CAPUT XXXIV · AMICUS

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

Quamquam Io inter homines quibus circumdata erat feliciter vivebat et cotidianis negotiis, quibus victum sibi parabat, eo dulciorem quod suo labore quaesitus erat, satis occupabatur, tamen litteris colendis tempus inveniebat. Consilium quod nunc animum eius occupaverat puellae pauperi atque ad ampliora aspiranti minime alienum erat; sed via qua ad finem contendebat non optima. Pecuniam potestatem afferre videbat; itaque pecuniam ac potestatem sibi parare decrevit, neque in suos tantum usus, sed potissimum in eorum commodum quos se ipsa cariores habebat.

Domum omni genere commodorum instruere, Beth omnia quae desideraret suppeditare, a fragis media hieme comparandis usque ad organum musicum in cubiculo eius collocandum, ipsa terras externas invisere, tantum denique semper habere ut liberalitatis quoque suavitate frui posset: haec erat arx illa in aere exstructa, quam Io per complures annos omnium somniorum carissimam habuerat.

Victoria in certamine fabularum adepta viam ei aperuisse visa erat, quae post longum iter multosque ascensus ad istud amoenum chateau en Espagne perduceret. Sed infelix eius conatus novam fabulam longiorem edendi animum aliquamdiu fregit; opinio enim vulgi gigas est, qui etiam animos Ioannulo illo fortiores, maiores fabarum caules conscendere ausos, exterruit. Ipsa vero, quemadmodum ille heros immortalis, post primum conatum, quo de summo decidit et ex thesauris gigantis, nisi fallor, rem minime pulchram retulit, paulisper quievit.

Sed eadem quae Ioannulum incitaverat voluntas iterum surgendi atque iterum conandi in Io quoque vigebat. Itaque hac vice per opacam caulis partem rursus ascendit maioremque praedam rettulit; paene tamen, dum saccos pecuniae corriperet, aliquid multo pretiosius ibi reliquit.

Fabulas quae animos trepidatione concuterent scribere aggressa est: nam illis obscuris temporibus etiam America, omnibus virtutibus, ut aiunt, absoluta, nugas legebat. Nemini consilium aperuit; fabulam autem terrorem excitantem commenta est, eamque ipsa audacter ad dominum Dashwood, diurni cui titulus erat Weekly Volcano editorem, detulit. Librum Sartor Resartus numquam legerat; muliebri tamen sensu perceperat vestimenta apud multos maiorem vim habere quam probitatem animi aut suavitatem morum.

Optimam igitur vestem induit atque sibi persuadere conata est se neque commotam neque timidam esse. Fortiter duos scalarum tractus tenebrosos sordidosque ascendit et in cubiculum confusis rebus refertum incidit, ubi nubes fumi ex cigarulis pendebat atque tres viri sedebant calcibus paulo altius quam pileis collocatis; pileos tamen eius adventu ne detrahere quidem dignati erant. Huiusmodi exceptio paulum eam deterruit: in limine haesit, confusaque voce balbutiit:

«Ignosce mihi, quaeso; officinam diurni cui titulus Weekly Volcano est quaerebam. Dominum Dashwood convenire volebam.»

Statim altissimum e tribus calceorum paribus demissum est; is autem qui maxime fumabat surrexit, cigarulum inter digitos diligenter servans, nutu salutavit et vultum obtulit in quo nihil praeter somnum legi poterat. Io, intellegens rem utcunque perficiendam esse, libellum manu scriptum protulit, atque quo plura dicebat eo rubicundior, particulas orationis antea diligenter comparatae perturbate effudit.

«Amica quaedam mea me rogavit ut fabulam offerrem—periculi tantum faciendi causa—sententiam tuam scire vellet—plures libenter scriberet, si haec placeret.»

Dum illa rubescebat ac verba confundebat, dominus Dashwood manuscriptum acceperat et digitis parum mundis paginas versabat, oculos censoria quadam severitate per ordines eleganter scriptos sursum deorsumque ferens.

«Non primus, opinor, est conatus?» inquit, observatis paginis numeris distinctis, una tantum parte inscriptis, neque taenia colligatis; taenia enim alligata tironem scriptorem proderet.

«Minime, domine; iam aliquantum peritiae habet, atque fabula quadam in diurno Blarneystone Banner praemium tulit.»

«Itane?» Et Dashwood Io uno obtutu a nodo in pileo usque ad globulos calceorum perlustrare visus est. «Licet igitur relinquas, si placet. Plus iam eiusmodi rerum apud nos est quam expedire possimus; tamen eam cursim perlegam, et proxima hebdomada responsum tibi dabo.»

Io vero scriptum relinquere nolebat; dominus enim Dashwood ei nequaquam placebat. Sed in tali re nihil restabat nisi ut inclinato capite discederet, quasi subito procerior facta et mira dignitate composita, sicut ei accidere solebat quoties aut irata aut pudore perculsa erat.

Nunc utrumque patiebatur. Ex oculorum enim nutibus quos inter se viri permutabant palam erat commentum illud de amica sua pro lepido ioco haberi; risus autem, quem editoris quaedam non audita sententia, dum ille ostium clauderet prolata, excitavit, ignominiam eius cumulavit. Paene constituit numquam reverti; domum tamen rediit et indignationem suendo infantium tuniculas impigre explevit. Hora una aut altera transacta satis sedata erat ut etiam ipsa eventum rideret atque proximam hebdomadam desideraret.

Cum iterum eo rediit, solum Dashwood invenit; quo magnopere gavisa est. Multo magis quam antea vigilabat—quod gratum erat—neque cigarulo ita captus erat ut humanitatem oblivisceretur; quare secundus congressus primo multo commodior fuit.

«Hanc accipiemus»—nam editores numquam «ego» dicunt—«nisi paucas mutationes recusas. Nimis longa est; sed, iis quae notavi locis sublatis, iustam longitudinem habebit», negotiali voce dixit.

Io suum scriptum vix agnovit, adeo paginae complicatae ac passim lineis subductis notatae erant. Sicut autem tenera mater, cui suaderetur ut infantis crura amputaret quo in novis cunis apte iaceret, notas illas contemplata est, mirataque intellexit omnes sententias de moribus, quas inter tot casus amoris ac terroris velut saburram inseruerat, omnes deletas esse.

«Sed, domine, putabam fabulae cuique aliquam doctrinam morum inesse oportere; itaque providi ut nonnulli ex meis sceleratis paenitentiam agerent.»

Tunc gravitas editoris in risum soluta est; Io enim «amicae» oblita loquebatur quemadmodum sola auctor loqui posset.

«Homines delectari volunt, non contionibus fatigari, intellegis. Praecepta morum his temporibus non venduntur.» Quae tamen sententia, ut obiter dicam, non omnino vera erat.

«Putas igitur his mutationibus factis fabulam idoneam futuram?»

«Sane; argumentum novum est, apte explicatum, oratio satis bona est, ceteraque id genus», benigne respondit Dashwood.

«Quid tu—id est, quantum mercedis—» coepit Io, quae nesciebat quomodo rem diceret.

«Ah, ita sane! Pro eiusmodi fabulis a viginti quinque ad triginta dollaria damus; mercedem post editionem solvimus», respondit Dashwood, quasi res ei excidisset e memoria: tales enim minutiarum curae, ut ferunt, animo editorum saepe elabuntur.

«Optime; fabulam habere potes», inquit Io, scriptum ei vultu contento reddens; nam ei, quae antea singulas diurni columnas singulis dollariis vendiderat, etiam viginti quinque dollaria magnum pretium videbantur.

«Num amicae meae renuntiem te aliam fabulam accepturum, si meliorem quam hanc habuerit?» interrogavit Io, re bene gesta audacior, neque animadvertens se verbo uno lapsam esse.

«Inspiciemus quidem, sed accepturos nos esse non polliceri possum. Moneas eam ut brevem scribat atque sale conditam, doctrinam vero moralem neglegat. Quo nomine amica tua fabulam inscribi velit?» incuriose rogavit.

«Nullo omnino, quaeso; non vult enim nomen suum apparere neque nomen ficticium, quod nom de plume vocant, habet», respondit Io invitissima rubens.

«Ut ipsa vult, scilicet. Fabula proxima hebdomada prodibit. Visne mercedem ipsa petere, an ad te mitti?» interrogavit Dashwood, cui, ut par erat, cognoscere novam scriptricem suam in animo erat.

«Ipsa veniam. Vale, domine.»

Illa digressa, Dashwood pedes rursus sustulit, venuste dicens: «Pauper et superba, ut semper; sed opus mihi praestabit.»

Praeceptis Dashwood obsecuta, dominam Northbury exemplum sibi sumens, Io temere in spumosum mare fabularum quae lectores commoverent se praecipitavit. Sed beneficio amici, qui ei quasi tabulam naufrago sustinendo porrexit, emergere potuit, neque ex immersione multum damni accepit.

Quemadmodum plerique adulescentes scriptores, personas et loca in terris longinquis petebat. Latrones, comites, Zingari, moniales, ducissae in scaenam suam prodibant, suasque partes ea fide atque alacritate agebant quam exspectare par erat. Lectores vero neque de grammatica neque de interpunctione neque de veri similitudine nimium curabant. Dashwood igitur perbenigne columnas suas infimo pretio ab ea impleri permittebat, nec opus esse putabat indicare hanc hospitalitatem inde potissimum ortam esse, quod unus e scriptoribus mercede conductis, maiore stipendio sibi oblato, editorem turpiter destituisset.

Mox operis sui studio capta est. Marsupium enim quod antea macrum fuerat pinguescebat; parva quoque pecunia, quam in aestatem proximam congerebat ut Beth in montes duceret, hebdomadibus euntibus lente sed certo crescebat. Unum tamen gaudium minuebat: rem domesticos latere. Suspicabatur patri matrique tale opus non placiturum esse; maluit igitur primum suo arbitrio agere, deinde veniam petere. Secretum haud difficulter celabatur, quia nomen nullum fabulis adscriptum erat. Dashwood quidem iam dudum auctorem cognoverat, sed se taciturum promisit et, quod mirum erat, fidem servavit.

Nihil sibi detrimenti allaturam esse putabat; quippe quae serio statuisset nihil scribere cuius aliquando puderet. Quotiens conscientia eam vel leviter pungebat, mente prospiciebat felicissimam illam horam qua mercedem suam ostenderet cumque suis de tam bene servato secreto rideret; ita scrupulos consopiebat.

At Dashwood fabulas nisi vehementer perturbatrices non recipiebat; nec terror in legentium animos immitti poterat, nisi commotissimis affectibus eorum ipsae intimae animi partes quasi aratro sulcarentur. Itaque historiae et fabulae, terrae mariaque, scientiae artesque, tabulae magistratuum de criminibus et domus insanorum perscrutandae erant. Io mox comperit ex vita sua pura et innocente perpauca se de mundo illo tragico sub humano convictu latente perspexisse; quare, rem ut negotium spectans, solita industria hoc scientiae suae incommodum supplere instituit.

Materiam narrandi sitiens, et argumenta saltem nova excogitare cupiens, etsi arte summa non essent conscripta, diurna evolvit, ut casus, facta insolita, crimina colligeret; bibliothecarum publicarum custodes suspiciosos reddidit, cum libros de venenis postularet; vultus praetereuntium in viis diligenter aspexit et mores hominum, sive bonos sive malos sive mediocres, ubique circa se exploravit. In antiquitatis pulvere scrutata est res veras aut commenticias adeo vetustas ut rursus pro novis haberi possent; ac, quantum angustiae condicionis suae permittebant, cum stultitia, peccato, miseria familiaritatem iniit.

Sibi praeclare procedere videbatur; sed, quamquam ipsa nesciebat, quaedam ex iis rebus quae maxime muliebrem indolem ornant paulatim violare coeperat. Improba erat societas in qua versabatur; quamvis ex rebus imaginatis constaret, nihilominus vim suam in eam exercebat. Cor enim et imaginationem pabulo periculoso atque inani alebat, et florem illum simplicitatis de natura sua cito detergebat, quia nimis mature obscuriorem vitae partem cognoscebat, quae omnibus nobis satis mature se ipsa aperitur.

Iam id sentire magis quam perspiciere coeperat. Nam cum alienos affectus cupiditatesque tam saepe describeret, suos ipsius scrutari et dubitando agitare coepit: morbidum quoddam oblectamentum, cui iuvenes sana mente praediti ultro se dare non solent. Peccatum suam semper secum poenam fert; atque Io tunc, cum maxime tali castigatione egeret, eam accepit.

Nescio utrum Shakespeare lectio ipsam ingenia hominum agnoscere docuisset, an naturalis mulierum sensus ad ea quae sincera, fortia, firma sunt animadvertenda; sed dum fictis suis heroibus omnem sub sole virtutem attribuit, verum hominem inveniebat qui, quamvis humana vitia haberet, eam magnopere trahebat. Dominus Bhaer aliquando inter sermones suaserat ut, ubicumque inveniret, simplices, veras, amabilesque naturas observaret: id enim scriptori optimum exercitium esse. Io monito obtemperavit; conversaque ad ipsum professorem eum quieto animo studiose contemplari coepit. Quod si ille scivisset, vehementer miratus esset; nam vir ille dignissimus de se ipso modestissime sentiebat.

Cur omnibus ille placeret primo Io intelligere non poterat. Neque opulentus neque magnus, neque iuvenis neque formosus erat; nihil ei inerat quod vulgo blandum, magnificum, splendidum appellatur. At tamen tam alliciebat quam ignis benignus, et homines ad eum haud aliter quam ad calidum focum sua sponte convenire videbantur.

Pauper erat, at semper aliquid largiri videbatur; peregrinus, at omnibus amicus. Iam iuventutem transierat, attamen puerili gaudio praeditus; vultu communi et moribus aliquantum insolitis, tamen facies eius multis pulchra apparebat et singularitates eius libenter condonabantur. Io eum saepe spectans quaerebat qua vi homines tam facile conciliaret; tandem benignitatem ipsam hoc miraculum efficere statuit. Si qua eum tristitia premebat, ea «caput sub ala abscondebat»; ad mundum solam partem suam soli obversam ostendebat.

Frontem quidem rugae notabant, sed Tempus eum blande tetigisse videbatur, memorem scilicet quam ipse erga alios benignus esset. Lenes circa os ductae lineae multorum verborum benignorum et risus hilaris vestigia erant; oculi numquam frigidi aut duri, manus autem eius grandis tam calide valideque premebat ut ipsa pressio manuum plus quam verba significaret.

Immo ipsae vestes eodem quo dominus hospitalitatis spiritu imbutae videbantur. Otiose iacere et eum commode tegere gaudebant; amplum thoracium sub se cor amplissimum latere significabat; tunica attrita quandam familiaritatem prae se ferebat, loculi autem laxiores aperte testabantur manus pueriles saepe vacuas introire, plenas exire. Etiam calcei eius benigni erant, colla vero tunicarum numquam dura nec asperrima, ut ceterorum hominum esse solent.

«Hoc ipsum est!» secum dixit Io, tandem perspicue intellegens sinceram in homines benevolentiam etiam pinguem magistrum Germanum exornare atque honestare posse, qui cenam avide ingurgitaret, tibialia sua ipse reficeret atque insuper nomine Bhaer oneratus esset.

Probitatem Io plurimi faciebat; sed ingenii quoque vim, muliebri quadam reverentia, colebat. Nova autem quaedam de professore comperta causa fuit cur eum multo pluris aestimaret. De se ipso numquam loquebatur, nec quisquam noverat eum in urbe patria doctrina et fide ita floruisse ut plurimo honore haberetur, donec quidam popularis eius eum adiit et inter sermonem cum virgine Norton hoc laetum indicium patefecit. Ab illa Io rem audivit, tantoque magis probavit quod Bhaer ipse de ea tacuerat. Superba quodammodo erat eum, qui Berolini honoratus professor fuisset, in America magistrum linguarum inopem esse; vitaque eius modesta ac laboriosa lepore quodam fabulae amatoriae, quem nova notitia afferebat, exornabatur.

Sed aliud et melius quam ingenium donum ei improviso ostensum est. Virgini Norton patebat aditus ad societatem hominum litteratorum, quam Io sine illa nullo pacto visura erat. Mulier illa solitaria puellae studiosae favebat, et benigne eiusmodi beneficia tum Io tum professori praestabat. Quodam vesperi ambos ad selectum virorum feminarumque doctorum convivium duxit, ad complures celebritates honorandas institutum.

Io eo ibat parata ut sese coram iis inclinaret adoraretque, quos a longe iuvenili studio tamquam potentissimos coluerat. Sed reverentia quam ingeniis summis tribuebat illa nocte gravissime concussa est; neque facile recuperavit animum postquam intellexit magnas illas creaturas nihil denique nisi viros mulieresque esse.

Cogita quemadmodum obstupefacta sit, cum poetam timide admirans, cuius carmina caelestem quandam creaturam «spiritu, igne et rore» alitam fingebant, eum vidisset cenam tanta cupiditate devorare ut doctus illius vultus ardore rubesceret. Ab idolo deiecto se avertens alia deinceps conspexit, quibus somnia sua romantica celeriter diffluebant.

Fabularum romanensium scriptor clarissimus inter duas lagenas potuum tam constanter huc illuc ferebatur quam horologii pendulum; divinarum rerum praedicator celebris palam amores iocosos gerebat cum una ex iis quas huius aetatis Madame de Staël appellare posses, quae alteram quandam Corinnam oculis velut pugionibus petebat. Haec autem eam leniter irridens, iam in certamine superaverat quo utraque philosophum illum altissimarum rerum studiosum sibi conciliare conata erat. Philosophus ille potionem theae modo Johnsoniano hauriebat et dormire videbatur; nam tanta erat matronae loquacitas ut loqui ei non liceret.

Viri scientiis celebres, ostreis et dulciariis gelatis strenue intenti, conchas marinas et tempora glacialia obliti de artibus nugabantur. Iuvenis musicus, qui urbem tamquam alter Orpheus cantu captam tenebat, de equis colloquebatur; unus vero nobilis Britannus, qui aderat, omnium ibi hominum maxime vulgaris forte inventus est.

Priusquam dimidia vespera praeterisset, Io adeo spe sua decepta erat, sive, ut Francogallice dicitur, désillusionnée, ut in angulo considens animum recipere vellet. Mox dominus Bhaer ad eam accessit, ipse quoque haud bene tali conventui accommodatus; tum complures philosophi, quisque suo quasi equulo studii insidens, in recessum accesserunt, cupidi inter se certamen ingeniorum committendi.

Sermo eorum multis milibus passuum ab eo distabat quod Io intellegere posset; sed audire delectabatur, quamquam Kant et Hegel ei dii ignoti erant, «subiectivum» et «obiectivum» voces obscurae, nec quicquam ex «interna conscientia» sua elicere potuit nisi gravem capitis dolorem, omnibus tandem peractis.

Paulatim intellexit mundum quasi in partes discerpi, deinde ad principia nova, quae disputatores infinito meliora quam vetera dicerent, iterum componi. Religionem rationibus paene ad nihilum redactam iri; solum autem intellectum deum futurum esse.

Io neque philosophiam neque metaphysicam cuiusquam generis norat; sed, dum audiebat, mira quaedam commotio, partim iucunda partim molesta, eam cepit, velut si ex statione sua in spatium et tempus sine duce dimitteretur, quasi parvus aerostatus festivo die in caelum missus.

Circumspexit ut cognosceret quid professor de hac disputatione sentiret, eumque severiore quam umquam vultu se intuentem invenit. Ille caput movit nutuque eam abire iussit; Io tamen libertate philosophiae speculativae tum quasi fascinata in sede remansit, cognoscere cupiens quo sapientes viri confisuri essent postquam omnes veteres opiniones sustulissent.

Bhaer autem homo verecundus erat, neque sententias suas temere proferre solebat; non quod fluctuaret, sed quod eas sincerius ac religiosius habebat quam ut leviter effunderet. Dum nunc Io et alios iuvenes fulgoribus ignium philosophicorum captos aspiciebat, frontem contraxit; cupiebat loqui, metuens ne mens aliqua iuvenilis facile inflammabilis missilibus illis de via abstraheretur, et postremo nihil nisi baculum vacuum aut manum adustam retineret.

Quamdiu potuit tacuit; sed cum sententia eius expeteretur, iusta indignatione exarsit atque religionem tota illa eloquentia quae veritati propria est defendit, adeo ut sermo eius Anglicus imperfectus suavissime sonaret, facies vero simplex et communis pulchra appareret. Dura erat contentio, quia docti homines subtiliter disputabant; sed ille nesciebat quando victus esset, et tamquam miles signa sua constanter defendebat. Dum loquebatur, mundus Io rursus recte ordinari videbatur; vetustae illae opiniones, quas tot saecula probarant, novis praestare coeperunt.

Deus non erat vis caeca; vita autem immortalis non fabella lepida, sed beata veritas. Videbatur sibi Io denuo solida terra pedibus niti; atque cum Bhaer, dicendo quidem superatus sed sententia ne tantillum quidem motus, tandem quievit, manus illi plaudere gratiasque agere vehementer cupiebat.

Neutrum fecit; sed rem animo retinuit, et professorem summa reverentia prosecuta est, quod sciebat eum, conscientia silentium prohibente, haud sine animi labore coram omnibus ita locutum esse. Intellegere coepit mores integros pecunia, dignitate, ingenio, pulchritudine pretiosiores esse; atque, si vera magnitudo, ut sapiens quidam definivit, «veritas, reverentia et benevolentia» est, amicum suum Fridericum Bhaer non tantum bonum, verum etiam magnum esse.

Haec opinio singulis diebus firmior fiebat. Eius iudicium magni aestimabat, reverentiam sibi conciliare studebat, eius amicitia digna esse cupiebat; tum vero, cum cupiditas haec sincerissima esset, haud multum afuit quin omnia perderet. Tota res ex pileolo tricorni orta est. Nam quodam vesperi professor ad Io Germanicam lectionem traditurus accessit, pileum chartaceum militis instar triplici angulo complicatum capite gestans, quem Tina imposuerat et ille auferre oblitus erat.

«Palam est eum antequam descendat speculo se non exornare», secum subridens cogitavit Io, cum ille «Goot efening» dixisset et graviter consedisset, prorsus ignarus quam ridicule res quam lecturus erat cum capitis ornatu congrueret; volebat enim ei «Mortem Wallensteinii» recitare.

Initio nihil monuit, quia eam delectabat audire quam plenis et hilaribus risibus ille rideret quoties aliquid ridiculum accidisset; permisit igitur ut ipse cognosceret. Paullo post tamen totam rem oblita est; nam Germanum Schiller legentem audire res est quae animos vehementer detineat. Post recitationem exercitatio linguae Germanicae secuta est, eaque hilaris fuit; Io enim illo vesperi laetissimo animo erat, pileolus autem eius oculos continuo risu micare faciebat.

Professor quid illi accideret ignorabat; tandem substitit atque ea mitissima admiratione quae resisti non poterat interrogavit:

«Mees Marsch, quare in faciem magistri tui rides? Nullane tibi est erga me reverentia, ut tam male te geras?»

«Quomodo te reverenter spectem, domine, cum pileum detrahere obliviscaris?» inquit Io.

Manum ad caput tollens professor, cuius mens aliis rebus occupata erat, parvum pileum graviter contrectavit, sustulit, paulisper inspexit; deinde caput reclinans risu profunde sonoro, velut hilari viola gravi personante, cachinnavit.

«Ah! Nunc video. Illud diabolillum Tina me hoc pileo stultum fecit. Bene, nihil refert; sed cave: nisi haec lectio bene processerit, tu quoque illum geres!»

At lectionem aliquot minuta proficere non licuit; nam oculi eius in imaginem quandam pileo inscriptam inciderunt. Quo explicato, magno fastidio ait:

«Utinam haec diurna in domum nostram non intrarent! Non sunt quae liberi spectent, aut iuvenes legant. Male fit; neque eos qui talem noxam efficiunt ferre possum.»

Io chartam aspexit: in ea imago delectabilis, scilicet insanus, cadaver, sceleratus et vipera, depicta erat. Non probavit; sed non indignatio, verum metus manum eius movit ut chartam converteret. Uno enim momento Weekly Volcano esse putaverat. Alia tamen charta erat; ita metus quievit, recordata etiam si proprium diurnum cum sua fabula fuisset, nullum nomen proditurum eam esse.

Vultu tamen et rubore se prodiderat. Quamvis enim ille interdum absens mente videretur, multo plura quam homines putabant animadvertebat. Sciebat Io scribere, eamque non semel prope officinas diurnorum conspexerat; sed, cum ipsa nihil de re diceret, numquam interrogaverat, quamquam opera eius cognoscere vehementer cupiebat. Nunc subita suspicio ei orta est eam rem agere quam confiteri erubesceret; hoc animum eius sollicitavit.

Non ita cogitavit, ut multi solent: «Nihil ad me pertinet; nullum habeo ius quidquam monendi.» Meminit tantum eam iuvenem atque inopem esse, longe a matris amore et patris custodia degentem; atque tam celeri tam naturali impetu ad opem ferendam motus est, quam si manu porrecta parvulum ex lacuna aquae servaturus esset.

Haec omnia intra unius momenti spatium per mentem eius transierunt; nullum tamen eorum in vultu indicium apparuit. Cum charta conversa esset et Io filum per acus foramen tradidisset, naturali prorsus voce sed gravissima paratus erat dicere:

«Ita, recte facis quod a te removes. Non libenter cogito bonas puellas talia conspicere. Nonnullis quidem iucunda fiunt; ego vero mallem pueris meis pulverem tormentarium ad ludendum tradere quam istas sordes nequissimas.»

«Non omnia fortasse mala sunt; quaedam tantum stulta, scis. Et si homines talia petunt, non video quid mali sit iis providere. Multi sane homines honestissimi ex fabulis quae animos concutiunt victum honeste quaerunt», respondit Io, dum plicas vestis acu tam ferociter signat ut post acus vestigium series parvorum foraminum relinqueretur.

«Etiam potio frumentaria quam whiskey vocant a multis petitur, sed puto nec te nec me eam vendere velle. Si isti honestissimi homines scirent quantum damni darent, non tam honestum victum sibi parare existimarent. Nemo ius habet venenum dulciolo abscondere et parvulis devorandum tradere. Minime: prius cogitent oportet, et potius caenum in via verrant quam haec faciant!»

Bhaer ardenter dixerat; surgens ad focum accessit, diurnum manu complicans. Io tacita sedebat, cui videbatur ignem non in foco sed in genis suis accensum esse; nam diu postquam pileolus in fumum conversus per fumarium innoxius evanuerat, facies eius ardebat.

«Utinam cetera quoque eiusdem generis diurna eodem modo in ignem conicere possem», mussit professor, reversus vultu aliquantum relevato.

Io cogitavit quanta esset flamma si omnes chartae quas supra in conclavi servabat comburerentur; pecunia vero tanto labore parta eo momento conscientiam graviter premebat. Se tamen consolata est cogitans: «Meae non tales sunt; stultae tantum, non malae; igitur sollicitari non oportet.» Tum librum sustulit et vultu diligenti dixit:

«Pergamusne, domine? Nunc valde bona atque modesta ero.»

«Spero quidem», respondit; nihil amplius dixit. Sed multo plura volebat quam Io putabat; oculi autem eius graves et benigni effecerunt ut Io verba Weekly Volcano in fronte sua litteris ingentibus impressa sibi videretur.

Ubi primum in cubiculum suum rediit, diurna eduxit atque omnes fabulas suas diligenter relegit. Bhaer, quia nonnihil brevioris visus erat, interdum vitris ocularibus utebatur; Io semel iis usa riserat, cum litterae libri minutissimae tam grandes viderentur. Nunc quasi oculos ipsius magistri mentis morumque vitra sumpsisset; nam vitia misellarum fabularum tam foede in oculos incidebant ut ipsa perturberetur.

«Nugae sunt, atque si pergam cito nugarum quoque peiores fient; nam quaeque fabula priore magis animos conturbat. Caeca progressa sum, et me ipsam aliosque propter pecuniam laesi. Id verum esse scio; nam has res animo sedato legere non possum quin me vehementer pudeat. Quid autem facerem, si domi legerentur, aut dominus Bhaer eas inveniret?»

Sola cogitatione ardenti rubore suffusa Io totum fasciculum in fornacem coniecit, fere fumarium tanta flamma incendens.

«Sane, optimus est locus talibus nugis facile inflammabilibus! Malo, ut opinor, domum ipsam incendere quam sinere ut alii pulvere meo tormentario sese disiciant», cogitabat, dum «Daemonem Iurae» parvam favillam nigram oculis quasi igneis in fumum avolare cernebat.

Sed cum ex tribus mensibus laboribus nihil nisi cinis atque merces in gremio posita remansissent, Io in solo sedens vultu severo cogitabat quid sibi de stipendiis faciendum esset.

«Nondum, opinor, magnum malum feci, et hanc pecuniam pro tempore impenso retinere possum», post longam meditationem dixit, deinde impatienter addidit: «Paene cupio conscientiam omnino non habere, tam importuna est! Si recte agere non curarem, neque male agendo molestiae sensum paterer, res meas praeclare gererem. Interdum non possum quin optem ut pater materque his de rebus educandis nobis tam diligenter operam non dedissent.»

Ah, Io! Ne sic optes, sed Deo potius gratias age, quod «pater et mater his rebus tantum studebant»; miserere autem ex animo eorum quibus custodes tales non adsunt, qui praeceptis quasi saepimento circumcludant. Haec principia iuvenibus impetuosis quasi carceris muri videri possunt; in aetate vero muliebri firma erunt fundamenta quibus indoles aedificetur.

Fabulas terrorem excitantes Io posthac non scripsit, iudicans stipem acceptam non satis valere ut ipsam quoque in tales perturbationes coniceret. Sed in alterum extremum se contulit, quod talibus ingeniis solet accidere: libros dominae Sherwood, virginis Edgeworth atque Hannah More studiosissime perlegit; deinde fabulam conscripsit quae potius commentatio aut contio vocari mereretur, adeo tota moralibus praeceptis redundabat.

Ab initio de hac fabula dubitabat: vivax enim imaginatio et puellaris amor rerum mirabilium sub novo hoc genere scribendi tam anguste se habebant quam si ipsa in personam mutata rigidas atque difficiles prioris saeculi vestes induisset. Hanc gemmam didacticam ad complures librorum editores misit; emptorem tamen non invenit. Ita ad sententiam Dashwood fere rediit: doctrinam de moribus venum non ire.

Tum fabulam pueris destinatam temptavit, quam facile vendere potuisset nisi adeo mercedis, illius foedi lucri, cupida fuisset ut pro ea mercedem postularet. Solus vir quidam honestus tantum offerre volebat quantum satis esset ut Io putaret sibi operae pretium esse pueris fabulas scribere; sed ille sibi divinitus datum esse munus sentiebat totum orbem ad propriam fidem convertere.

Quamvis libenter pueris scriberet, Io pati non poterat ut omnes pueros improbos ursis devorandos aut tauris furentibus iactandos fingeret, quod certam scholam die dominico adire neglexissent, omnes vero infantes bonos qui eo adissent, post hanc vitam omnigenis praemiis, a libis gingiberatis auro decoratis usque ad angelorum comitatum, frui faceret, dum psalmos vel contiones lingua balba morientes pronuntiarent.

Nihil igitur ex his conatibus provenit. Io atramentarii sui os obstruxit atque salutari quadam humilitate permota dixit:

«Nihil scio; exspectabo donec didicero, priusquam iterum coner; interim, si nihil melius inveniam, “caenum in viis verram”. Hoc certe honestum est.» Quod consilium ostendit secundum de fabae caule casum haud parum Io profuisse.

Dum hae rerum mutationes intus in animo fiebant, vita eius extrinsecus solitis negotiis, sed nullo insigni eventu, plena erat. Si interdum gravis aut paulo maestior videbatur, nemo praeter professorem Bhaer id animadvertit. Tanto silentio eam observabat ut Io numquam suspicaretur eum explorare utrum monitionem recepisset et ad utilitatem convertisset. Illa tamen probationem sustinuit, illeque contentus erat; nam, etsi verba inter eos de re non commutata erant, eam scribere desiisse sciebat.

Id non solum ex eo coniciebat quod secundus dextrae manus digitus iam non atramento maculabatur, sed quod iam vesperas in inferioribus domus conclavibus agebat, non amplius prope officinas diurnorum conspiciebatur, studiisque pertinaci patientia incumbebat. Ita persuasum habebat eam animum in rem utilem, etsi parum iucundam, occupare constituisse.

Multis eam rationibus adiuvabat, verum amicum se praebens, atque Io felix erat; nam dum stilus suus quiescebat, alia praeter Germanicam linguam discebat et fundamenta ponebat fabulae omnium maxime animos concutientis, vitae scilicet suae.

Iucunda hiems fuit atque longa: nam apud dominam Kirke usque ad mensem Iunium mansit. Discessu appropinquante omnes maesti esse videbantur; liberi nullo modo consolari poterant, capilli vero domini Bhaer per totum caput erecti erant, quippe quos, quoties animus turbabatur, manibus huc illuc exagitare soleret.

«Domum redis! Ah, felix es quae domum habes ad quam redeas», dixit, cum illa consilium exposuisset; deinde in angulo sedens barbam tacitus trahebat, dum Io extrema illa vespera parvum suorum amicorum salutantium conventum excipiebat.

Mane primo profectura erat, itaque omnibus vesperi antea valedixit. Cum ad professorem ventum esset, animo calido ait:

«Nunc, domine, non oblivisceris nos visitare, si forte per regiones nostras iter feceris? Si id neglexeris, numquam tibi ignoscam: volo enim ut omnes mei amicum meum cognoscant.»

«Itane vis? Veniamne?» interrogavit, vultu ad eam avide intento, quod illa non animadvertit.

«Sane. Proximo mense veni; Laurie tum studiorum cursum absolvet, et caerimoniae academicae tibi, quippe novae, placebunt.»

«Hic est amicus tuus optimus de quo loqueris?» alia iam voce quaesivit.

«Ita, puer meus Teddy. De eo vehementer glorior; cupio vos invicem cognoscere.»

Tum Io sursum aspexit, nihil aliud cogitans nisi quam iucundum esset duos amicos inter se praesentare. Sed aliquid in vultu professoris repente admonuit fieri posse ut Laurie plus quam amicissimus sibi esset; et, quia maxime cupiebat ne quicquam ei curae esse videretur, invito animo rubere coepit. Quo magis ruborem comprimere nitebatur, eo altius in genas color ascendebat; nec sciebat quid actura esset nisi Tina in gremio eius sedisset.

Feliciter parvula eam subito amplecti voluit; itaque Io faciem paulisper occulere potuit, sperans id professorem non animadvertisse. Ille tamen viderat; vultus eius ex brevi anxietate ad solitam benignitatem rediit, cum ex animo dixit:

«Vereor ne ad illud iter tempus mihi desit. Amico tamen tuo prosperitatem multam, vobis omnibus felicitatem exopto; Gott benedicat vobis!» His dictis manum illius calide pressit, Tinam humeris sustulit, abiit.

Sed pueris in lectos compositis diu ante focum sedebat, vultu fatigato, corde autem gravi illo desiderio patriae quod Germani heimweh vocant. Semel, cum recordatus esset Io parvulam in gremio tenentis atque novae cuiusdam in eius vultu mansuetudinis, caput paululum manibus sustinuit; deinde per cubiculum errabat quasi aliquid quaereret quod nusquam reperire posset.

«Non mihi destinatum est; nunc sperare non debeo», secum dixit, suspirio paene gemitu emisso. Tum, velut se ipsum ob desiderium quod reprimere non valebat obiurgans, ad lectum accessit et duo puerorum capita crinibus perturbatis osculatus est, fistulam ex spuma marina raro adhibitam deprompsit atque Platonem aperuit.

Quantum potuit fecit, et animo virili; sed non arbitror duos pueros immodice inquietos, fistulam aut ipsum divinum Platonem satis idoneos uxoris, liberorum, domus vicarios illi visos esse.

Postero die, quamquam mane erat, ad stationem ferriviariam venit ut Io discedenti valediceret. Eius beneficio sola profecta est, secum ferens iucundam memoriam vultus familiaris qui eam ridens dimiserat, violarum fasciculum quasi comitem, atque imprimis hac felici cogitatione:

«Bene; hiems transiit, nullos libros scripsi, nullas divitias quaesivi. At amicum inveni quem habere operae pretium sit, et amicitiam eius per omnem vitam servare conabor.»

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens