CAPUT SEPTIMUM DECIMUM
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
Chilo vero Glaucum re ipsa e medio tollere cupiebat; qui, quamquam aetate provectus, haudquaquam viribus fractus erat. Quae Vinicio narraverat, magna ex parte vera erant. Glaucum olim noverat, prodiderat, latronibus vendiderat, familia fortunisque spoliaverat atque ad caedem tradiderat. Scelerum tamen suorum memoriam levi animo ferebat, quod eum moribundum non in deversorio, sed in agro prope Minturnas reliquerat; hoc unum non providerat, fore ut Glaucus ex vulneribus convalesceret Romamque veniret. Itaque cum illum in precationum domo conspexisset, vere exterritus est, atque initio Ligiae quaerendae plane renuntiare voluit. Sed multo graviorem etiam metum ei incussit Vinicius. Intellexit sibi eligendum esse utrum Glauci iram timeret an potentis patricii insectationem ultionemque, cui alter, potentior etiam, Petronius sine dubio auxilio venturus esset. His rebus perpensis cunctari desiit. Satius sibi visum est parvos potius quam magnos inimicos habere; atque, etsi natura timida a cruentis consiliis aliquantum abhorrebat, Glaucum alienis manibus occidi necesse esse statuit.
Iam nihil aliud curabat nisi quos ad facinus homines deligeret; ad hanc enim rem pertinebat consilium cuius Vinicio mentionem fecerat. Cum noctes plerumque in popinis vinariis consumeret atque inter homines sine tecto, sine pudore, sine fide ibi cubaret, facile poterat invenire qui quodvis scelus suscipere vellent; multo tamen facilius eos qui, ubi pecuniam apud eum esse odorati essent, ab ipso facinus ordirentur, aut arra accepta minis, quasi eum vigilibus tradituri essent, totam summam extorquerent. Praeterea iam aliquamdiu ab illa faece, ab hominibus foedis simul et formidandis qui in suspectis Suburae aut Transtiberinae domibus delitescebant, fastidio abhorrebat. Cum sua ipse mensura ceteros metiretur neque Christianos eorumque disciplinam satis perspexisset, inter illos quoque idonea sibi instrumenta reperiri posse sperabat; eos autem ceteris fide digniores iudicans ad ipsos adire statuit, remque ita exponere ut non solum mercede sed etiam religionis studio adducti negotium susciperent.
Itaque vesperi ad Eurycium profectus est, quem sibi toto animo devinctum esse sciebat omniaque facturum ut sibi subveniret. Sed, ut erat natura cautus, ne in animum quidem induxit vera consilia aperire; quae quidem cum opinione quam senex de ipsius virtute pietateque conceperat aperte pugnabant. Viros quaerebat ad omnia paratos, quibuscum deinde ita pacisci posset ut ipsorum quoque periculo ad perpetuum silentium tenerentur.
Eurycius senex, redempto filio, unam e parvulis tabernis conduxerat quae circa Circum Maximum frequentes erant, ut spectatoribus ad ludos circenses venientibus olivas, fabas, placentas sine fermento aquamque melle dulcatam venderet. Chilo eum domi invenit, tabernulam suam instruentem; salutatoque Christi nomine causam adventus explicare coepit. Quoniam beneficium in eos contulisset, sperabat eos pro beneficio gratiam relaturos. Duobus aut tribus viris robustis animosisque opus esse, ut periculum non sibi tantum, sed universis Christianis imminens averteretur. Se quidem pauperem esse, cum omnia fere quae habuerat Eurycio tradidisset; tamen talibus hominibus pro opera mercedem daturum, modo sibi fiderent quaeque imperavisset fideliter perficerent.
Eurycius et Quartus filius, benefactorem suum paene genibus nixi audiebant. Uterque se ad omnia quae postularet promptum obtulit; credebant enim tam sanctum virum nihil iniuncturum quod Christi praeceptis repugnaret.
Chilo rem ita esse confirmavit, oculisque in caelum sublatis precari videbatur; secum vero reputabat an oblatam operam acciperet atque ita mille sestertios servaret. Paulo post tamen recusavit. Eurycius senex erat, non tam annis quam curis morbisque confectus; Quartus sedecim annos natus erat; Chiloni autem viris strenuis et ante omnia validis opus erat. Sperabat tamen novo consilio ex mille sestertiis magnam certe partem se servaturum.
Illi aliquamdiu instabant; sed cum pernegaret, acquieverunt. Tum Quartus:
“Novi,” inquit, “Demam pistorem, domine, apud quem ad molas servi et mercennarii laborant. Unus ex mercennariis tam robustus est ut unus non duorum modo, sed quattuor virorum vires aequet. Ipse enim vidi eum saxa tollentem quae quattuor viri loco movere nequiverant.”
“Si pius est et pro fratribus se devovere paratus, fac ut eum conveniam,” respondit Chilo.
“Christianus est, domine,” ait Quartus, “nam apud Demam Christiani plerique laborant. Alii interdiu, alii noctu operantur; ille nocte laborat. Si nunc illuc ierimus, eos cenantes inveniemus, licebitque tibi cum illo libere colloqui. Demas prope Emporium habitat.”
Chilo libentissime consensit. Emporium sub Aventino colle situm erat, neque longe a Circo Maximo aberat. Itaque, ne colles circumirent, secundum flumen per Porticum Aemiliam ire poterant; ita iter multo brevius fiebat.
“Senex sum,” inquit Chilo, cum sub porticum venissent, “et interdum memoria mihi caligat. Ita est! Christus noster ab uno discipulorum suorum traditus est; nomen autem proditoris hoc momento mihi non succurrit…”
“Iudas, domine, qui se suspendit,” respondit Quartus, secum nonnihil miratus quomodo huius nominis quisquam oblivisci posset.
“Ita vero! Iudas! Gratias tibi ago,” dixit Chilo.
Aliquamdiu taciti processerunt. Ad Emporium pervenerunt idque, cum iam clausum esset, praeterierunt; deinde horreis circumitis, unde frumentum populo distribuebatur, ad laevam flexerunt versus aedes quae secundum viam Ostiensem ad Testaceum usque collem Forumque Pistorium porrigebantur. Ibi ante ligneum aedificium constiterunt, unde molarum fragor audiebatur. Quartus introiit; Chilo autem, qui multitudini se ostendere nolebat et perpetuo timebat ne fato quodam Glauco medico obviam fieret, foris mansit.
“Velim videre hunc Herculem qui pistori servit,” secum dixit, claram lunam intuens. “Si scelestus idemque callidus erit, aliquid mihi constabit; sin probus Christianus idemque stultus, quidquid imperavero gratis faciet.”
Haec cogitantem Quarti reditus interpellavit. Exiit enim e domo cum altero viro, qui nihil praeter exomidem indutus erat, tunicam ita sectam ut dextrum brachium et dextram pectoris partem nudaret. Tali veste, quae membra libere moveri sinebat, opifices praecipue utebantur. Chilo advenientem intuitus laetus spiritum duxit: numquam enim tantum brachium tantumque pectus conspexerat.
“Hic est, domine,” inquit Quartus, “frater quem videre cupiebas.”
“Pax Christi tecum sit,” ait Chilo. “Tu vero, Quarte, huic fratri indica quam fide dignus sim; deinde Dei nomine domum redi. Neque enim convenit ut patrem aetate gravem solum relinquas.”
“Sanctus est hic vir,” respondit Quartus, “qui omnia sua bona dedit ut me sibi ignotum e servitute redimeret. Dominus noster Salvator ei praemium caeleste tribuat.”
Ingens opifex, his auditis, se inclinavit Chilonisque manum osculatus est.
“Quod tibi nomen est, frater?” interrogavit Graecus.
“In sacro baptismate Urbani nomen accepi, pater.”
“Urbane, frater mi, vacatne tibi mecum libere colloqui?”
“Labor noster media nocte incipit; nunc autem cena nobis paratur.”
“Tempus igitur abunde suppetit. Ad flumen eamus, ibique verba mea audies.”
Abierunt et in lapidea ripae crepidine consederunt, silentio circumfusi quod longinquus molarum strepitus et aquae infra fluentis murmur tantum interrumpebant. Ibi Chilo opificis faciem diligenter contemplatus est. Etsi illa ferocitatis tristitiaeque aliquid prae se ferebat, quale barbarorum Romae habitantium vultibus saepe inerat, tamen benigna atque ingenua ei visa est.
“Ita vero,” apud se dixit, “bonus est hic et stultus: Glaucum gratis occidet.”
Tum interrogavit:
“Urbane, amasne Christum?”
“Ex imo corde amo,” respondit opifex.
“Fratres quoque tuos sororesque et eos qui te Christi veritatem fidemque docuerunt?”
“Eos quoque amo, pater.”
“Pax igitur tibi sit.”
“Et tibi, pater.”
Rursus silentium factum est. Procul molarum fragor, infra fluminis murmur tantum audiebantur.
Chilo in clarum lunae lumen oculos defixit et submissa lentaque voce de Christi morte dicere coepit. Loquebatur quasi non ad Urbanum, sed apud se mortem illam reputans, aut quasi mortis illius mysterium sopitae urbi crederet. Erat in verbis aliquid et commovens et sollemne. Opifex flebat; cum autem Chilo ingemiscere coepisset atque lamentari quod eo tempore quo Salvator moreretur nemo adfuisset qui eum, si non a crucis supplicio, saltem a militum Iudaeorumque contumeliis defenderet, ingentes barbari pugni maerore et ira vix repressa constringebantur. Mors quidem animum eius commovebat; sed cogitatio turbae Agnum cruci adfixum irridentis simplicem eius animum turbabat atque effera ulciscendi cupiditate incendebat.
Subito Chilo interrogavit:
“Urbane, scisne quis fuerit Iudas?”
“Scio, scio! Sed se suspendit!” exclamavit opifex.
In eius voce maeror quidam apparebat, quod proditor sibi ipse poenas dedisset neque in manus eius incidere posset.
Chilo perrexit:
“Quid, si se non suspendisset et Christianus aliquis eum sive terra sive mari offendisset? Nonne pro cruciatibus sanguine morteque Salvatoris ulcisci debuisset?”
“Quis non ultus esset, pater!”
“Pax tibi, fidelis Agni minister. Suas quidem quisque iniurias condonare potest; quis autem ius habet iniurias Deo illatas condonandi? Sed quemadmodum serpens serpentem, malitia malitiam, perfidia perfidiam parit, ita ex Iudae veneno alter proditor ortus est. Sicut ille Salvatorem Iudaeis et Romanis militibus tradidit, ita hic qui inter nos vivit oves eius lupis tradere parat; nisi quis proditionem impediat et serpentis caput mature conterat, omnes peribimus atque nobiscum ipsa Agni veneratio interibit.”
Opifex summa sollicitudine eum intuebatur, quasi vix intellegeret quae audiret. Graecus autem caput pallii lacinia operuit et voce velut e terrae visceribus edita repetere coepit:
“Vae vobis, veri Dei ministri! Vae vobis, Christiani Christianaeque!”
Iterum silentium incessit; nihil praeter molarum fragorem, submissum molitorum cantum et fluminis sonitum audiebatur.
“Pater,” tandem opifex interrogavit, “quis est ille proditor?”
Chilo caput demisit. “Quis est? Iudae filius, ex illius veneno progenitus; Christianum se simulat et in precationum domos venit, ut fratres apud Caesarem accuset, quasi Caesarem deum agnoscere nolint, fontes veneno inficiant, infantes trucident atque hanc urbem ita delere cupiant ut lapis super lapidem non relinquatur. Paucis diebus praetorianis imperabitur ut senes, feminas liberosque comprehendant ad suppliciumque ducant, sicut Pedanii Secundi servi ad mortem acti sunt. Haec omnia alter ille Iudas molitus est. Sed si priorem nemo punivit, nemo eum ultus est, nemo Christum inter cruciatus defendit, quis hunc puniet? Quis serpentem conteret antequam Caesar eum audiat? Quis eum interficiet? Quis fratres fidemque Christi ab exitio servabit?”
Tum Urbanus, qui hactenus in lapideo margine sederat, subito surrexit et dixit:
“Ego hoc faciam, pater.”
Surrexit et Chilo; paululum opificis faciem luna illustratam intuitus, brachium extendit manumque lente capiti eius imposuit.
“Abi ad Christianos,” inquit sollemniter; “i ad precationum domos, fratresque de Glauco medico interroga; ubi eum tibi monstraverint, Christi nomine occide!”
“Glaucum?” iteravit opifex, quasi nomen memoriae mandaret.
“Num illum nosti?”
“Non novi. Christiani Romae multa milia sunt, neque omnes inter se cognoscuntur. Cras autem nocte in Ostriano fratres sororesque omnes ad unum convenient, quia magnus Christi Apostolus advenit, qui ibi docebit; ibi fratres Glaucum mihi ostendent.”
“In Ostriano?” interrogavit Chilo. “Extra portas igitur urbis? Omnes fratres sororesque? Noctu? Extra moenia in Ostriano?”
“Ita, pater. Sepulcretum nostrum est inter vias Salariam et Nomentanam. An nescis magnum Apostolum ibi doctrinam traditurum esse?”
“Biduum domo afui, ideoque litteras eius non accepi; neque Ostriani locum noveram, quia nuper Corintho huc veni, ubi Christianorum coetui praesum… Ita sane! Quoniam Christus hoc consilium tibi inspiravit, nocte, fili mi, in Ostrianum ibis; Glaucum inter fratres quaeres, eumque in reditu ad urbem interficies. Quo facto omnia tibi peccata remittentur. Nunc pax tecum sit.”
“Pater…”
“Audio te, Agni minister.”
Opificis vultu perturbatio apparuit. Nuper hominem, fortasse etiam duos, occiderat; Christi autem doctrina occidere vetabat. Non tamen se defendendi causa occiderat: nam ne id quidem sibi licere putabat! Neque, quod Christus averteret, lucri causa. Episcopus ipse fratres ei auxilio dederat, sed occidere vetuerat; ille autem invitus occiderat, quod Deus nimis magnis viribus eum instruxisset. Nunc gravi poenitentia delictum expiabat. Alii ad molas cantabant; ille infelix peccatum suum Agnique offensam reputabat. Quantum iam oraverat, fleverat, ab Agno veniam petierat! Nec tamen satis se poenituisse sentiebat. Nunc rursus proditorem interfecturum se pollicitus erat. Recte quidem: suas tantum iniurias condonare licet; itaque eum interficere statuerat, etiamsi omnibus fratribus sororibusque cras in Ostriano spectantibus. Sed prius Glaucus a senioribus fratrum aut ab episcopo aut ab Apostolo ipso damnandus est. Occidere facile est, proditorem vero occidere etiam iucundum, tamquam lupum aut ursum; sed quid si Glaucus innocens periret? Qua ratione novam caedem, novum scelus novamque Agno iniuriam conscientia ferret?
“Non est tempus iudicii exspectandi, fili mi,” respondit Chilo, “quia proditor ex Ostriano recta Antium ad Caesarem properabit, aut in domum cuiusdam patricii cui operam praestat se recipiet. Sed signum tibi dabo: quod, ubi Glaucum occideris, si ostenderis, et episcopus et magnus Apostolus factum tuum benedicent.”
Haec locutus nummulum protulit; deinde cultellum sub cingulo quaesivit, inventoque eius cuspide in sestertio crucis signum incidit, atque opifici tradidit.
“Ecce sententia Glauco dicta, ecce tibi signum. Si hoc, postquam eum interfeceris, episcopo ostenderis, etiam caedis illius quam imprudens commisisti veniam impetrabis.”
Opifex manum ad nummum velut inscius porrexit; sed prioris caedis memoria adhuc recens subito quodam metu eum perculit.
“Pater,” inquit supplici paene voce, “suscipisne tu huius rei culpam in conscientiam tuam? Et ipse Glaucum fratres prodentem audivisti?”
Chilo intellexit aliqua probatione aliquibusque nominibus opus esse, ne dubitatio in animum gigantis irrepere posset. Subito felix consilium in mentem venit.
“Audi, Urbane,” inquit, “Corinthi habito, sed ex insula Co oriundus sum. Hic Romae ancillam quandam ex eadem qua ego insula ortam, cui Eunice nomen est, Christi doctrinam doceo. Ea apud quendam Petronium, Caesaris amicum, vestiplicae officio fungitur. In ea igitur domo ipse audivi Glaucum pollicentem se omnes Christianos proditurum esse; praeterea alteri Caesaris asseclae, Vinicio, spopondit se virginem quandam inter Christianos reperturum esse…”
Hic verba abrupit atque opificem mirabundus aspexit; cuius oculi subito ferino quodam fulgore emicuerant, vultusque immanem iram minasque ostendebat.
“Quid tibi accidit?” interrogavit haud sine metu.
“Nihil, pater. Cras Glaucum occidam!”
Graecus tamen conticuit; mox opificem umeris apprehendit atque ita convertit, ut lunae lumen recta in vultum eius incideret, eumque attentius contemplari coepit. Apparebat dubium eius animum tenere, utrum plura interrogando omnia eliceret an iis quae audierat aut suspicatus erat in praesentia contentus esset.
Tandem solita cautio vicit. Semel iterumque alte spiritum duxit; deinde rursus manu capiti opificis imposita voce gravi et distincta interrogavit:
“Nonne in sacro baptismate Urbani nomen accepisti?”
“Ita est, pater.”
“Ergo pax tecum sit, Urbane.”
* * *