui etiam colaphis pulsatus ridere solebat, hilaritatem amiserat; Vitellius cibum appetere desierat.
Ceteri inter se consulebant quo pacto periculum averti posset. Neminem enim latebat, si qua seditio Caesarem evertisset, nullum Augustianorum, fortasse excepto Petronio, vivum evasurum. His enim Neronis amentiam, horum monitis omnia eius scelera tribuebantur. Odium in eos paene acrius quam in ipsum Caesarem erat.
Itaque quaerebant quomodo incendii culpam a se removerent. Quod tamen facere nequibant nisi ipsum quoque Caesarem suspicione liberarent; nemini enim credibile futurum erat eos ab incendio alienos fuisse, si Caesar eius auctor haberetur. Tigellinus hac de re cum Domitio Afro, immo etiam cum Seneca, quamquam eum oderat, consultabat.
Poppaea quoque, intellegens Neronis ruinam sibi quoque exitio fore, familiares suos sacerdotesque Iudaeorum consulebat; vulgo enim ferebatur eam iam aliquot annos Iehovam coluisse. Nero ipse consilia sua, saepe immania, saepius ridicula, moliebatur; modo pavore corripiebatur, modo tamquam puer ludebat, sed imprimis querelis omnia complebat.
Quodam die in Tiberii domo, cui flammae pepercerant, diu consultatum est, sed nihil effectum. Petronius suadebat ut depositis curis in Graeciam, deinde in Aegyptum Asiamque Minorem proficiscerentur. Iter iam pridem constitutum erat: cur differretur, cum Romae nihil nisi maeror atque pericula essent?
Caesar sententiam magno cum gaudio excepit; Seneca autem, paulum secum reputans, ait:
“Proficisci quidem facile est; redire postea difficilius erit.”
“Per Herculem!” inquit Petronius. “Asiaticarum legionum dux redire possis.”
“Ita faciam!” exclamavit Nero.
Tigellinus vero adversari coepit. Ipse nullum consilium invenire poterat et, si Petronii sententia ipsi in mentem venisset, procul dubio tamquam salutarem iactasset; illud tamen curabat ne Petronius iterum solus haberetur qui in rebus adversis omnia omnesque servare posset.
“Audi me, divine,” inquit, “perniciosum est consilium! Antequam Ostiam perveneris bellum civile orietur. Quis scit num quis e remotioribus divi Augusti posteris se Caesarem proclamet? Quid tum agemus, si ad eum legiones transierint?”
“Id agemus,” respondit Nero, “ut antea efficiamus ne quis ex Augusti posteris supersit. Pauci iam supersunt; facile igitur tolli poterunt.”
“Fieri quidem potest; sed num de iis solis quaestio est? Homines mei heri in turba audiverunt dignum Caesaris imperio esse virum Thraseae similem.”
Nero labra momordit; paullo post tamen oculos sustulit atque ait:
“Inexplebiles, ingrati! Frumenti satis habent, carbones etiam quibus placentas coquere possint. Quid amplius volunt?”
Cui Tigellinus respondit:
“Ultionem.”
Silentium ortum est. Subito Caesar surrexit manumque attollens versum declamare coepit:
“Corda ultionem clamant; ultio victimas poscit.”
Tum vero omnium rerum repente oblitus, vultu exhilarato exclamavit:
“Tabellas stilumque mihi afferte, ut versum istum perscribam. Ne Lucanus quidem talem umquam composuit. Animadvertistisne quam subito eum invenerim?”
“O incomparabilis!” aliquot voces responderunt.
Nero versum scripsit atque ait:
“Ita vero: ultio victimas poscit.”
Tum circumstantes oculis peragravit:
“Quid si rumorem spargamus Vatinium urbem incendi iussisse, eumque irae populi obiciamus?”
“O divine! Quis tandem ego sum?” exclamavit Vatinius.
“Verum dicis! Aliquis te maior eligendus est … Vitellius fortasse?”
Vitellius expalluit, sed ridere coepit.
“Adeps mea,” respondit, “ignem fortasse rursus excitare posset.”
Sed Nero aliud iam animo agitabat: victimam quaerebat quae vere populi iram explere posset; tandem eam invenit.
“Tigelline,” post breve silentium ait, “tu Romam incendisti!”
Tremor omnem consessum pervasit. Intellexerant Caesarem iam iocari desisse, tempusque adesse quo magnae res eventurae essent.
Vultus Tigellini ita contractus est, ut canis mordere parantis rictum referret.
“Ego Romam tuo iussu incendi,” respondit.
Atque inter se velut duo daemones oculis certabant. Tantum silentium erat ut muscarum per atrium volitantium tinnitus audiretur.
“Tigelline,” inquit Nero, “amasne me?”
“Tu scis, domine.”
“Pro me te devove!”
“Dive Caesar,” respondit Tigellinus, “cur mihi poculum tam dulce porrigis, quod tamen ad labra admovere non licet? Populus murmurat atque tumultuatur: num vis ut praetoriani quoque tumultuentur?”
Metus animos omnium adstantium occupavit. Tigellinus enim praetorio praefectus erat; verba igitur eius apertam minationem continebant. Hoc Nero ipse intellexit, vultusque ei pallore obductus est.
Tum Epaphroditus, Caesaris libertus, ingressus nuntiavit divam Augustam Tigellinum convenire velle, quoniam apud se homines haberet quos praefectus audire deberet.
Tigellinus Caesari inclinatus egressus est, tranquillo sed contemptuoso vultu. Cum enim eum ferire conati essent, dentes ostenderat; docuerat quis esset. Neronis timiditatem probe cognoscens certus erat illum orbis terrarum dominum numquam ausurum esse vim in se adhibere.
Nero aliquamdiu tacitus sedit; deinde, cum adstantium vultus aliquod eius verbum exspectare animadvertisset, ait:
“In sinu meo serpentem alui.”
Petronius umeros contraxit, quasi significaret eiusmodi serpenti caput facile praecidi posse.
“Quid tu sentis? Loquere, consule!” exclamavit Nero, cum gestum eius conspexisset. “Tibi soli confido: omnibus istis prudentior es atque me diligis!”
Petronio iam in labris erat: “Me praetorio praefice; ego Tigellinum plebi tradam urbemque uno die sedabo.” Sed ingenita desidia vicit. Praetorio praeesse nihil aliud erat quam Caesaris ipsius personam et mille rei publicae curas umeris portare. Cur talem laborem susciperet? Nonne iucundius erat in amoena bibliotheca carmina legere, vasa statuasque contemplari, aut Eunices corpus divinum in gremio tenere, aureis eius capillis digitos inserere et labra ad labra corallina demittere?
Itaque respondit:
“Ego in Achaiam proficisci censeo.”
“Heu!” respondit Nero, “plus a te speraveram. Senatus me odit. Si discedam, quis mihi praestabit ne contra me rebellantes alium Caesarem nuncupent? Plebs mihi quondam fida fuit, nunc eos sequetur … Per Orcum! Utinam senatus populusque Romanus unum caput haberent!”
“Sine me tibi dicere, o divine: si Romam servare vis, necesse est aliquot saltem Romanos servare,” subridens Petronius ait.
Nero autem queri coepit:
“Quid mihi cum Roma Romanisque? In Achaia me audirent. Hic me undique perfidia circumstat. Omnes me deserunt! Vos quoque me prodituri estis! Scio, scio! … Ne cogitatis quidem quid posteri de vobis dicturi sint, si talem artificem, qualis ego sum, deserueritis.”
Hic subito frontem manu percussit et exclamavit:
“Recte! Inter tot aerumnas ipse quoque quis sim obliviscor.”
Haec locutus ad Petronium se convertit, vultu iam penitus exhilarato.
“Petroni,” inquit, “plebs murmurat; at si citharam sumam atque ea instructus in Campum Martium prodeam, si carmen illud canam quod inter incendium vobis cecini, nonne putas eam cantu meo permotam iri, ut olim Orpheus feras permovit?”
Tum Tullius Senecio, quem domi ancillae ex Antio advectae exspectabant quique iam diu morae impatiens erat, respondit:
“Sine dubio, Caesar, si modo te incipere sinerent.”
“In Graeciam proficiscamur!” Nero invitus exclamavit.
At eo ipso momento Poppaea ingressa est, Tigellino sequente. Omnium oculi inviti in eum conversi sunt: numquam enim triumphator quisquam tanta superbia Capitolium ascendit, quanta Tigellinus ante Caesarem stetit.
Tum lente ac distincte loqui coepit, voce quasi ferrum stridente.
“Audi me, Caesar, nam iam dicere possum: inveni! Populus ultionem victimasque poscit: non unam, sed centenas, immo milia victimarum. Audistin umquam, domine, quis fuerit Chrestus ille a Pontio Pilato cruci affixus? Scisne qui sint Christiani? Nonne tibi iam de sceleribus eorum nefandisque ritibus, de vaticiniis quibus ignem mundi finem allaturum esse praedicant, rettuli? Plebs eos odit atque suspectos habet.”
“Nemo eorum in templis conspicitur, quippe qui deos nostros malos spiritus esse arbitrentur; in stadio non adsunt, quia cursus contemnunt. Nullius Christiani manus tibi plausum dedit. Nemo umquam te deum agnovit. Hostes sunt generis humani, urbis, tui! Plebs tibi infensa murmurat; sed neque tu me, Caesar, Romam incendere iussisti neque ego eam cremavi … Ultionem cupit populus: habeat. Sanguinem ludosque petit: habeat.”
“Populus te nunc suspectum habet; in alios potius suspiciones convertat.”
Nero primum obstupuit; sed, Tigellino verba faciente, vultus eius histrionicus mutabatur, alternatim iram, dolorem, misericordiam, indignationem ostendens. Subito surrexit, toga ex umeris ad pedes delapsa, manus ambas in caelum sustulit atque aliquamdiu tacuit.
Postremo tragoedi voce exclamavit:
“O Iuppiter, Apollo, Hera, Athena, Persephone, vosque omnes di immortales, cur nobis auxilio non venistis? Quid haec infelix urbs istis immanibus hominibus fecit, ut eam tam crudeliter incenderint?”
“Generis humani tuique hostes sunt,” inquit Poppaea.
Ceteri autem clamare coeperunt:
“Iustitiam fac! Incendiarios puni! Dii ipsi poenas poscunt!”
Caesar vero consedit, capite in pectus demisso, et iterum tacuit, quasi auditi sceleris immanitate obstupuisset. Mox autem manibus quassatis ait:
“Quibus suppliciis, quibus tormentis tantum scelus vindicari potest? … Sed dii mihi consilium dabunt, et Tartari numinibus adiuvantibus tale infelici populo meo spectaculum praebebo, ut mihi per saecula gratiam habeat.”
Petronii frons subito obnubilata est. Cogitavit de periculo quod Ligiae Vinicioque, quem diligebat, ceterisque illis hominibus immineret, quorum doctrinam repudiabat, quorum autem innocentiam certam habebat. Cogitavit etiam exorituram unam ex illis cruentis orgiis quas oculi eius, pulchritudinis studiosissimi, ferre non poterant.
Illud tamen imprimis secum reputabat: “Servare debeo Vinicium, qui mente excidet, si illa puella perierit.” Haec cura omnibus aliis praevaluit; Petronius enim bene intellegebat se aleae ludum suscipere periculosiorem quam ullum antea in vita temptaverat.
Attamen expedite et quasi neglegenter loqui coepit, ut solebat cum Caesaris Augustianorumque consilia parum elegantia reprehenderet aut irrideret:
“Ergo victimas invenistis! Bene! In harenam eas mittere vel tunicis molestis induere potestis. Optime! Sed audite. Potestatem, praetorianos, vim habetis; saltem igitur cum nemo vos audit vobismet ipsis vera dicite. Plebem fallite, sed nolite vos ipsos decipere. Tradite Christianos populo, quibuslibet tormentis addicite; sed illud vobis confiteri audete: non illi Romam incenderunt!”
“Phy! Me elegantiae arbitrum vocatis; profiteor igitur sordidas comoedias mihi esse intolerabiles. Phy! Quam haec omnia mihi theatra illa e tabulis facta ad portam Asinariam referunt, ubi histriones, ut suburbanae plebeculae placeant, partes deorum regumque agunt, post spectaculum autem cepas edunt acidoque vino deglutiunt aut verberibus caeduntur! Estote revera di regesque; mihi credite, hoc vobis licet. Tu autem, Caesar, futurorum saeculorum iudicium nobis minatus es; reputa etiam de te illa sententiam latura.”
“Per divinam Clionem! Nero, orbis terrarum dominus, Nero deus, Romam incendit, quod in terris non minus potens quam Zeus in Olympo erat. Nero poeta tantopere poesin amavit, ut patriam eius causa immolaret! Ab origine mundi nemo tale facinus admisit, nemo tale quid aggredi ausus est. Per novem Libethridas te obtestor: noli tantam gloriam abicere; carmina enim de te usque ad finem saeculorum resonabunt.”
“Quid tecum comparatus Priamus, quid Agamemnon, quid Achilles, quid ipsi dii? Parum refert utrum Romam incendere bonum an malum fuerit: magnum certe ac singulare facinus est! Praeterea tibi dico: populus manus in te numquam inferet! Vanus est iste metus! Audax esto! Cave ne quid te indignum facias. Hoc enim unum tibi metuendum est, ne posteri dicant: ‘Nero Romam incendit, sed, cum Caesar esset ignavus idemque poeta ignavus, magnitudinem facinoris metu negavit culpamque in innocentes transtulit.’”
Petronii verba plerumque apud Neronem multum poterant; hoc tamen tempore ipse Petronius minime sibi blandiebatur. Intellexerat quod diceret ultimum esse remedium, quo fortasse, si fortuna faveret, Christianos servare posset, sed quo multo facilius ipse periret. Nec tamen cunctatus est: Vinicii enim, quem amabat, causa agebatur, simul aleae periculo oblectabatur. “Alea iacta est,” secum inquit, “videbimus quantum in ista simia timor pro sua pelle gloriae cupiditati praestet.”
Neque animo dubitabat quin timor victor futurus esset.
Post eius verba silentium fuit. Poppaea et ceteri omnes oculos in Neronem tamquam fascinati defixerant; ille autem labra sursum ad ipsas nares contrahere coepit, quod facere solebat cum consilii inops esset. Tandem perturbatio atque indignatio in vultu eius aperte apparuerunt.
“Domine,” exclamavit Tigellinus, id animadvertens, “sine me discedere! Nam cum sint qui tibi perniciem moliantur teque ignavum Caesarem, ignavum poetam, incendiarium atque histrionem appellent, talia aures meae ferre non possunt!”
“Victus sum,” secum Petronius cogitavit.
Sed ad Tigellinum conversus eum eo vultu despexit quo vir nobilis et politus contemptibilem hominem despicere solet, atque ait:
“Tigelline, te histrionem appellavi, quoniam etiam nunc histrionis partes agis.”
“Quod contumelias tuas audire nolo?”
“Quod immensum in Caesarem amorem simulas, cum paulo ante praetorianis ei minatus sis; id quod omnes nos, atque ipse quoque Caesar, intelleximus.”
Tigellinus, qui numquam putaverat Petronium ausurum esse talem iactum aleae palam facere, expalluit, perturbatus obmutuit. Ea tamen ultima elegantiae arbitri de aemulo victoria fuit. Nam eo ipso momento Poppaea dixit:
“Domine, quomodo sinis talem vel cogitationem cuiusquam mentem subire, nedum ut quis eam coram te palam proferre audeat?”
“Puni audacem!” exclamavit Vitellius.
Nero labra rursus ad nares contraxit et, vitreis oculis, quibus procul vix cernebat, in Petronium conversis, dixit:
“Hancine mercedem pro amicitia qua te prosecutus sum mihi refers?”
“Si fallor, id mihi demonstra,” respondit Petronius; “sed scito me haec amore tui dicere.”
“Puni audacem!” iteravit Vitellius.
“Fac id!” plures voces exortae sunt.
In atrio fremitus ac motus ortus est: omnes enim paulatim a Petronio se removerunt. Etiam Tullius Senecio, assiduus eius in aula comes, et adulescens Nerva, qui eum summa benevolentia prosecutus erat, recesserunt. Paulo post Petronius solus ad sinistram atrii partem stabat et, ore subridens togaeque sinus manu componens, exspectabat quid Caesar diceret aut ageret.
Caesar autem dixit:
“Poenam ei postulatis; sed comes meus atque amicus est. Quamquam animum meum vulneravit, sciat tamen animum meum erga amicos nihil habere nisi … veniam.”
“Victus sum atque perii,” secum Petronius cogitavit.
Interea Caesar surrexit; consilium solutum est.
* * *