CAPUT VII · AMY IN VALLE HUMILIATIONIS

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

“Nonne iste puer Cyclops est perfectus?” inquit Amy quodam die, cum Laurie equo strepente praeterveheretur atque flagellum in aere iactaret.

“Quo tandem iure ita eum vocas, cum duos oculos habeat, eosque pulcherrimos?” exclamavit Io, quae quidquid de amico suo contumeliose diceretur aegre ferebat.

“De oculis eius nihil dixi; nec intellego cur tam excandescas, cum equitationem eius laudem.”

“Papae! Ansercula illa centaurum dicere vult, Cyclopem autem appellavit!” exclamavit Io, risu repente soluta.

“Noli tam inurbane mecum agere; non nisi ‘lapsus lingae’ est, ut dominus Davis dicere solet,” respondit Amy, sua illa Latinitate Io plane conficiens. “Utinam aliquid mihi esset ex ea pecunia quam Laurie in equum illum impendit,” addidit, quasi secum loqueretur, sed sperans sorores audituras esse.

“Quid ita?” benigne quaesivit Meg, cum Io, altero errore Amy commota, iterum in risum erupisset.

“Magnopere mihi opus est pecunia. Aere alieno terribiliter premor, nec ante mensem mihi rursus pecunia ex pannis venditis obveniet.”

“Aere alieno, Amy? Quidnam hoc sibi vult?” inquit Meg, vultu iam serio.

“Saltem duodecim limettas muria conditas debeo; nec eas reddere possum, ut scis, nisi pecuniam habeam; mater enim vetuit quidquam mihi a tabernario in creditum dari.”

“Omnia mihi explica. Num limettae nunc inter vos in pretio sunt? Olim solebatis frustula gummi acu pungere, ut pilas faceretis.” Meg risum aegre continebat, tam gravis tantique momenti Amy sibi ipsa videbatur.

“Scilicet puellae eas assidue emunt; nisi avara videri velis, idem tibi faciendum est. Nunc nihil praeter limettas agitur: omnes enim dum magister docet, eas ad scrinia scholastica sua sugunt; intermissione autem eas cum ceteris puellis graphidibus, anulis e globulis, pupis chartaceis aliisve rebus permutant. Si qua puella alteram diligit, limettam ei dat; sin irascitur, ante oculos illius unam comedit, ne minimum quidem gustum concedens.

Vicissim inter se largiuntur; ego vero plurimas accepi nec vicem reddidi, quamquam debui, sunt enim debita quae fides honorque persolvi postulant, intellegis.”

“Quantum tibi pecuniae opus est ut omnia persolvas et fidem apud eas restituas?” rogavit Meg, crumenam depromens.

“Quadrans dollarii longe sufficiet; etiam pauci centesimi mihi supererunt quibus tibi quoque aliquid emam. Nonne limettis delectamini?”

“Non magnopere; partem meam tibi cedo. Ecce pecuniam. Fac quam diutissime sufficiat; scis enim quam parum eius habeamus.”

“O gratias maximas! Quam iucundum sit pecuniam propriam in sinu habere! Magnificum convivium faciam, cum tota hac hebdomade ne unam quidem limettam gustaverim. Verecundabar eas ab aliis accipere, quando reddere non poteram; nunc vero unius desiderio plane crucior.”

Postridie Amy aliquantum serius ad scholam venit; sed temperare sibi non potuit quin fasciculum charta fusca humida involutum cum quadam superbia, cui facile ignosceres ostentaret, antequam in imam scrinii scholastici partem reponeret. Paucis deinde momentis fama per amicularum circulum volitavit Amy March viginti quattuor limettas suavissimas habere (unam enim in via comederat), atque eas inter omnes distributuram. Statim tanta comitate puellae eam prosequebantur ut paene opprimeretur.

Katy Brown ilico eam ad proximum suum convivium invitavit; Maria Kingsley horologium suum usque ad ludendi horam ei commodare contendit; Jenny Snow autem, puella mordacis ingenii, quae Amy ob inopiam limettarum antea turpiter insectata erat, simultates confestim deposuit ac pollicita est se responsa quibusdam quaestionibus arithmeticis formidandis suppeditaturam.

At Amy non oblita erat mordacium verborum Jenny Snow de “quibusdam personis quarum nasus non adeo depressus esset quin aliorum limettas olfacere possent, atque superbis istis quae tamen eas petere non dedignarentur”; itaque spem illius “puellae Snow” uno nuntio quasi telegraphico, brevi atque acerbo, exstinxit: “Noli tam subito tam officiosa fieri: nihil enim a me accipies.”

Forte illustris quidam vir eo mane scholam invisit, Amyque ob tabulas geographicas egregie delineatas laudata est; quo honore aemulae tributo Jenny intus angebatur, Amy autem instar pavonis parvi litteris inflati se gerebat. Sed heu, heu! superbiam casus sequitur, Snow autem, ulciscendi cupida, rem in Amy calamitatem convertit. Vix enim hospes solita illa trita laudatione habita atque inclinato capite excesserat, cum Jenny, simulans se rem magni momenti interrogare velle, magistro domino Davis nuntiavit Amy March limettas muria conditas in scrinio habere.

Iam dominus Davis limettas interdictas esse pronuntiaverat, graviterque iuraverat se primam quae legem violasset coram ceteris ferula caesurum. Ille, tot molestias perpessus, post longum atque turbulentum bellum, gummi manducatorium tandem e schola eiecerat; libros fabulosos ephemeridesque ereptas in rogum coniecerat; privatum quendam inter puellas tabellariorum cursum sustulerat; oris distortiones, cognomina ludibrio indita atque imagines in contumeliam factas vetuerat; denique quidquid unus homo poterat egerat ut quinquaginta puellas contumaces in officio contineret.

Pueri quidem satis patientiam exercent, ut omnes sciunt! Puellae vero multo magis, praesertim si magister nervosus sit ingenioque tyrannico neque plus artis docendi habeat quam ille “doctor Blimber”. Davis Graecarum Latinarumque litterarum, algebrae innumerabiliumque disciplinarum quae in -logia desinunt peritissimus habebatur, ideoque bonus magister vocabatur; de moribus autem, probitate, affectibus animorum et exemplis a magistro praebendis parum curabatur. Pessimo sane tempore Jenny Amy accusavit, id quod ipsa haud ignorabat. Davis nimis validam eo mane coffeam biberat; ventus ab oriente spirabat, quo dolores nervorum ei semper ingravescebant; discipulae quoque honorem quem sibi deberi existimabat non satis tribuerant. Quare, ut verbis puellarum admodum significantibus, quamvis parum elegantibus, utar, “tam trepidus erat quam saga, tamque morosus quam ursus.” Vox “limettae” eundem effectum habuit ac scintilla pulveri pyrio admota: pallida eius facies rubuit, et mensam tam vehementer percussit ut Jenny insolita celeritate in sedem suam prosiliret.

“Adulescentulae, animum advertite, quaeso!”

Hoc imperio severe dato omnis susurratio conticuit; quinquaginta autem paria oculorum caeruleorum, nigrorum, caesiorum atque fuscorum ad formidabilem illius vultum obedienter conversa sunt.

“Virgo March, ad mensam accede.”

Amy surrexit, vultu quidem composito sed intus metu oppressa; limettae enim conscientiam eius gravabant.

“Et limettas quas in scrinio habes tecum afferto,” inopinato addidit magister, antequam a subsellio discedere posset.

“Noli omnes ferre,” submissa voce monuit vicina, puella cui in rebus subitis animus promptissimus erat.

Amy festinanter sex limettas sibi clam segregavit, reliquas autem ante dominum Davis posuit, sperans quemvis hominem humano pectore praeditum illius suavissimo odore percepto mansuescere. Sed infeliciter Davis odorem conditarum limettarum, quamvis apud puellas gratissimum, singulariter oderat; itaque ad iram accessit fastidium.

“Hae omnes sunt?”

“Non omnino,” balbutivit Amy.

“Reliquas statim huc affer.”

Quo dicto Amy, amicas oculis desperantibus intuens, paruit.

“Certane es nullas reliquas esse?”

“Numquam mentior, domine.”

“Ita sane video. Nunc istas foedas limettas binas cape et per fenestram proice.”

Una omnes suspiraverunt, atque tantus quasi venticulus ortus est, cum spes ultima evanesceret et convivium ab hiantibus labris eriperetur. Amy, pudore simul et ira rubentissima, duodecies illud iter, quod ei interminabile videbatur, confecit; quoties autem binae illae limettae damnatae, adeo turgidae sucoque plenae, e manibus invitis decidebant, clamor e via auditus miseriam puellarum cumulabat: nam intellexerunt parvos Hibernicos, inimicos suos infestissimos, delicias abiectas laetos excipere.

Hoc vero nimium erat! Omnes aut iratos aut supplices oculos in inexorabilem Davis coniecerunt, unaque puella limettarum avidissima in lacrimas prorupit.

Cum Amy a duodecimo ad fenestram itinere rediret, dominus Davis graviter “hem!” sonuit et voce quam gravissima ita locutus est:

“Adulescentulae, meministis quid vobis abhinc septem dies dixerim. Doleo id accidisse; sed leges meas violari numquam patior, neque fidem datam umquam fallo. Virgo March, porrige manum.”

Amy obstupuit, ambasque manus post tergum abdidit, oculis tam supplicibus magistrum intuens ut pro ea melius quam verba, quae proferre nequibat, deprecarentur. Satis grata erat “veteri Davis,” ut sane a discipulis appellabatur; equidem persuasum mihi est eum fidem datam neglecturum fuisse, nisi puella quaedam, indignationem continere nesciens, sibilum edidisset. Sibilus ille, quamquam tenuissimus, virum tam facile excandescentem irritavit atque Amy poenam certam reddidit.

“Manum, virgo March!” Hoc tantum tacitis precibus responsum est. Amy autem, superbior quam ut fleret aut obsecraret, dentibus compressis caput contumaciter erexit et non trepidans aliquot ferulae ictus in parvam palmam accepit, quibus manus acri dolore pungebatur. Neque multi neque graves erant; sed id apud eam nihil referebat. Tum primum in vita verberata erat; tantumque dedecus sibi illatum putabat, quantum si magister eam solo prostravisset.

“Nunc in suggestu usque ad intermissionem stabis,” inquit Davis, qui, postquam rem inceperat, ad extremum usque eam perducere statuerat.

Hoc vero horrendum erat. Satis grave fuisset ad suum subsellium redire, miserantium amicarum aut laetantium inimicarum vultus contemplari; at toti scholae, recente adhuc illa ignominia, in conspectu stare impossibile videbatur. Brevi momento putavit sibi nihil reliquum esse nisi eo ipso loco concidere atque tantis lacrimis flere ut cor sibi rumperetur.

Sed sensus iniuriae acerbus et recordatio Jenny Snow animum addiderunt. Itaque locum contumeliosum occupavit, oculosque ad fistulam furni supra id quod iam mare vultuum videbatur defixit, tam immota tamque pallida ut puellae aegerrime studere possent, cum miserabilis illa parva figura ante oculos versaretur.

Per quindecim deinde minuta puellula illa superba animique teneri pudorem doloremque perpessa est quorum memoriam numquam deposuit. Aliis res ridicula aut nihili videri poterat; ei vero res gravissima fuit. Per duodecim enim aetatis annos sola caritate regebatur, nec talis ictus umquam ei illatus erat. Dolor palmae et angor animi prae illo acerrimo cogitatu in oblivionem abierunt:

“Domi hoc narrare debebo; quam graviter spem quam de me habuerunt fefellero!”

Quindecim illa minuta velut hora integra trahebantur; tandem tamen finita sunt, nec umquam antea vox “intermissio!” ei tam suavis visa erat.

“Abire potes, virgo March,” inquit Davis, cui, ut ex vultu apparebat, animus haud tranquillus erat.

Acerbum tamen obtutum, quem Amy discedens in eum coniecerat, diu non est oblitus. Illa, nullo cuiquam verbo dicto, in proaulam recta processit, res suas corripuit et scholam, ut irata sibi ipsi dixit, “in perpetuum” reliquit. Domum pervenit adeo miserabili habitu ut, cum sorores maiores paulo post redissent, concilium de iniuria illata statim haberetur. Domina March pauca dixit; vultu tamen turbata filiolam dolore affectam quam suavissime consolata est.

Meg manum contumelia affectam glycerino et lacrimis lavit; Beth sensit ne carissimos quidem suos catulos felinos dolori tanto remedium allaturos; Io irata proposuit ut dominus Davis sine mora comprehenderetur; Hannah autem pugnum in “scelestum” intendit, tubera solani ad prandium ita pistillo tundens tamquam ipsum sub eo premeret.

Praeter condiscipulas nemo fugam Amy animadvertit; sed puellae oculis acutis animadverterunt dominum Davis postmeridie perquam benignum, simul tamen insolito magis trepidum fuisse. Paulo antequam schola dimitteretur, Io advenit vultu torvo, ad mensam magno gradu contendit et epistulam matris magistro tradidit. Deinde res sororis collegit atque abiit, limum e calceis in stragulo ante ostium diligenter eradens, quasi pulverem illius loci de pedibus excuteret.

“Ita vero; a schola aliquamdiu vacare potes; sed volo ut cotidie paulum cum Beth discas,” eo vespere domina March dixit. “Discipulos verberibus puniri non probo, praesertim puellas. Neque ratio docendi domini Davis mihi placet, neque sodalitatem harum puellarum tibi prodesse puto; itaque antequam ad aliam scholam te mittam, patrem tuum consulam.”

“Bene factum! Utinam omnes puellae illam scholam deserant, ita ut ipsius ludus litterarius vacuus relinquatur! O miserum me, quot deliciae in limettis illis perierunt!” suspiravit Amy, quasi martyr esset.

“Eas amisisse non doleo; leges enim violavisti, et propter inoboedientiam aliquam poenam meruisti,” respondit mater severe; quo responso Amy, quae nihil praeter misericordiam speraverat, nonnihil decepta est.

“Ergone laetaris me coram universa schola ignominia affectam esse?” exclamavit Amy.

“Non hanc ego rationem ad errorem corrigendum elegissem,” respondit mater; “sed nescio an plus etiam tibi prosit quam mitior animadversio. Nimis iam de te praesumis, filia mea, et nimium tibi tribuis; tempus est ut istud vitium emendes. Multas dotes multasque parvas virtutes habes; sed eas ostentare non necesse est, quoniam arrogantia etiam praestantissimum ingenium corrumpit.

Vix est periculum ne vera virtus aut ingenium diu lateat. Quod si etiam aliquando negligitur, satis esse debet quod quis id sibi inesse sciat atque recte exerceat; nam omnis praestantia modestia maxime commendatur.”

“Rectissime!” exclamavit Laurie, qui in angulo cum Io scaccis ludebat. “Novi olim puellam quae singulare prorsus in musica ingenium habebat, neque id ipsa sentiebat; ignorabat quam suaves modulos sola secum componeret, neque credidisset, etiamsi quis ei dixisset.”

“Utinam illam bonam puellam cognovissem! Fortasse me iuvaret, quae adeo hebes sum,” dixit Beth, quae iuxta Laurie stans attenta aure audiebat.

“Immo cognoscis; neque quisquam melius te iuvare potest quam illa,” respondit Laurie, laetis oculis nigris tam significanter et per iocum eam intuens ut Beth repente vehementer erubesceret faciemque in pulvinar sellae longae absconderet, inopinata illa revelatione plane confusa.

Io Laurie victoriam in ludo concessit, ut illum de laudibus suae Beth redditis remuneraretur; Beth autem, cum tantum laudata esset, ne precibus quidem adduci potuit ut pro eis pianino modulos caneret. Itaque Laurie ipse partes suas suscepit suavissimeque cecinit, animo praecipue hilari; nam apud Marchias tristiorem indolis suae partem raro ostendebat. Postquam abiit, Amy, quae totam vesperam cogitabunda fuerat, quasi nova sententia animum eius occupavisset, subito quaesivit:

“Estne Laurie omnibus artibus quae iuvenem decent excultus?”

“Est sane; optime eruditus est, multisque artibus ingenioque praeditus; vir egregius evadet, nisi nimia indulgentia corrumpatur,” respondit mater.

“Neque sibi nimium placet, nonne?” quaesivit Amy.

“Nequaquam; ob eam ipsam causam tam amabilis est nosque omnes illum tantopere diligimus.”

“Intellego; bonum est multis artibus excellere et eleganter se gerere, sed non oportet eas ostentare aut inflato animo supercilium attollere,” cogitabunda dixit Amy.

“Hae dotes, si modeste adhibeantur, ex cuiusque moribus sermoneque perspici possunt; neque opus est eas iactare,” inquit domina March.

“Non magis quam decet omnia tua pilea, vestes vittasque simul induere, ut homines intellegant quam multa possideas,” addidit Io. Ita praeceptum risu conclusum est.

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens