CAPUT QUARTUM

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

Petronius autem promisso stetit.

Postridie quam Chrysothemidem adierat, diem quidem totum somno dedit; vesperi tamen se in Palatium deferri iussit ibique cum Nerone secreto egit. Eius colloquii fructus tertio die apparuit: centurio, plus quam decem praetorianis stipatus, ante Auli Plautii domum constitit.

Tempora incerta atque terribilia erant. Tales nuntii mortem plerumque praenuntiabant. Itaque simul ac centurio malleo fores Auli pulsavit et atriensis milites in vestibulo adesse nuntiavit, terror universam domum occupavit. Confestim familiares senem ducem circumsteterunt; nemo enim dubitabat quin ei potissimum periculum immineret.

Pomponia bracchia collo eius circumdedit eumque artissime complexa est; labra autem eius liventia celeriter movebantur, dum verba quaedam vix audibilia proferebat. Ligia, vultu linteo pallidior, manum eius osculabatur; Aulus puer togae eius adhaerebat. Ex transitibus, ex superioribus cubiculis ancillis destinatis, e servorum cellis, e balneis, ex inferioribus conclavibus fornicatis, denique ex tota domo catervae servorum ancillarumque proruebant.

Clamores audiebantur: “Heu, heu, me miserum!” Feminae magno cum eiulatu flere coeperunt; quaedam genas iam unguibus lacerabant, aliae velis capita operiebant.

Solus senex dux, qui tot annos mortem impavidus intueri didicerat, tranquillus mansit; brevis tantum illa aquilinaque facies velut e saxo excisa rigebat. Paulo post, tumultu compresso famulisque discedere iussis, inquit:

“Dimitte me, Pomponia. Si mihi supremus dies advenit, valedicendi tempus erit.”

Ac leniter eam a se removit. Illa vero dixit:

“Utinam eadem mihi quae tibi sors contingat, Aule!”

Tum in genua procubuit atque eo animi ardore precata est, quem solus de carissimi capitis salute metus excitare potest.

Aulus in atrium processit, ubi centurio eum exspectabat. Gaius Hasta erat, senex qui olim sub eius signis stipendia meruerat bellisque Britannicis una cum eo interfuerat.

“Salve, dux,” inquit. “Caesaris mandatum salutemque tibi affero; hae tabellae signumque indicant me Caesaris nomine venisse.”

“Caesari pro salutatione gratias ago, mandatoque eius parebo,” respondit Aulus. “Et tu salve, Hasta; dic cuius rei causa missus sis.”

“Aule Plauti,” inquit Hasta, “Caesar comperit in domo tua versari filiam regis Ligiorum, quam ille rex, divo Claudio adhuc vivo, Romanis obsidem dedit, quo caveret ne Ligii fines imperii umquam violarent.

Divinus Nero gratias tibi agit, dux, quod eam tot annos hospitio exceperis; sed, ne domus tua diutius eius cura oneretur, simulque quod virginem, quippe quae obses sit, in ipsius Caesaris senatusque tutela esse oporteat, iubet ut eam mihi tradas.”

Aulus tam longo militiae usu firmatus erat tamque constantem animum habebat, ut, accepto Caesaris mandato, nec maerori indulgeret nec gemitus aut querelas emitteret. Subita tamen irae dolorisque ruga frontem eius contraxit. Hunc olim superciliorum contractum legiones in Britannia pertimuerant, atque etiam tum Hastae vultus timorem prodidit. Nunc vero Aulus Plautius, Caesaris imperio vinctus, se inermem esse sensit. Aliquamdiu tabellas signumque intuebatur; tum oculos ad veterem centurionem sustulit et iam placide dixit:

“Exspecta, Hasta, in atrio, dum obses tibi tradatur.”

His dictis ad oecum in altera domus parte situm se contulit, ubi Pomponia Graecina, Ligia puerque Aulus eum anxii ac trepidi exspectabant.

“Nulli mors imminet, nulli exsilium in longinquas insulas,” inquit, “attamen Caesaris nuntius calamitatem affert. De te agitur, Ligia.”

“De Ligia?” Pomponia obstupescens exclamavit.

“Ita est,” respondit Aulus.

Tum ad virginem conversus his verbis loqui coepit:

“Ligia, in domo nostra perinde ac filia educata es, et ego Pomponiaque te ut filiam diligimus. Sed scis te nostram filiam non esse. Obses es a gente tua populo Romano data, tuaque tutela ad Caesarem pertinet. Itaque Caesar te e domo nostra abducit.”

Dux placide quidem loquebatur, sed voce quadam mira atque insolita. Ligia verba eius audiebat crebro palpebras movens, velut quae quid ageretur non intellegeret; Pomponiae genae palluerunt; in ianua quae e transitu ad oecum ducebat ancillarum facies trepidae rursus apparebant.

“Caesaris voluntati parendum est,” inquit Aulus.

“Aule!” exclamavit Pomponia, virginem bracchiis quasi defensura complectens. “Mori satius ei esset.”

Ligia vero, ad pectus eius se premens, “Mater! mater!” identidem repetebat, nec inter singultus aliud eloqui valebat.

In Auli vultu rursus ira dolorque apparuerunt.

“Si solus in terris essem,” inquit maeste, “vivam eam non traderem, et propinqui mei hodie Iovi Liberatori pro nobis sacrificia facere possent… Sed non mihi licet te et puerum nostrum perdere, cui fortasse feliciora tempora videre continget… Hodie ipsum Caesarem adibo eumque supplex orabo ut iussum mutet. An exauditurus sit, nescio. Interea vale, Ligia, et scito me Pomponiamque diem illum, quo primum ad focum nostrum consedisti, semper faustum felicemque habuisse.”

Haec locutus manum capiti eius imposuit; atque, quamvis animum componere conaretur, cum Ligia eum lacrimantibus oculis aspexisset manumque eius arreptam ad os premere coepisset, vox eius gravi paterno dolore tremuit.

“Vale, gaudium nostrum, lumen oculorum nostrorum!” inquit.

Tum in atrium celeriter rediit, ne se affectu viro Romano duceque indigno vinci pateretur.

Interim Pomponia, Ligia in cubiculum deducta, eam consolari, metum eius lenire animumque confirmare coepit, atque verba proferre quae in illa domo insolita sonabant: in proximo enim oeco lararium adhuc stabat et focus, in quo Aulus Plautius, prisci moris tenax, dis domesticis sacrificabat. Iam tempus probationis aderat. Olim Verginius filiae suae pectus ferro transfixerat, ne eam in Appii potestatem venire pateretur; ante eum Lucretia, dedecore affecta, sua sponte vitam posuerat.

Caesaris domus spelunca erat dedecoris, nequitiae, scelerum. “Nos autem, Ligia, scimus cur nobis ipsis manus inferre non liceat!” Ita vero: lex cui ambae parebant alia erat, maior sanctiorque; licebat tamen se a malo et turpitudine defendere, etiamsi ea defensio vita cruciatuque constaret. Qui e corruptelarum sede integer exit, tanto maiorem meretur laudem.

Terra ipsa talis corruptelarum sedes est; solacio tamen est vitam oculi nictu praeterire. Homines autem non nisi e sepulcro resurgunt; ultra sepulcrum non Nero, sed Misericordia dominatur, atque ibi pro dolore gaudium, pro lacrimis laetitia est.

Tum de se ipsa loqui coepit. Tranquilla quidem erat; nec tamen pectus eius gravibus vulneribus carebat. Auli sui oculos etiamnum velut albugo tegebat, necdum salutaris lucis fons animum eius perfuderat. Ne filium quidem suum in Veritate educare ei licebat. Quotiens igitur secum cogitabat fieri posse ut haec condicio usque ad vitae finem maneret, utque aliquando a viro filioque suo disiungeretur, idque discessu centies graviore atque terribiliore quam eo temporario quo nunc ambae cruciabantur, ne animo quidem concipere poterat quomodo sine illis etiam in caelo beata esse posset.

Multas iam noctes lacrimis exegerat, multas precibus, quibus misericordiam ac gratiam implorabat. Dolorem tamen Deo offerebat; exspectabat et confidebat. Nunc quoque, cum novum vulnus acciperet atque crudelis illius iussu eriperetur Ligia, quam Aulus lumen oculorum appellaverat, tamen confidere non desinebat: esse enim potestatem Neronis potentia maiorem, Misericordiamque eius saevitia fortiorem.

Ac puellae caput etiam arctius pectori suo pressit. Illa autem paulo post ad Pomponiae genua delapsa, oculis in pepli sinu absconditis, diu ita tacita mansit; ubi tandem surrexit, iam nonnihil tranquillitatis in vultu eius apparebat.

“Misereor tui, mater, patrisque et fratris; sed scio vos resistendo nihil profecturos, immo omnes perituros esse. Hoc tamen tibi polliceor: monita tua in Caesaris domo numquam obliviscar.”

Iterum collo Pomponiae bracchia iniecit. Tum, cum ambae in oecum redissent, parvum Plautium valere iussit, deinde senem Graecum qui eis praeceptor fuerat, vestiplicam suam quae olim eam infantem nutriverat, omnes denique servos.

Ex his servus quidam, Ligius procerus latisque umeris, cui in domo Ursus nomen erat, quique olim una cum Ligia eiusque matre ceterisque earum ministris in castra Romanorum venerat, ad pedes virginis procidit; deinde ad Pomponiae genua se inclinans dixit:

“O domina! Sinite me cum domina mea ire, ut ei serviam eamque in domo Caesaris tuear.”

“Non noster, sed Ligiae servus es,” respondit Pomponia Graecina; “sed num te ad Caesaris fores admittent? Qua tandem ratione eam tueri poteris?”

“Nescio, domina; hoc unum scio, ferrum mihi in manibus tam facile frangi quam lignum…”

Aulus Plautius, qui eo ipso tempore advenit, re cognita, non modo Ursi voluntati non obstitit, sed negavit se Pomponiamque ius quidem habere eum retinendi. Ligiam obsidem, quam Caesar reposcebat, illi reddebant; proinde comitatum quoque eius cum illa remittendum esse, qui una cum virgine in Caesaris tutelam transiret. Tum Pomponiae in aurem dixit eam sub comitatus specie quot vellet ancillas addere posse: centurionem enim earum admissionem recusare non posse.

Hac re Ligia nonnihil solacii accepit, Pomponiaque laetabatur quod virginem famulis suo iudicio electis circumdare posset. Itaque praeter Ursum ei attribuit vestiplicam anum, duas Cyprias capillorum componendorum peritas et duas Germanas ancillas quae balneis ministrabant. Neminem elegit nisi qui novam doctrinam profitebatur; cum Ursus quoque eam iam per aliquot annos sequeretur, Pomponia sperare poterat hos famulos fideles futuros esse, simulque ea spe gaudebat veritatis semina in Caesaris domo sparsum iri.

Ad Acten quoque, Neronis libertam, pauca scripsit, quibus Ligiam illi commendabat. Eam quidem in coetibus eorum qui novam doctrinam profitebantur numquam viderat; sed ab illis audiverat Acten illis operam numquam negare atque Pauli Tarsensis epistulas avidissime legere. Nec ignorabat libertam adhuc iuvenem perpetuo maerore vitam agere, ceteris in Neronis domo mulieribus dissimilem esse, et quasi benignum quoddam palatii numen haberi.

Hasta litteras ipse Actae traditurum se recepit. Cum nihil mirum putaret regis filiam suis famulis stipari, nullam omnino difficultatem movit quominus famuli cum ea in Palatium ducerentur; quin etiam tam paucos esse mirabatur. Festinare tamen rogavit, ne parum diligens in mandatis exsequendis videretur. Iam discedendi hora aderat.

Pomponiae Ligiaeque oculi rursus lacrimis completi sunt; Aulus manum denuo Ligiae capiti imposuit; mox milites, puero Aulo pro sorore clamante et parvis pugnis centurioni minitante, Ligiam in Caesaris domum abduxerunt.

At vetus dux lecticam sibi parari iussit; interim cum Pomponia in pinacothecam, quae oeco adiacebat, se recepit ac foribus clausis dixit:

“Audi me, Pomponia. Ad Caesarem eo, quamquam frustra me iturum suspicor; Senecam quoque adibo, quamvis apud Caesarem auctoritas eius iam nulla sit. Nunc apud eum plus valent Sophonius, Tigellinus, Petronius aut Vatinius… Caesar ipse fortasse ne Ligiorum quidem nomen umquam audivit; atque, si Ligiam obsidem sibi tradi postulavit, aliquo id suadente fecit. Nec difficile est suspicari quis eum impulerit.”

Pomponia repente oculos ad eum sustulit.

“Petronius?”

“Ita est.”

Breve silentium intercessit; tum dux perrexit:

“Ecce quid accidat, si homines istiusmodi, quibus neque pudor neque conscientia est, domum recipias! Exsecranda illa hora, qua Vinicius limen nostrum transgressus est! Ille Petronium ad nos adduxit. Vae Ligiae! Non enim obsidem, sed concubinam quaerunt.”

Ira, furore impotenti atque dolore ob puellam quam filiae loco habuerat, vox eius acutius etiam quam soleret sibilare coepit. Aliquamdiu secum ipse luctabatur; soli pugni eius artissime constricti testabantur quam acerbum intus certamen gereretur.

“Deos adhuc colui,” inquit, “sed hoc ipso tempore mihi videtur nullos mundo deos praeesse, unum tantum deum esse, malum, insanum, immanem, cui Nero nomen sit.”

“Aule!” inquit Pomponia. “Nero, si cum Deo conferas, nihil est nisi pugillus putridi pulveris.”

Ille autem magnis passibus per tessellatum pinacothecae pavimentum ire ac redire coepit. Multa in vita praeclara gesserat, nullam vero magnam calamitatem expertus erat; adversis itaque rebus parum assueverat. Senex miles Ligiae magis quam ipse noverat animo adhaeserat, neque animo ferre poterat se ea iam privatum esse. Praeterea contumelia se affectum esse sentiebat. Manus quam contemnebat ei graviter incubuerat, simulque sentiebat suam vim adversus illius potentiam nihil valere.

Tandem ira, quae consilium eius turbaverat, repressa, dixit:

“Non credo Petronium pro Caesare eam nobis eripuisse; Poppaeam enim offendere nollet. Aut igitur sibi aut Vinicio eam comparavit… Hodie ipsum id comperiam.”

Nec multo post lectica eum Palatium versus ferebat; Pomponia autem sola relicta ad Aulum puerum accessit, qui sororis desiderio flere et Caesari minitari non desinebat.

* * *

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens