CAPUT XXXVIII · IN PLUTEO REPOSITA

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

In Gallia puellae, donec nubunt, vitam satis taediosam agunt; tum demum «Vive la liberté» pro sententia sua usurpant. In America autem, ut nemo ignorat, virgines mature libertatis suae tabulas subsignant, ac more rei publicae civium libertate laetantur; matronae tamen iuvenes, simul ac primus regni heres nascitur, plerumque imperium abdicant atque in secessum abeunt, qui monasterio Gallicarum sanctimonialium prope par est, quamquam tranquillitate longe dissimilis.

Velint nolint, postquam nuptiarum strepitus conticuit, velut in pluteum neglectae reponuntur; earumque pleraeque idem dicere possent quod nuper pulcherrima quaedam femina: «Eadem sum forma qua antea, sed nemo me iam respicit, quia nupta sum.»

Meg, quoniam neque inter formosas celebratasque neque inter feminas luxu studiosas numerabatur, hoc incommodum non sensit priusquam gemini liberi annum aetatis expleverunt; in parvo enim eius orbe mores antiqui vigebant, ipsaque tum magis etiam quam antea admirabilis omnibus et carissima habebatur.

Cum natura prorsus muliebri esset, amor maternus in ea vehementissime ardebat; tota in liberis suis occupata erat, ceteris omnibus rebus hominibusque exclusis. Noctes diesque eos indefessa cura, sollicitudine atque amore circumdabat, Ioannem ministrarum molli arbitrio relinquens: Hibernica enim quaedam femina iam culinae imperium obtinebat.

Ioannes, cum domum et domestica solacia maxime amaret, officiis uxoris quibus assueverat vehementer carebat; sed infantes suos tam diligebat ut commodis suis libenter ad tempus cederet, masculina quadam inscitia sperans quietem brevi redituram. Tres tamen menses praeterierunt nec pax rediit. Meg fessa et nervis extenuata videbatur; infantes omne eius temporis momentum occupabant, domus neglegebatur, Kitty autem coqua, quae vitam, ut ipsa dicebat, «aisy» transigere solebat, victum domino angustius suppeditabat.

Si mane exibat, minutis mandatis, quae uxor quasi domi captiva dederat, perturbabatur; si vespere hilaris redibat, familiam amplectendi cupidus, «Tace! Modo tandem, post totius diei molestias, obdormiverunt» frigide excipiebatur. Si oblectationem aliquam domesticam proponebat: «Non licet; infantes turbabuntur.» Si praelectionem publicam aut concentum memorabat, aspectu accusante et certa sententia respondebatur: «Liberos meos voluptatis causa deseram? Numquam!» Somnum vagitus infantium interrumpebant et species mulieris velut umbrae nocturnis vigiliis sine strepitu ultro citroque ambulantis; cenam quoque crebra praesidis mensae fuga interpellabat, quae eum vix dimidia cena apposita deserebat, si ex superiore nido susurrus audiretur. Cum denique vesperi acta diurna legeret, Demi ventris dolores inter indices navium, Daisy lapsus inter pretia argentariarum actionum obversabantur: domina enim Brooke de domesticis tantum rebus certiora scire cupiebat.

Miser ille vir admodum incommode vivebat; liberi enim uxorem ei eripuerant, domus nihil aliud quam infantium nutriendorum locus erat, adsiduumque «Tace!» effecit ut quoties sacros infantiae fines intraret, ferus quidam hospes sibi videretur. Sex menses patientissime tulit; cum autem nulla emendationis spes appareret, fecit quod ceteri e domo a liberis relegati patres facere solent: aliquid solacii alibi quaerere coepit.

Scott uxorem duxerat haud procul inde domumque instituerat; Ioannes igitur consuetudinem contraxit vesperi ad eum una aut altera hora divertendi, cum suum conclave desertum esset, sua autem coniunx cantus cunabulares sine fine videretur canere. Domina Scott puella erat pulchra et alacris, cui nihil praeter officium hospites iucunde excipiendi incumbebat; quod officium egregie implebat.

Conclave semper nitidum ac pergratum, tabula ad latrunculorum ludum parata, pianinum bene temperatum, multae fabulae iucundae et cenula eleganter apposita omnia ad delectandos hospites parabantur.

Ioannes suo foco magis delectatus esset, nisi tam solitarius fuisset; cum vero talia essent, optimo proximum solacium gratus accipiebat et vicinorum societate fruebatur.

Meg initio hanc novam consuetudinem haud improbabat; placebat enim scire Ioannem libenter tempus agere, non in conclavi dormitare neque per aedes deambulando infantes excitare. At postquam dentium nascentium sollicitudines cessaverunt, ac parvi eius numina debitis horis somno se dedere coeperunt, ita ut mater respirare posset, ipsa Ioannis desiderio teneri coepit; neque corbis ad suendum laeta comes videbatur, nisi ille e regione veterem vestem domesticam indutus sederet, soleas ad marginem foci commode calefaciens.

Numquam tamen rogabat ut domi maneret; iniuriam sibi fieri putabat, quod ille, cum ipsa nihil dixisset, non intellegeret eam se desiderare: oblita omnino tot vesperarum quibus Ioannes eam frustra exspectaverat.

Vigiliis curisque fatigata ac nervis exagitatis laborabat, eo animi statu prorsus irrationabili quo etiam matres optimae interdum afficiuntur, cum domestica negotia premunt, exercitationis inopia hilaritatem aufert, nimia autem veneratio vasculi thearii, quod Americanae velut numen colunt, efficit ut sibi sola nervorum fila, nullas musculorum vires habere videantur.

«Ita sane», in speculo se contemplans secum dicebat, «senesco et deformis fio; Ioannes me non iam iucundam habet, itaque uxore iam marcida relicta vicinam pulchram, liberorum impedimentis vacantem, petit. At infantes me amant; nihil curant quod macra pallidaque sim nec tempus mihi sit crines calamistro crispare. Illi mihi sunt solacium; aliquando Ioannes cognoscet quanta pro eis libenter sustinuerim, nonne, mea dulcissima?»

Huic miserabili rogationi Daisy murmure blando, Demi clangore infantili respondebat; Meg tum querelas deponens se maternis deliciis tradebat, quae solitudinem eius ad tempus leniebant. Sed dolor crescebat, cum Ioannes negotiis rei publicae magis magisque implicaretur et saepe ad Scott properaret ut de rebus gravibus dissereret, nescius se a Meg desiderari.

Nihil tamen dixit, donec mater quadam die eam flentem offendit atque causam lacrimarum sciscitari institit: maestitiam enim filiae iam antea animadverterat.

«Nemini hoc praeter te, mater, aperirem; sed consilio vero indigeo. Si Ioannes multo diutius sic pergat, non aliter vivam quam si vidua essem», respondit domina Brooke, lacrimas panno ad collum Daisy alligato tergens, quasi gravem iniuriam passa.

«Quidnam ille facit, mea filia?» anxia mater quaesivit.

«Toto die abest; noctu autem, cum eum videre cupio, assidue ad Scottios proficiscitur. Non aequum est me labores gravissimos sustinere neque ullum umquam oblectamentum habere. Viri sunt valde sui studiosi, etiam optimi.»

«Ne feminae quidem minus sui studiosae sunt. Noli Ioannem accusare, priusquam intellexeris in quo ipsa peccaveris.»

«Sed eum me neglegere certe rectum esse non potest.»

«Num tu eum non neglegis?»

«At, mater! Putabam te pro me causam dicturam!»

«Quantum ad misericordiam et amorem attinet, sane pro te sto; sed culpam tuam esse existimo, Meg.»

«Quonam modo fieri possit non video.»

«Ostendam. Num Ioannes te umquam neglexit, ut ais, cum tu libenter ei vesperi, quo solo tempore otium habet, societatem tuam tribueres?»

«Minime; nunc autem, cum duos infantes curandos habeam, id facere non possum.»

«Potes, credo, carissima; et debes. Licetne mihi libere omnia dicere? Memorabis matrem esse quae te obiurget, eandemque quae te amore complectatur?»

«Immo vero! Ita mecum loquere quasi iterum Meg parvula essem. Saepe mihi videor nunc maxime egere institutione, cum hi duo infantes omnia a me exspectent.»

Meg humilem sellam iuxta matris sellam admovit; cum infantulus uterque, in suo quisque gremio, colloquium identidem interrumperet, duae matres leniter se oscillantes benigne inter se colloquebantur; maternitate inter se artius quam antea coniunctae videbantur.

«Eundem errorem commisisti quem pleraeque iuvenes uxores committunt: liberorum amore capta mariti officium neglexisti. Error est naturalis et venia dignus, Meg; sed mature corrigendus, antequam diversa vivendi consuetudo vos inter se abducat. Liberi vos arctius, non longius, coniungere debent; non quasi soli tui sint, Ioannes vero nihil praeter sumptus ministrandos habeat. Haec per aliquot hebdomadas vidi, sed tacui, sperans suo tempore omnia recte habitura esse.»

«Vereor ne ita non eveniat. Si eum ut maneat rogavero, me zelotypia moveri suspicabitur; eum vero tali suspicione laedere nolim. Non videt quantopere eius societatem cupiam; neque scio quomodo sine verbis id significem.»

«Fac domum tam iucundam ut abire nolit. Ille, mea filia, parvae suae domus desiderio ardet; sed ubi tu non es, domus vera non est, tu autem semper in cubiculo infantium versaris.»

«Nonne ibi versari debeo?»

«Non omni tempore. Nimia intra parietes mora nervos exagitat, tum ad nihil agendum idonea es. Praeterea Ioanni aeque ac liberis aliquid debes. Noli propter liberos virum neglegere; noli eum ab infantium cubiculo arcere, sed doce quomodo illic te adiuvet. Eius ibi locus est haud minus quam tuus; liberi patre indigent. Da ei intellegere suas quoque partes sibi esse agendas, easque libenter fideliterque aget, in commune omnium vestrum commodum.»

«Vere id putas, mater?»

«Certo scio, Meg; ipsa enim experta sum, neque consilium dare soleo nisi eius usum probaverim. Cum tu et Io parvulae essetis, idem fere ac tu nunc faciebam, rata me officio defuturam nisi vobis totam me dederim. Miser pater, cum omnem eius opem recusassem, ad libros suos se contulit meque solam in hoc experimento reliquit. Quantum poteram sustinui; sed Io vires meas superabat, et paene nimia indulgentia eam corrupissem. Tu valetudine tenui laborabas; tam anxie de te sollicita fui ut ipsa aegrotare coeperim. Tum pater opem tulit; omnia quiete disposuit tantumque nobis profuit ut errorem meum perspexerim, nec postea sine illo vitam administrare potuerim. Hoc est felicitatis nostrae domesticae arcanum: ille negotiis forensibus se a parvis officiis curisque nostris abstrahi non patitur, ego domesticas sollicitudines non patior ut studium rerum eius exstinguant. Multa singuli agimus, domi tamen semper una laboramus.»

«Ita profecto est, mater; atque nihil magis opto quam ut Ioanni liberisque meis talis sim qualis tu patri nobisque fuisti. Monstra mihi viam; quidquid iusseris faciam.»

«Semper filia docilis fuisti. Si igitur tuo loco essem, Ioanni plures partes in Demi instituendo tribuerem; puer enim disciplina eget, neque umquam nimis mature incipitur. Deinde quod saepe proposui faceres: Hannah advocares, ut te adiuvaret. Praeclara est infantium nutrix; ei tuto committes pretiosos parvulos, dum te aliis operibus domesticis paulo magis applicas. Tu exercitatione indiges; Hannah otio sibi grato fruetur; Ioannes uxorem suam rursus inveniet. Saepius foras exi; curis occupata simul hilaris mane. Tu enim in familia quasi sol es; si ipsa tristis fueris, numquam serenum caelo erit. Tum studia Ioannis participare coneris: cum eo colloquere, patere ut tibi libros legat, sententias inter vos conferte, atque invicem hoc modo adiuvate. Ne te, quod femina es, quasi in arculam muliebrem concludas; sed quid in mundo fiat disce, teque institue ut in laboribus communibus partes tuas agere possis, cum omnia quae ibi geruntur te tuosque afficiant.»

«Ioannes tam prudens est ut verear ne me stultam iudicet, si de rebus publicis aliisque eiusmodi quaeram.»

«Non ita arbitror. Caritas multitudinem peccatorum tegit; a quo liberius quam a tuo marito quaerere possis? Fac experimentum; videbis eum colloquia tua cenulis dominae Scott longe anteponere.»

«Faciam. Miser Ioannes! Valde eum neglexisse vereor; sed recte me facere putabam, neque ille quicquam dixit.»

«Nolebat sui studiosus videri, sed satis solum relictum esse suspicor. Hoc ipsum tempus est, Meg, quo nupti coniuges facile inter se alienantur, cum tum maxime concordes esse debeant. Prima enim teneritas cito evanescit nisi studio conservetur; nec ullum tempus parentibus pulchrius pretiosiusque est quam primi anni parvulorum quos erudiendos acceperunt. Ne permittas Ioannem liberis suis extraneum fieri; hi enim in hoc mundo tentationibus et aerumnis pleno eius incolumitati atque felicitati plus quam quidquam aliud proderunt; per eosque vos invicem ita cognoscere atque amare discetis ut decet. Nunc vale, mea filia; de hac materna contione reputa; si tibi recta videantur, fac quae dixi. Deus omnibus vobis benedicat!»

Meg materna verba secum reputavit; cum recta esse iudicasset, ad effectum adducere instituit, quamquam primum experimentum haud omnino ut destinaverat cessit. Liberi scilicet ei dominabantur, totamque domum ad arbitrium suum regebant, simul ac intellexerant se pedibus calcitrando vagituque quidquid optassent impetraturos. Mater infelicissima eorum libidini tamquam serva parebat; pater vero non tam facile vinci poterat, et interdum teneram uxorem contristabat, cum filium petulantem paterna disciplina coercere conaretur.

Demi enim aliquantum paternae animi firmitatis, quam pertinaciam appellare nolimus, hereditate acceperat; cum aliquid habere aut facere animo statuisset, ne omnes quidem equi regis omnesque milites eius parvam illam obstinatissimam mentem mutare potuissent.

Mater dulcissimum puerum admodum tenerum putabat, ut disceret cupiditatibus suis imperare; pater autem oboedientiam numquam nimis mature inculcari posse credebat. Itaque dominus Demi cito didicit se, quoties cum «pappa» luctari temptaret, semper victum discedere. Nihilominus, Britanni more, infans victorem reverebatur, patremque diligebat, cuius grave «Non, non» potentius erat cunctis maternis blanditiis.

Paucis post sermonem cum matre diebus Meg constituit vesperum unum cum Ioanne iucunde et quasi inter amicos transigere. Itaque cenulam exquisitam parari, conclave componi iussit, ipsa eleganter se ornavit, infantes mature cubitum deducendos curavit, ne quid proposito obstaret.

Infeliciter autem Demi pertinacissimum odium adversus lectum gerebat; ea nocte velut ad tumultum suscitandum consilium cepit. Meg misera cecinit, puerum in gremio leniter agitavit, fabellas narravit, omnia demum somnum eliciendi artificia adhibuit; frustra. Grandes oculi claudi nolebant, ac multo postquam Daisy, rotunda illa et laeta puellula, ad cunas et somnum concesserat, improbus Demi lucem intuebatur oculis ita late patentibus ut mater omnem spem abiceret.

«Num Demi quietus iacebit, sicut bonus puer, dum mamma descendit ut papae misero theam praebeat?» interrogavit Meg, cum ostium atrii leniter clauderetur et gradus noti suspensis pedibus in triclinium accederent.

«Ego theam habbo!» inquit Demi, ad participandum convivium se accingens.

«Nunc non potes; sed crustula tibi quaedam in ientaculum servabo, si dormitum ibis ut Daisy. Visne, mi carissime?»

«Ta!» respondit Demi, oculos firmiter premens, tamquam somnum capere et diem optatum maturare posset.

Meg opportunitate usa furtim excessit, atque deorsum cucurrit marito laeto vultu obviam, parva illa taeniola caerulea in crinibus ornata, quam ille praecipue admirabatur. Quod statim ille animadvertens, iucunda admiratione dixit:

«Quid est, matercula? Quam lepide ornata es hac nocte! Num hospites exspectas?»

«Te solum, carissime.»

«Num dies natalis est, aut anniversaria quaedam sollemnitas?»

«Nihil horum. Taedet me deformem et incultam videri, ideo mutandi causa ornavi me. Tu, quamvis fessus sis, semper mundus ad mensam venis; cur ego idem facere non debeam, cum otium nacta sim?»

«Ego vero tui observantia ita facio, mea cara», respondit Ioannes, moribus veteribus fidelis.

«Eadem causa, eadem causa, domine Brooke!» risit Meg, rursus iuvenilis ac formosa, marito super theae vasculum nutans.

«Mirum quam gratum sit, et quam simile diebus antiquis! Hoc demum saporem suum habet; valetudini tuae bibo, mea cara!» Ioannes theam sorbebat tanta quieta voluptate ut ipsum tranquillum gaudium in eius vultu eluceret. Sed haud diu duravit: cum enim poculum deposuisset, repente ostii ansa arcano strepitu quassa est, voxque parvula impatienter clamavit:

«Ape potam! Ego venno!»

«Improbus ille puer est. Iussi eum solum dormire, et ecce per linteum illud in solo extentum pedibus nudis discurrens frigore mortem sibi arcessit», inquit Meg, ad clamorem respondens.

«Iam manne est!» pronuntiavit Demi laetissime ingrediens, longa tunica nocturna eleganter super brachium reiecta, singulis capillorum cirris hilare nutantibus, dum circa mensam exsultat oculos crustulis desiderio plenis intendens.

«Nondum mane est; redi in lectulum neque miserae mammae molestus esto; tum crustulum illud saccharo conspersum accipies.»

«Ego pappa ammo», inquit astutissimus, ad genua patris conscendendum vetitasque delicias capiendas paratus. Ioannes tamen capite negavit, et Meg sic allocutus est:

«Si iussisti eum in cubiculo superiore manere et sine te obdormiscere, fac ut pareat; aliter numquam te audire discet.»

«Ita sane. Veni, Demi!» dixit Meg, filium abducens, haud levem cupiditatem sentiens natibus parvi consiliorum turbatoris plagulam imponendi; ille vero laetus exsultans iuxta eam ibat, sibi persuasum habens mercedem promissam simul ac in cubiculum venissent dari oportere.

Neque deceptus est: mulier enim illa brevissimae providentiae globum sacchari ei vere dedit; tum in lectum condidit et omnes usque ad mane peregrinationes interdixit.

«Ta!» inquit Demi periurus, saccharum feliciter sugendo, primum hunc conatum sibi egregie cessisse arbitratus.

Meg ad mensam rediit, atque cenula iucunde procedebat, cum parvum illud spectrum iterum apparuit; maternam culpam palam fecit audacter imperans:

«Plus tacchari, mamma!»

«Hoc iam ferri non potest», dixit Ioannes, animum adversus blandum illum peccatorem obdurans. «Numquam quiescemus, nisi infans hic recte cubitum ire didicerit. Satis diu te servam fecisti; una disciplina ei imposita, hoc malum finietur. In lectum pone eum, Meg, atque relinque.»

«Ibi non manebit; numquam manet nisi ego adsum.»

«Ego eum regam. Demi, ascende atque in lectum te confer, sicut mamma iussit.»

«Non potto!» respondit parvus rebellis, crustulum tanto desiderio petitum sua sponte sumens atque tranquillissima impudentia manducare incipiens.

«Numquam sic patri respondebis. Si ipse non ascenderis, ego te portabo.»

«Abi! Ego pappa non ammo!» Demi ad matris vestem tamquam ad asylum se recepit.

Sed ne hoc quidem refugium profuit; hosti enim traditus est, matre dicente «Leniter, Ioannes, age cum illo», quod reum tremefecit. Nam cum mamma eum desereret, supremus iudicii dies adesse videbatur. Crustulo privatus, lusu frustratus, manu valida ad lectum illum invisum reportatus, miser Demi iram cohibere non potuit: patri aperte restitit pedibusque calcitrans et summa voce vociferans totum iter sursum confecit.

Simul ac in altero lecti latere positus est, ex altero delapsus ad ianuam contendit; sed a patre cauda parvae suae togae nocturnae apprehensus turpiter in lectum reiectus est. Haec certatio alacriter repetita est donec vires puero defecerunt; tum ad summum clamoris certamen se totum contulit. Tali vocum exercitatione Meg semper vincebatur; Ioannes autem non magis movebatur quam stipes, quem vulgus surdum esse opinatur.

Nullae blanditiae, nullum saccharum, nulla cantilena, nulla fabula dabatur; ipsa etiam lucerna exstincta est, sola flammae rubentis claritate «magnas tenebras» illustrante, quas Demi curiosius quam timidius contemplabatur. Haec rerum mutatio valde ei displicebat; miserabiliter «mamma» vociferari coepit, cum ira tandem resideret ac tenerae suae servae memoria ad captivi tyranni mentem rediret. Querulus ille vagitus, qui furentibus clamoribus successerat, cor Meg penetravit; itaque sursum cucurrit suppliciter dicens:

«Sine me apud eum manere. Iam bonus erit, Ioannes.»

«Minime, cara mea. Iussi eum, ut tu iusseras, obdormiscere; atque oboediet, etiamsi tota nocte hic manendum erit.»

«At clamore aegrotabit», precata est Meg, se filium deseruisse secum accusans.

«Non aegrotabit. Adeo fessus est ut mox dormiat, tum de re actum erit: sciet enim se parere debere. Noli intercedere; ego curabo.»

«Filius meus est, neque patiar acerbitate animum eius frangi.»

«Et meus filius est, nec patiar nimia indulgentia ingenium corrumpi. Descende, cara, puerum mihi relinque.»

Quoties Ioannes tali imperioso sono loquebatur, Meg ei obtemperabat, neque umquam docilitatis paenitebat.

«Licetne mihi semel eum osculari, Ioannes?»

«Certe. Demi, mammae bonam noctem dic, osculum da, eamque quiescere sine: te enim toto die curans fessa est.»

Meg semper affirmabat osculum illud victoriam peperisse. Nam postquam accepit, Demi mitius singultivit ac prorsus quietus in extremo lecto mansit, quo dolor animi se convolvendo pervenerat.

«Pauperculus! Somno et lacrimis confectus est. Eum tegam, deinde Meg certiorem faciam ne sollicita sit», cogitabat Ioannes, ad lectum furtim accedens, sperans heredem suum rebellantem tandem dormire.

At non dormiebat: simul enim atque patrem in se prospicientem sensit, oculos aperuit, mentum parvum tremefecit, manus extendit et singultu paenitentis interposito dixit: «Iam bonnus sum.»

Meg extra cubiculum in gradibus sedens longum silentium post tantum tumultum mirabatur. Cum omnia calamitatum genera, quae fieri non poterant, sibi finxisset, tacite intravit ut metu liberaretur. Demi altissimo somno quiescebat, non solito more brachiis cruribusque late extensis, sed in unum corpusculum compositus, sinu patris arte circumdatus, digitoque eius tenaciter apprehenso, quasi sentiens iustitiam misericordia temperatam esse, atque ita tristior quidem sed prudentior infans obdormierat.

Ioannes infantem sic complectens feminea patientia exspectaverat, donec parva manus tenere desineret; dum autem exspectabat, ipse quoque somnum ceperat, certamine cum filio parvulo magis quam totius diei laboribus fatigatus.

Meg, cum duo illa ora super eodem pulvino contemplaretur, sibi subrisit; tum tacite recessit, satis sibi placens inquiens:

«Non est quod timeam ne Ioannes erga infantes nostros nimis durus sit. Scit sane quomodo eos regat, multumque mihi proderit; Demi enim iam nimis difficilis fit ut eum sola sustineam.»

Cum Ioannes tandem descendisset, uxorem maestam aut obiurgantem se inventurum arbitratus, iucundissime obstupuit, cum Meg placida parvum galerum muliebrem ornantem videret; ea insuper rogavit ut sibi aliquid de comitiis legeret, nisi nimis fessus esset. Statim Ioannes intellexit aliquam rerum conversionem in familiari vita fieri; prudenter tamen nihil interrogavit, sciens Meg tam perspicuo esse animo ut secretum, etiam pro vita sua, servare non posset, atque ideo brevi causam detectam iri.

Longam disceptationem summa comitate recitavit, deinde argumenta quam clarissime explicavit, dum Meg studiosa videri conabatur, quaestiones prudentes proponebat, animumque ab statu rei publicae ad statum galeruli sui vagari prohibere laborabat.

At in tacito pectore iudicabat res publicas non minus odiosas esse quam disciplinas mathematicas, omneque munus politicorum in eo consistere ut alter alterum nominibus contumeliosis appellaret. Has tamen femineas sententias sibi reservavit, et, cum Ioannes pausam fecisset, caput quassans id quod ambigue ac diplomatice dictum sibi videbatur respondit:

«Ego vero quo tandem haec omnia evasura sint non video.»

Ioannes risit eamque paulisper spectavit; Meg interea lepidum e tulle et flosculis ornamentum manu sustinebat atque eo tam sincero studio delectabatur, quale longa eius oratio de rebus publicis excitare non potuerat.

«Illa mea causa rem publicam amare temptat», secum cogitavit aequus Ioannes; «ego igitur eius causa vestes et ornamenta feminarum amare conabor: hoc sane aequum est.» Tum clare addidit:

«Pulcherrimum hoc est. Num hoc est quod galerulum matutinum appellatis?»

«O mi vir, petasus muliebris est! Hic quidem optimus meus est, quo ad concentus atque theatra proficiscor!»

«Veniam peto. Quia tam parvus est, facile eum pro leviculo quodam ornamento quod interdum gestare soles habui. Quomodo in capite retines?»

«Hae taeniolae e dentella sub mento rosae gemmula connectuntur, hoc modo», inquit Meg, galerulum sibi imponens maritumque tranquillo quodam triumpho intuens, cui resistere non licebat.

«Plane amabilis est galerulus; sed faciem quae intus est praefero: rursus enim iuvenis ac laeta videtur.» Ioannes faciem subridentem osculatus est, gemma rosae sub mento non parum laesa.

«Gaudeo eum tibi placere, nam velim ut me aliquando ad unum ex novis concentibus ducas. Musica vere indigeo, ut animum rursus in concordiam reducam. Ducisne, obsecro?»

«Libentissime, ex animo! Vel quo alio loco volueris. Tam diu inclusa fuisti ut maxime tibi prosit, et mihi quoque nihil iucundius erit. Quae tibi tandem haec omnia suggessit, matercula?»

«Nuper cum matre mea collocuta sum, eique dixi quam trepida, iracunda atque aliena a me ipsa essem; illa mutatione vitae et minoribus curis me egere dixit. Itaque Hannah me in liberis curandis adiuvabit, ego res domesticas paulo amplius administrabo, interdumque iucundam remissionem mihi concedam, ne ante tempus muliercula trepida et fessa, senectute fracta, fiam. Experimentum tantum est, Ioannes, atque id non minus tua quam mea causa experiri volo: te enim nuper turpiter neglexi, domumque, si potero, talem reddam qualis olim fuit. Nonne id tibi placet?»

Quid Ioannes responderit, aut quam anguste petasus parvulus ab extremo exitio servatus sit, non est cur narremus. Hoc tantum ad nos pertinet: Ioannem minime restitisse videri, si ex mutationibus quae paulatim domum eius atque incolas commutarunt iudicare licet.

Nequaquam omnia in paradisum versa sunt; sed omnibus laborum inter se divisorum ratio profuit. Liberi sub paterna disciplina florebant: Ioannes enim accuratus, firmus ac constans ordinem oboedientiamque in infantium regnum introduxit; Meg vero exercitatione corpori salubri, modicis voluptatibus et assiduis cum prudente marito colloquiis fidis animum recepit nervosque composuit. Domus iterum verae domus similitudinem cepit, nec Ioannes amplius abire cupiebat nisi Meg secum duceret.

Iam Scottii ad Brookeos venire coeperunt, omnesque parvam domum iucundam inveniebant, plenam laetitia, quiete ac domestica caritate; etiam hilaris Sallie Moffat eo venire amabat.

«Semper apud vos tam quietum et amoenum est! Valde mihi prodest, Meg», dicere solebat, omnia circumspiciens desiderio quodam, quasi occultam felicis domus causam invenire quaereret, quam in suis magnis aedibus adhibere posset. Ibi enim inter splendidam solitudinem nulli infantuli clamosi vultibus quasi sole fulgentibus aderant, Ned autem in proprio quodam orbe vivebat, in quo uxori locus nullus erat.

Haec domestica beatitudo non uno momento nata est; sed Ioannes et Meg clavem eius tandem invenerant, singulique coniugii anni eos docebant quemadmodum ad thesauros veri amoris domestici et mutui auxilii reserandos ea uterentur: thesauros quos etiam pauperrimi possidere, ditissimi autem pretio emere non possunt.

Haec est illa plutei species in qua iuvenes uxores matresque reponi non recusent, a mundi inquietudine sollicitudineque tutae, cum in filiis filiabusque sibi adhaerentibus fideles amatores inveniant, nec luctu nec egestate nec aetate territae, dum iuxta amicum fidelem, sive secundo sive adverso tempore, pari passu incedunt, eum qui veri nominis antiqui Saxonici significatione vinculum domus est; atque sicut Meg discunt beatissimum feminae regnum domum esse, summum vero honorem eius administrandae artem, non reginae modo sed uxoris matrisque prudentis.

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens