CAPUT IV · ONERA

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

“Heu me miseram, quam durum videtur sarcinas nostras rursus tollere atque iter pergere!” suspiravit Meg postridie saltationis. Feriis enim iam peractis, hebdomada voluptatibus plena minime eam paraverat ut alacrius ad officium rediret quod numquam libenter sustinuerat.

“Utinam semper aut Natalis Domini aut Kalendae Ianuariae essent! Quam iucundum foret!” respondit Io, longo maestoque oscitatu edito.

“Tum ne dimidio quidem tantopere gauderemus quam nunc gaudemus. Sed quam suave est cenulis frui, florum fasciculos habere, ad convivia ire, curru domum revehi, legere, quiescere, non semper labori insistere! Sic ceteri vivunt, scis; ego vero puellis quae haec agunt semper invideo: adeo rebus laute paratis delector,” inquit Meg, deliberans utra e duabus vestibus attritis minus attrita esset.

“Quoniam autem ista nobis contingere non possunt, ne conqueramur; sarcinulas umeris subiciamus atque aeque hilari animo ac mamma iter pergamus. Mihi quidem amita March prorsus ille Senex Marinus est, quem semper ferre cogor; sed credo, ubi didicero eam sine querelis portare, aut ipsa delapsuram esse aut ita levem futuram ut nihil molestiae afferat.”

Haec imago Io risum movit et animum exhilaravit; Meg autem non recreata est, cuius onus, quattuor liberis deliciis corruptis constans, gravius quam umquam videbatur. Ne tantum quidem animi habebat ut se, sicut solebat, ornaret, vitta caerulea collo circumdata et capillis quam decentissime compositis.

“Quorsum me exornem, cum praeter illos pusillos morosos nemo me videat, nec cuiquam curae sit utrum formosa sim necne?” murmuravit, loculum impetu claudens. “Per omnem vitam sudabo atque laborabo, vix interiectis paucis voluptatibus, et senescam deformis et morosa, quod pauper sum nec, ut aliae puellae, vita frui possum. Indignum est!”

Itaque Meg in inferiorem domus partem descendit vultu iniuriam acceptam testante, nec inter ientandum ulli grata fuit. Omnes paene minus aequo animo erant atque ad querelas proclives. Beth, capitis dolore vexata, in sella longa recubabat, se fele sua tribusque catulis consolari conans; Amy angebatur quod pensum non didicerat neque calceamentorum tegumenta e gummi facta invenire poterat; Io sibilare pergebat, apparandis rebus tanto strepitu facto ut domus personaret; domina March properabat epistulam absolvere, quae confestim mittenda erat; Hannah denique ob seram superioris noctis vigiliam tristis et morosa erat.

“Numquam profecto familia tam acerba fuit!” exclamavit Io, patientia amissa, postquam atramentarium everterat, utrumque calcei vinculum fregerat, atque in ipso suo petaso consederat.

“Tu omnium acerbissima es!” reddidit Amy; lacrimae autem in tabellam delapsae calculum male factum eluebant.

“Beth, nisi istas horrendas feles in cellario continueris, curabo ut mergantur!” irata Meg exclamavit, dum catulum qui dorso suo ascenderat atque velut lappa adhaeserat, loco quo manu attingi non poterat, frustra dimovere nititur.

Io ridebat, Meg obiurgabat, Beth supplicabat, Amy eiulabat, quod recordari non poterat quot essent novies duodecim.

“Puellae! Puellae! Unum saltem momentum tacete. Haec epistula primo tabellariorum cursu mittenda est, vos autem isto tumultu me ad insaniam agitis,” clamavit domina March, tertiam iam sententiam male scriptam in epistula delens.

Breve silentium secutum est; tum Hannah repente irrupit, duas placentas calidas in se complicatas in mensa deposuit, rursusque citato gradu abiit. Huiusmodi placentae apud eas receptissimo more parabantur; puellae eas “manicas” vocabant, quod vera manuum calefactoria non haberent et placentis ferventibus frigentibus manibus opem ferrent. Hannah, quamvis occupata atque morosa, eas numquam facere omittebat: longum enim erat iter et vento hiberno expositum; misellae praeterea alium meridianum cibum non habebant neque fere ante horam tertiam domum redibant.

“Tu feles tuas amplexare et capitis dolorem depelle, Bethula. Vale, mamma! Mane improbae sumus, sed vespere domum angeli veri redibimus. Age nunc, Meg!” His dictis Io magnis passibus abiit, sentiens peregrinas illas haud eo modo quo deceret iter suscepisse.

Semper, antequam viae angulum flecterent, retro respiciebant: mater enim in fenestra stabat ut capitibus nutaret, arrideret, manumque ad eas salutandas agitaret. Nescio quo pacto sine hoc spectaculo totum diem tolerare non potuisse videbantur. Qualicumque enim animo domo exissent, ultimus aspectus vultus materni non aliter eas quam solis radius recreabat.

“Si mamma pro osculo e manu misso pugnum nobis ostenderet, id merito nobis eveniret! Nam nullae umquam puellae nobis ingratius se gesserunt,” exclamavit Io, cum lutosam viam et ventum acrem quasi iustam poenam libenter ferret.

“Noli tam foedis verbis uti,” dixit Meg e latebris veli, quo se tamquam monialis saeculi pertaesa obtexerat.

“Mihi verba valentia placent, quae aliquid significant,” respondit Io, petasum excipiens, qui de capite prosiliens iam fugam moliebatur.

“Te ipsa quibuslibet nominibus appella; ego nec improba nec petulans sum, nec ista mihi dici patiar.”

“Eheu, quam misera ac deiecta es, et quam hodie morosa, quod non licet semper in ipso luxuriae gremio recumbere! O cara misella! Exspecta tantum dum opes magnas paravero: curribus, cremore glaciato, calceis alte sublatis, florum fasciculis et pueris rufis capillis ornatis quibuscum saltes affatim frueris.”

“Quam absurda es, Io!” Sed Meg, ineptiis eius permota, risit et invita recreata est.

“Feliciter tibi evenit quod absurda sum. Nam si ego quoque, ut tu, vultu deiecto obambularem et maestitiam ostentarem, pulchre sane nobiscum ageretur! Gratias ago Deo quod semper aliquid ridiculi invenire possum unde mihi animus augeatur. Desine lamentari; domum hilares redi, mi cara.”

Io sororem, cum inter se discederent, adhortans in umerum leniter percussit; sua quaeque via discessit, placentulam suam calentem amplexa, utraque per hiemis asperitatem et labores graves atque desideria aetatis voluptatis cupidae alacrem animum retinere conata.

Cum dominus March patrimonium amisisset, dum amico in calamitatem prolapsum subvenire studet, duae filiae maiores obsecraverunt ut sibi saltem ipsis aliquid victus quaerere liceret. Parentes, rati numquam nimis mature industriam, laboris patientiam et sui iuris vivendi facultatem coli posse, permiserunt; ambae igitur alacri voluntate opus aggressae sunt, qua voluntate etiam per multa impedimenta ad extremum successus parari solet. Margareta munus educatricis puerorum minorum accepit, atque parvo stipendio ditissimam se putavit.

Ut ipsa dicebat, “deliciis” delectabatur, et egestas summum ei erat incommodum. Illam ceteris aegrius ferebat, quod recordari poterat tempus quo domus pulchra esset, vita otio voluptatibusque abundaret, rerum omnium penuria ignota. Conabatur quidem nec invidere nec queri; sed mirum non erat puellam adulescentem rebus elegantibus, amicis festivis, artibus liberalibus vitaeque felici desiderio ferri.

In domo familiae King cotidie ea omnia videbat quibus carebat; sorores enim natu maiores puerorum iam in societatem prodierant, et Meg identidem vestes saltationibus destinatas artificiose confectas ac flores contemplabatur, fabulas laetas de theatris, concentibus, excursionibus in trahis per nives, aliisque cuiusvis generis oblectamentis audiebat; pecuniam vero in rebus nihili profundi videbat quae ipsi pretiosissimae futurae erant.

Misera Meg raro conquerebatur; interdum tamen, iniuriae sensu commota, in omnes acerbiorem se praebebat; nondum enim didicerat quantas iam possideret divitias in iis bonis quibus solis vita beata reddi potest.

Io forte amitae March placebat; anus enim claudicabat et aliquo prompto atque actuoso indigebat qui sibi ministraret. Cum primae calamitosissimae res accidissent, anus liberis carens unam e puellis adoptare obtulerat, atque aegre tulerat repulsam. Amici quidam coniugibus March affirmabant spem omnem hereditatis ex opulentae vetulae testamento consequendae perisse; illi autem, a cupiditate rerum externarum alieni, tantum respondebant:

“Ne duodecim quidem fortunarum causa filias nostras tradiderimus! Sive divites sive pauperes erimus, una permanebimus et mutuo amore beati erimus.”

Anus aliquandiu cum iis colloqui recusavit. Cum autem fortuito Io apud amicam quandam convenisset, vultus eius ridiculus et mores liberi atque aperti animum vetulae ceperunt; tum puellam rogavit ut sibi comes esset. Id Io minime conveniebat; attamen, cum nihil melius occurreret, munus suscepit, atque omnibus mirantibus, cum propinqua iracunda mirifice congruebat.

Nonnumquam tempestas oriebatur; semel etiam Io domum irata magnis passibus redierat, proclamans se iam diutius pati non posse; sed amita March ira cito posita eam tam instanter arcessere solebat, ut redire non recusaret. Intus enim sibi satis cara erat illa anus acris.

Suspicor tamen maximam illecebram bibliothecam fuisse amplam pulchris libris refertam, quae post patrui March mortem pulveri aranearumque telis relicta erat. Meminerat Io benigni senis qui eam e magnis suis lexicis vias ferratas pontesque exstruere sinebat, de miris imaginibus librorum Latinorum fabulas narrabat et, quotiens in via ei occurrerat, tabellas panis gingiberati emebat.

Cubiculum obscurum pulverulentumque, effigies e loculis librariis altis despicentes, sellulae commodae, globi caelestes terrestresque, et, omnium praestantissimus, librorum immensa silva, per quam quo vellet vagari poterat, bibliothecam Io velut regionem beatissimam reddebant. Simul ac amita March meridiem dormiebat vel hospitibus occupabatur, Io in hanc sedem quietam festinabat, atque in ingenti sella complicato corpore carmina, fabulas mirabiles, historias, itinerum narrationes et imagines vorabat, ut librorum vera voratrix.

Sed, ut felicitas omnis, haec non diu manebat. Nam ubi ad medullam fabulae, vel ad dulcissimum carminis versum, vel ad periculosissimum viatoris casum pervenerat, tum necessario vox acuta exclamabat: “Iosephi-na! Iosephi-na!” Necesse erat e paradiso suo exire, ut lanam in globos volveret, caniculum lavaret, aut Belshami Dissertationes per multas horas recitaret.

Io in animo habebat aliquod opus praeclarissimum efficere; quidnam autem esset ne ipsa quidem sciebat, sed tempori rem indicandam relinquebat. Interea maximum ei dolorem afferebat quod nec quantum vellet legere nec currere nec equitare liceret. Animus praeceps, lingua acerba, ingenium inquietum identidem eam in difficultates coniciebant, atque vita eius vicissitudinibus laetis tristibusque constabat, simul risu lacrimisque dignis.

Sed ipsa disciplina apud amitam March accepta ea erat qua maxime indigebat; et cogitatio se aliquid ad vitam suam sustentandam conferre etiam inter perpetuum illud “Iosephi-na!” beatam faciebat.

Beth verecundior erat quam ut scholam adire posset. Id aliquando temptatum erat; sed adeo misere ibi se habebat ut tandem omitteretur; itaque domi apud patrem discere solebat. Etiam postquam ille profectus est et mater ad societates quae militibus auxilium comparabant ingenium suum industriamque conferre coacta est, Beth per se fideliter studia continuavit atque quantum in ea erat enitebatur. Parva erat domus curandae perita, et Hannah adiuvabat ut domus munda atque commoda maneret advenientibus ex opere; nullum alium operae suae fructum quam amari desiderabat.

Dies longos atque quietos transigebat, non tamen solitaria aut otiosa; parvus enim eius mundus amicis quos animo finxerat frequentabatur, ipsa autem natura operosa erat velut apicula. Sex pupae mane singulis diebus e lectulis tollendae ac vestiendae erant; Beth enim adhuc puella infantis animo erat, neque minus quam antea delicias suas amabat. Nulla ex illis integra aut formosa erat; omnes prius a ceteris reiectae erant quam Beth eas susciperet. Sorores enim, cum idola illa pueritiae deposuissent, ei tradebant, quoniam Amy vetusta aut deformia habere nolebat.

Eo ipso Beth eas tenerrime diligebat et valetudinarium pupis debilibus instituit. Numquam acus in corpora earum gossypio referta infigebantur; numquam verba dura aut plagae dabantur; nulla incuria ne foedissimam quidem pupam contristabat; omnes cibo vestituque ornabantur, aegrotantes curabantur et blanditiis fovebantur, amore qui numquam deficiebat.

Una misera pupae reliquia olim ad Io pertinuerat; quae vitam turbulentam passa inter pannorum reliquias fracta proiectaque iacebat. Ex illa misera quasi egentium domo Beth eam eripuit et ad suum perfugium transtulit. Cum summa capitis pars deesset, pileolum concinnum illi imposuit; cum autem et bracchia et crura omnia perissent, his defectibus tegumentis circumvolvendis subvenit, atque optimum lectum suum huic aegrotae, cui nulla sanatio sperari posset, dicavit.

Si quis intellexisset quantum curae in pupam illam impenderetur, credo eum etiam inter risum misericordia commotum iri. Beth frusta florum e fasciculis ad eam afferebat; ei libros legebat, eam sub veste sua conditam foras ad auras ducebat, cantilenis sopientibus mulcebat, neque umquam cubitum ibat quin osculata sordidam eius faciem molliter susurraret: “Utinam hanc noctem bene transigas, mea misella cara.”

Beth suos quoque, sicut ceterae, dolores habebat; neque enim angelus erat sed puella admodum humana, et saepe, ut Io aiebat, “lacrimulam suam flebat,” quod musicam a magistro discere et pulchrum pianum possidere non poterat. Musicam adeo amabat, tam magno studio discere conabatur, tam patienter veterem illam machinam strepentem pulsabat, ut profecto aliquis — neque hic amitam March nominare volumus — opem ei ferre debuisse videretur.

Nemo tamen opem tulit, nemo Beth vidit lacrimas e clavibus flavescentibus detergere, quae, cum sola pulsaret, numquam congruentes sonos reddere poterant. Inter negotia sua velut alauda canebat, nec umquam nimis fessa erat ut matri sororibusque aliquid caneret aut pulsaret; atque singulis diebus secum sperans dicebat: “Scio me aliquando musicam quam desidero consecuturam esse, si bona fuero.”

Multae sunt in mundo Beth similes, verecundae et tacitae, quae in angulis sedent donec earum opera requiritur, et tam laeto animo pro aliis vivunt, ut nemo sacrificia earum animadvertat, nisi cum parvus gryllus apud focum canere desierit et praesentia illa suavis et solis lumini similis evanuerit, silentio umbrisque relictis.

Si quis ex Amy quaesivisset quodnam esset maximum vitae suae supplicium, statim respondisset: “Nasus meus.” Cum infans esset, Io eam forte in corbem carbonarium deiecerat; Amy autem affirmabat casu illo nasum suum in perpetuum deformatum esse. Neque magnus erat neque ruber, ut miserae illius Petreae; tantum aliquantum depressus, nec ullis umquam digitis comprimentibus ad acumen generosum adduci poterat.

Nemo praeter ipsam id curabat, nasusque ipse quantum poterat crescebat; sed Amy aegerrime ferebat quod nasum ad Graecae statuae formam non haberet, atque in chartis integris pulcherrimos nasos pingebat quibus se consolaretur.

“Raphaelulus,” ut sorores eam appellabant, praeclarum pingendi ingenium ostendebat, neque umquam felicior erat quam cum flores ad similitudinem exprimeret, faeas fingeret, aut fabulas miris artis suae exemplis imaginibus illustraret. Magistri querebantur eam pro calculis faciendis animalia in tabella pingere; in paginis vacuis libri geographici chartas locorum describebat, e libris autem omnibus ad pessimum tempus imagines hominum ridiculissime deformatae excidebant.

Lectiones quoquo modo poterat absolvebat et castigationem exemplaribus moribus evitabat. Inter aequales acceptissima erat, quod facili animo erat et artem sine ullo labore placendi possidebat. Gestus eius delicati et mores compositi magnopere admirabantur, itemque artes quas callebat; nam praeter pingendi facultatem duodecim modos musicos pulsare, acu uncata texere, Gallice etiam legere sciebat, nec amplius quam duas e tribus voces male pronuntiabat.

Erat ei etiam quaedam miserabilis dicendi consuetudo, “Cum papa dives esset, hoc illudve facere solebamus,” quae animos mire tangebat; verba autem eius grandia puellae aliae “perfecte elegantia” esse iudicabant.

Amy plane in eo erat ut deliciis corrumperetur; omnes enim eam blanditiis prosequebantur, vanitates eius et amor sui paulatim atque commode augebantur. Una tamen res vanitatem nonnihil exstinguebat: cogebatur vestibus consobrinae suae uti. Florentiae autem mater nullum vestium elegantiae sensum habebat; quare Amy aegerrime ferebat quod pileum rubrum pro caeruleo, vestes sibi indecentes et gremialia nimis ornata neque corpori apta induere oporteret.

Omnia quidem bona erant, diligenter confecta, vix usu detrita; sed Amy, quae formas coloresque diligenter animadvertebat, iis vestibus graviter offendebatur, praesertim hac hieme, cum vestis eius scholastica purpurei coloris obscuri esset, maculis flavis conspersa, neque ullo ornamento praedita.

“Hoc unum me consolatur,” dixit Amy ad Meg, lacrimis in oculis stantibus, “quod mater, quotiens improba sum, vestes meas plicis contrahere non solet, ut mater Mariae Parks facit. O mea cara, vere horribile est! Nam illa interdum tam male se gerit ut vestis ei usque ad genua contracta sit neque scholam adire possit. Cum istam degraditationem reputo, sentio me etiam nasum depressum et vestem purpuream flavis velut ignium iactibus distinctam ferre posse.”

Meg Amy et arcanorum conscia et morum custos erat; Io autem, mira quadam contrariorum convenientia, eadem officia erga placidam Beth praestabat. Huic soli puella verecunda animi sui sensa aperiebat; ipsa autem Beth in sororem magnam et temerariam, quamvis nesciens, plus quam quivis alius de familia valebat.

Duae natu maiores sibi invicem multum erant; sed utraque minorem unam in tutelam susceperat et suo more curabat. “Matres agere” dicebant, atque sorores in locum puparum iam depositarum substituebant, eodem illo materno affectu quo parvae mulierculae moventur.

“Ecquis aliquid narrandum habet? Dies hic tam tristis fuit, ut prorsus desiderio alicuius oblectamenti moriar,” inquit Meg, cum illa vespera una sederent manibus suentes.

“Mihi hodie cum amita res mira accidit; et quia superior discessi, vobis eam narrabo,” coepit Io, quae fabulas narrare summopere amabat. “Legere coeperam illum Belsham numquam finiendum, eadem qua soleo voce languida: amita enim mox obdormiscit, tum ego librum iucundum extraho et cupidissime lego donec expergiscatur. Adeo vero me ipsa sopivi, ut, priusquam illa capite nutaret, os tam late pandere inciperem ut quaereret quid mihi vellet os ad magnitudinem totius libri patefacere.

“‘Utinam eum totum devorare possem; statim enim finitus esset,’ respondi, procacitatem meam cohibere conata.

“Tum de vitiis meis diu disseruit meque iussit consedere ac de illis cogitare, dum ipsa ‘paululum se perderet’. Neque enim cito se invenire solet; itaque, simul ac pileolus eius, instar dahliae flore nimis gravi oneratae, nutare coepit, Parochum Wakefeldensem e sinu meo rapui; tum legere perrexi, altero oculo in librum, altero in amitam coniecto. Iam ad locum perveneram ubi omnes in aquam praecipitati sunt, cum, me ipsa oblita, clara voce risum edidi.

“Amita evigilavit, atque, post somnum paulo benignior facta, iussit me nonnulla recitare, ut ostenderem quale opus levissimum prae egregio illo Belsham eruditione pleno mallem. Quam optime potui legi; et illa delectata est, quamquam tantum dixit:

“‘Nescio quid haec omnia sibi velint; ab initio repete, puella.’

“Rursus ergo ad initium redii, atque Primrosiorum familiam quantum potui iucundam reddidi. Semel tanta improbitate usa sum ut in loco maxime trepido subsisterem ac demisse dicerem: ‘Vereor ne te defatigem, domina; nonne iam desinam?’

“Illa opus textile e manibus delapsum arripuit, me per perspicilla acri vultu conspexit, et more suo breviter inquit:

“‘Caput absolve, et noli insolenter respondere, puella.’”

“Num confessa est sibi placere?” quaesivit Meg.

“Minime vero, mea cara! Sed senem Belsham quiescere sivit. Cum autem hodie post meridiem propter chirothecas oblitas rediissem, illic eam in Parocho tam penitus defixam vidi, ut me in vestibulo tripudiantem risumque edentem non audiret: tantopere de voluptate futura gaudebam! Quam suaviter posset vivere, si modo vellet! Eius opibus non admodum invideo; nam divites, opinor, tantis fere curis premuntur quantis pauperes,” addidit Io.

“Id mihi quoque aliquid commemorat,” inquit Meg. “Habeo quod narrem. Non tam ridiculum est quam narratio Io, sed multum de eo, dum redirem, cogitabam. In aedibus familiae King hodie omnes in summa trepidatione versabantur; unus e pueris dixit fratrem natu maximum rem horrendam fecisse, patremque eum misisse procul. Dominam King flentem audivi, dominum King magna voce loquentem; Grace autem et Ellen, cum me praeterirent, vultus averterunt ne oculos rubentes conspicerem. Nihil sane interrogavi; sed vehementer eorum miserebar, simulque paene gaudebam quod fratres effrenatos non haberem, qui facinoribus suis domum ignominia afficerent.”

“Ego vero ignominiam in schola acceptam multo gravius ferendam puto quam quicquid pueri improbi committere possunt,” inquit Amy, caput movens velut usu rerum humanarum doctissima. “Susia Perkins hodie in scholam venit anulo e carneola rubra pulcherrimo ornata; eum ita concupivi ut toto animo ipsa Susia esse vellem. Age, haec magistrum Davis pinxit, naso immani atque gibbo auctum, his verbis ab ore in bullam quandam prodeuntibus: ‘Puellae, oculus meus vos observat!’ Nos imaginem spectantes ridebamus, cum repente oculus ille in nos conversus est; magister iussit Susiam tabellam ad se afferre. Metu plane paralissata est; tamen accessit. At quid, putas, ille fecit? Auriculam eius arripuit — auriculam, cogita quam crudele! — eamque ad suggestum unde lectiones redduntur perduxit; ibi per dimidiam horam stare coegit, tabella ita elata ut omnes conspicerent.”

“Nonne puellae imaginem videndo clamore riserunt?” quaesivit Io, cui casus iste perplacuerat.

“Riserunt? Ne una quidem! Omnes tam immotae quam mures sederunt, Susia autem, certo scio, lacrimarum amphoras effudit. Tum eam nequaquam invidebam: ne decies centena milia anulorum e carneola confectorum quidem post tantam ignominiam me felicem reddidissent. Ego certe talem cruciatum tantae ignominiae numquam, numquam superassem.” Haec Amy dixit, opus suum prosequens, non sine superba conscientia probitatis suae quodque duo verba longissima uno spiritu prospere protulerat.

“Hoc mane rem vidi quae mihi valde placuit, et in prandio narrare in animo habueram, sed oblita sum,” inquit Beth, dum canistrum Io turbate repletum in ordinem redigit. “Cum ostrea in usum Hannah emptura ivissem, dominus Laurence in taberna piscaria erat; sed me non vidit, nam ego post dolium latebam, ille autem cum domino Cutter, piscium venditore colloquebatur. Mulier pauper, situlam et peniculum quo pavimenta deterguntur ferens, intravit, et dominum Cutter rogavit num sibi liceret pro exigua piscis parte pavimentum lavare, quia liberis suis prandium non haberet, operam autem diei illius speratam amisisset. Dominus Cutter occupatus erat et paululum morose negavit. Itaque illa, fame et dolore vultu expressis, abire parabat, cum dominus Laurence baculo suo extremo recurvo piscem magnum sustulit atque ei obtulit. Tam laeta tamque improvisa re commota est ut piscem statim ulnis complecteretur et gratias ei iterum iterumque ageret. Ille iussit eam ‘abi, atque piscem coque’; mulier vero summa cum laetitia aufugit! Nonne perbene fecit? O quam ridicula videbatur, dum piscem magnum lubricumque pectori amplexa optaret ut lectus domini Laurence in caelo esset ‘mollissimus’!”

Cum de narratione Beth satis risissent, matrem rogarunt ut et ipsa aliquid narraret. Illa paulisper cogitavit, deinde graviter ita coepit:

“Hodie, dum in aedibus ubi militibus subsidia parabantur ex panno laneo caeruleo tuniculas reseco, vehementer de patre vestro sollicita eram, et reputabam quam solae atque inopes futurae essemus si quid adversi ei accidisset. Non sapienter id faciebam; sed me vexare pergebam, donec senex quidam ingressus est, litteras afferens quibus quaedam res poscebantur. Prope me consedit, et colloqui cum eo coepi; nam pauper, lassus, curis oppressus videbatur.

“‘Habesne filios in exercitu militantes?’ quaesivi: litterae enim quas attulerat ad me non pertinebant.

“‘Habui quattuor, domina,’ placide respondit; ‘sed duo occisi sunt, unus captivus tenetur; ad quartum eo, qui graviter aegrotat in valetudinario Vasingtoniae.’

“‘Multa pro patria gessisti, vir optime,’ inquam, iam non misericordia sed veneratione permota.

“‘Ne minimum quidem praeter debitum feci, domina. Ipse ad bellum irem, si quid prodesset; quoniam non possum, filios meos dedi, nec invitus eos dedi.’

“Tam alacriter loquebatur, tam sincere videbatur sentire, tam laetus erat quod omnia sua patriae obtulisset, ut me mei puderet. Ego unum virum dederam idque nimium esse putabam; ille quattuor dederat, nec quicquam aegre ferens. Mihi omnes filiae domi erant quibus consolarer; eius autem ultimus filius procul, plurimis milibus passuum, fortasse tantum exspectabat ut patri supremum vale diceret. Tum, bonorum meorum recordata, tam divitem tamque felicem me sensi, ut ei fasciculum rerum utilium diligenter compararem, pecuniam adderem, eique pro doctrina quam mihi dederat ex animo gratias agerem.”

“Aliam, mater, fabulam narra, quae sicut haec doctrinam quandam contineat. Eas enim postea mecum reputare amo, si verae sunt nec nimium ad concionis similitudinem compositae,” dixit Io post breve silentium.

Domina March subrisit statimque narrandi initium fecit; iam enim per multos annos huic parvo auditorio fabulas narraverat, et sciebat quomodo ei placeret.

“Olim erant quattuor puellae quibus satis cibi, potionis, vestium suppetebat; multas etiam commoditates voluptatesque habebant, amicos benignos et parentes qui eas tenerrime diligebant; neque tamen contentae erant.” (Auditrices hic furtim inter se conspexerunt, et acu studiosius operari coeperunt.) “Hae puellae bonae esse cupiebant, multa egregia consilia capiebant, sed nescio quo pacto ea haud satis diligenter exsequebantur; assidue enim dicebant: ‘Si modo hoc haberemus!’ aut ‘Si modo illud facere possemus!’ prorsus oblitae quam multa iam possiderent, quam multa iucunda iam facere possent. Itaque anus quaedam interrogata est quo carmine uti possent ut felices fierent; illa respondit: ‘Quotiens vos rerum vestrarum paenitebit, beneficia quae accepistis recensete et gratias agite.’” (Hic Io caput repente sustulit, velut aliquid dictura, sed, cum intellegeret fabulam nondum ad finem pervenisse, tacuit.)

“Cum autem puellae non stultae essent, consilium experiri decreverunt, moxque miratae sunt quantis bonis iam abundarent. Una didicit pecuniam nec dedecus nec maerorem a domibus divitum arcere posse; altera se, quamquam pauper esset, ob iuventutem, valetudinem et animum hilarem multo beatiorem esse quam anum quandam morosam et imbecillam, quae bonis suis frui nesciret; tertia intellexit, quamvis molestum esset ad prandium parandum operam conferre, gravius tamen esse pro eo mendicare; quarta denique comperit ne anulos quidem e carneola tantae esse pretii quanti mores honesti.

“Itaque consenserunt querelas deponere, bonis iam sibi datis frui atque se iis dignas praestare conari, ne illa omnia potius adimerentur quam augerentur. Credo eas numquam spe sua frustratas esse, neque umquam paenituisse quod vetulae consilium secutae essent.”

“Iam vero, mamma, sollerter admodum fecisti, quod fabulas nostras contra nos ipsas convertisti, et pro narratione nobis contionem dedisti!” exclamavit Meg.

“Mihi talis contio placet; huiusmodi fabulas pater nobis narrare solebat,” dixit Beth cogitabunda, acus in pulvinulo Io in ordinem disponens.

“Ego non tam multa quam ceterae conqueri soleo; nunc tamen etiam cautior ero, quod de casu Susiae satis admonita sum,” graviter inquit Amy.

“Ista doctrina nobis opus erat, neque eam obliviscemur. Sin forte oblitae erimus, modo dicite nobis quod anus Chloë in Avunculo Thoma dicere solebat: ‘Meminiscite, liberi, beneficiorum vestrorum! Meminiscite beneficiorum!’” addidit Io; quae, etsi ipsam brevem maternam contionem non minus quam ceterae animo tenuerat, ne tum quidem, quantumvis niteretur, temperare sibi poterat quin aliquid ioci inde caperet.

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens