CAPUT SEXTUM
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
Vita, quam Iudas et Susanna adhuc sine ullius fere animadversione egerant, inde ab eo die quo nuptiae dilatae erant non ab Arabella sola, sed ab aliis quoque observari atque in sermonem adduci coepit. Incolae vici cui nomen erat Via Verna, et universa eius vicinia, quid illi duo secum cogitarent, quid sentirent, quo in statu essent aut quae timerent, neque intellexerunt neque fortasse, etiamsi quis explicare conatus esset, intellegere potuissent.
Res enim mirae, puer qui praeter opinionem ad eos advenerat atque Iudam patrem, Susannam matrem appellabat, nuptiae in magistratus tabulario clam peragendae quae nescio quo impedimento remoratae erant, rumores denique de causis apud iudices sine defensione habitis, simplicioribus hominibus unam tantum interpretationem admittere videbantur.
Tempus Paterculus — nam, quamquam publice Iuda vocari coeperat, cognomen illud adeo aptum ei videbatur ut retineretur — vesperi e schola domum reversus interrogationes et dicta, quibus a condiscipulis vexatus erat, referre solebat; quae Susannam, Iudam quoque quotiens audiebat, dolore et maerore vehementer afficiebant.
Ita factum est ut paulo post irritum in tabulario matrimonii conatum ambo per aliquot dies proficiscerentur, Londinium, ut vulgo credebatur, atque aliquem mercede conducerent qui puerum interim curaret. Reversi oblique, vultu summa neglegentia ac lassitudine notato, intellegi passi sunt se tandem legitimo matrimonio coniunctos esse. Susanna, quae antea domina Bridehead appellata fuerat, nunc aperte se dominam Fauliam appellari passa est. Quod per multos dies demisso animo, pavida, omni alacritate destituta incedebat, id ipsum rumori fidem facere videbatur.
At quod tam clam profecti erant ut rem conficerent, error, ut vicini dicebant, multum eius obscuritatis qua vita eorum tegebatur servavit. Nec tantum gratiae apud finitimos inierunt quantum eo consilio sibi conciliaturos speraverant: arcanum vivum paene aeque ac scandalum iam praeteritum curiositatem excitabat.
Puer pistoris et minister tabernae aromatariae, qui initio, quotiens mandata ad eos perferebant, Susannam salutantes pileos comiter detrahere solebant, iam eiusmodi honorem exhibere non curabant; opificum autem uxores finitimae, si forte eam convenissent, oculos recta in viam defigebant quasi eam non viderent.
Nemo quidem aperte eos lacessivit; sed aer quidam gravis atque opprimens animis eorum circumfundi coepit, praesertim postquam ad exhibitionem profecti erant, quasi ea excursio mali aliquid in eos invexisset. Ingeniis vero ita erant comparati ut hanc vim maxime sentirent neque aperta et firma rerum explicatione levare vellent. Quod specie quidem priorem errorem emendare conati erant, id nimis sero fecerant ut prodesset.
Mandata de lapidibus sepulcralibus et titulis incidendis rariora fiebant; duobus autem tribusve mensibus interiectis, cum autumnus advenisset, Iudas intellexit sibi rursus ad opus vagantis artificis redeundum esse. Id eo tempore tanto infelicius accidit quod aes alienum, quod anno superiore ex impensis causarum iudicialium necessario contraxerat, nondum omnino dissolverat.
Vesperi quodam, cum, ut solebat, una cum Susanna pueroque cenaturus assedisset, «Cogito», inquit, «non iam nobis hic permanendum esse. Haec quidem vivendi ratio nobis convenit; sed si in locum ignotum migrare possemus, levioribus animis viveremus ac res nobis melius cederent. Itaque vereor ne hanc domum relinquere nobis necesse sit, etsi tibi, misella mea, permolestum erit!»
Susanna, quotiens imago sui tamquam miserandae ob oculos ei versabatur, facile movebatur; itaque lacrima ei oborta est.
«Equidem», paulo post ait, «non aegre feram. Mihi hic gravissimum est quomodo me intueantur. Atqui hanc domum cum omnibus instrumentis eius propter me puerumque solum retinuisti! Ipse ea non eges, atque sumptus supervacui sunt. Sed quidquid agemus, quocumque ibimus, num vero puerum mihi erepturus es, mi Iuda? Nunc eum a me dimittere nullo modo possum! Nubes quae tenerum eius animum obumbrat mihi adeo miserabilem eum reddit; spero aliquando me eam dissipaturam esse! Ipse quoque me tantopere amat. Nonne eum mecum manere patieris?»
«Certe patiar, puellula carissima! Ubicumque ierimus, commoda hospitia nobis inveniemus. Ego fortasse huc illuc vagabor, nunc hic, nunc illic operam mercede praestans.»
«Et ego utique aliquid faciam, donec — donec — Sed nunc, cum in litteris lapidibus incidendis tibi adiumento esse non possim, decet me aliud opus suscipere.»
«Ne properes operam tibi quaerere», inquit ille dolenter. «Nolo te id facere. Utinam non facias, Susanna! Puer et tui ipsius cura tibi satis iam laboris praebent.»
Tum aliquis ianuam pulsavit, atque Iudas ad aperiendum surrexit. Susanna sermones eorum audire potuit:
«Num dominus Faulius domi est? … Biles et Willis, aedium exstruendarum redemptores, me miserunt, ut quaererem num velis in ecclesiola quadam, quam haud procul hinc ruri nuper reficiendam curaverunt, decem praeceptorum litteras denuo pingere.»
Iudas paulisper deliberavit, deinde se opus suscepturum esse respondit.
«Non est opus admodum artificiosum», nuntius perrexit. «Sacerdos enim vir est antiquarum consuetudinum tenacissimus, neque quicquam in ecclesia praeter purgationem et necessarias refectiones fieri passus est.»
«Praeclarus senex!» secum Susanna dixit; nam nimiam veterum aedium restaurationem, quae eas deformaret, antiquitatis amore commota detestabatur.
«Tabulae Decalogi in extremo templi orientali affixae sunt», nuntius addidit, «easque una cum pariete renovari volunt; ille enim vetuit, quod in hoc artificum genere fieri solet, tabulas tamquam vetustas materias ad redemptorem pertinentes inde asportari.»
De mercede convenerunt, atque Iudas domum rediit. «Ecce», laetus dixit, «unum certe adhuc opus nobis offertur; in eo tu quoque me adiuvare poteris, aut saltem experiri. Tota ecclesia nobis solis patebit; nam reliquae refectiones iam confectae sunt.»
Postridie Iudas ad ecclesiam, duobus tantum miliariis distantem, profectus est, atque ea vera esse invenit quae redemptoris scriba dixerat. Tabulae legis Iudaicae, supra instrumenta gratiae Christianae austere eminentes, praecipuum ornatum partis sacrarii extremae efficiebant, illo stilo eleganti quidem sed arido qui superiore saeculo viguerat. Cum autem compages earum e gypso opere caelato facta esset, ad reficiendas litteras deponi non poterant.
Pars earum umore exesa renovanda erat; qua refecta, omnibusque diligenter purgatis, Iudas litteras denuo colorare coepit. Secundo mane Susanna venit, ut videret quid opis ferre posset, simul quia utrique iucundum erat una esse.
Silentium ac solitudo aedis animum ei addiderunt. Itaque in suggestu humili tutoque, quem Iudas exstruxerat, constitit — quamquam etiam eum conscendere verebatur — et litteras primae tabulae pingere coepit, dum ille alterius partem fractam reficeret. Quantum ipsa valeret mirata gaudebat: artem enim didicerat eo tempore quo Christminsterii in officina supellectilis ecclesiasticae sententias sacras litteris pictis ornare solebat.
Nullus videbatur fore qui eos interpellaret; avium autem iucundus garritus et foliorum Octobri mense susurrus per fenestram apertam intrabant atque sermonibus eorum miscebantur.
Non tamen diu eis tam quiete et commode manere licuit. Circiter horam duodecimam cum dimidia sonitus gressuum in glarea foris auditus est. Senex parochus cum aedituo intravit; accedentes, ut opus inspicerent, mirari visi sunt quod adulescentula opem ferret. In lateralem navem processerunt; eodem tempore ianua rursus aperta est, atque alia figura, parva quidem, apparuit: Tempus Paterculus lacrimans. Susanna enim ei dixerat ubi inter scholasticos labores eam invenire posset, si vellet.
Illa e suggestu descendit et «Quid est, carissime?» quaesivit.
«In schola ad prandium manere non potui, quia dicebant …» Explicavit quibus probris quidam pueri matrem eius, quae solo nomine mater esset, insectati essent. Susanna maerore commota indignationem suam Iudae supra stanti significavit. Puer in coemeterium exiit, Susanna ad opus rediit. Interea ianua iterum aperta est, atque mulier linteo albo praecincta, cui ecclesiam mundare negotium erat, lento gradu sed rei agendae studiosa ingressa est. Susanna eam agnovit: amicitiam cum quibusdam Viae Vernae incolis colebat, quos invisere solebat.
Mulier ecclesiae purgandae praeposita Susannam intuens ore hiante manus sustulit; videlicet comitem Iudae agnoverat, quemadmodum Susanna ipsam. Tum duae dominae accesserunt; quae cum mundatrice colloquentes propius processerunt, atque Susannam, dum bracchium sursum tendens litteras colore duceret, spectabant; corpus eius contra candidum parietem eminebat, quod tam severe perlustrare coeperunt ut ipsa palam tremeret.
Illae ad ceteros, qui submissa voce colloquebantur, regressae sunt; tum una earum, Susanna nesciente quae esset, «Uxor eius est, ut puto?» interrogavit.
«Alii uxorem dicunt, alii negant», respondit mulier mundatrix.
«Non est? At esse debet, illius aut cuiuslibet alterius! Hoc certe manifestum est!»
«Utcumque res habet, paucis tantum hebdomadibus nupti dicuntur.»
«Mira vero coniunctio, quae duas legis tabulas pingat! Miror Bilesium et Willisium tales homines mercede conducere potuisse!»
Aedituus opinabatur Bilesium Willisiumque nihil pravi de eis cognovisse; tum altera, quae cum vetula colloquebatur, explicavit cur eos mirum par appellasset.
Quorsum sermo suppressus deinceps tenderet apparuit, cum aedituus, voce quae per totam ecclesiam audiri posset, fabulam narrare coepit, ad rem quidem praesentem manifeste accommodatam:
«Iam vero mira quaedam res est; sed avus meus fabulam singularem mihi narrabat de re maxime inhonesta, quae olim acciderat cum praecepta divina in ecclesia quadam iuxta Gaymeadum pingebantur; eo etiam hinc pedibus facile perveniri potest. Illis temporibus praecepta aureis plerumque litteris in tabulis nigris scribebantur; ita quoque ibi disposita erant antequam vetus illa ecclesia de integro aedificata est.
«Abhinc, nisi fallor, centum fere annos tabulae illae, haud secus ac nostrae nunc, renovandae erant; itaque artifices ex Aldbrickhamo arcessendi fuerunt. Volebant autem opus ad certum diem dominicum confici; itaque operariis, invitis sane, sero usque in noctem Saturni laborandum erat; tum enim nemo pro horis superadditis mercedem, sicut hodie, solvebat.
«Vera religio eo tempore per pagos nulla erat, neque apud sacerdotes neque apud aedituos neque apud vulgum. Ut igitur artifices in opere detineret, parochus per horas pomeridianas potum iis satis largum suppeditare debuit. Cum vesper adpropinquaret, ipsi plus afferri iusserunt, potum ex saccharo destillatum, quem rumum appellant.
«Horae praeteribant, atque illi magis magisque ebrii fiebant; tandem lagenam suam et calices super mensam sacrae communionis posuerunt, uno alterove fulcro adducto circa eam commode consederunt, atque pocula plena libentissime iterum hauserunt. Vix potu exhausto, ut narratur, omnes simul sensu carentes corruerunt.
«Quam diu ita iacuerint ignorabant; sed cum ad se redissent, ingens tempestas fulguribus tonitribusque saeviebat. In tenebris videre sibi visi sunt figuram atram cruribus praelongis et pede quodam mirabili, quae in scalis stabat atque opus eorum conficiebat. Ubi illuxit, praecepta re vera absoluta videbantur; ipsi autem nequaquam meminerant se illa perfecisse.
«Domum igitur redierunt; mox autem resciverunt grande scandalum in ecclesia illo die dominico esse ortum: cum enim populus convenisset et sacra agi coepissent, omnes animadverterunt decem praecepta ita picta esse ut particulae NON ubique deessent. Boni homines diu ecclesiam illam frequentare noluerunt; episcopus denique arcessendus fuit qui aedem iterum consecraret. Haec est fabula quam puer audire solebam. Quanti sit aestimanda vos ipsi iudicate; mihi certe haec quae hodie videmus in memoriam eam revocaverunt.»
Hospites rursus oculos ad tabulas converterunt, quasi exploraturi num Iudas Susannaque eadem particula negante omissa praecepta pingerent; tum singuli ecclesia discesserunt, postremo etiam anus mundatrix. Iudas et Susanna, qui opus interim non intermiserant, puerum ad scholam remiserunt neque inter se locuti sunt; donec ille, eam intentius intuens, tacitas lacrimas effudisse deprehendit.
«Noli animum demittere, socia mea!» inquit. «Intellego quid te doleat!»
«Ferre non possum quod illi ceterique omnes nos improbos esse putant, quod suam vivendi rationem elegerint! Opiniones istae ipsa causa sunt cur qui optimo consilio vivere volunt temerarii fiant atque re ipsa improbi evadant!»
«Noli ob eam rem frangi! Fabulam modo iocosam ille rettulit.»
«At nos ei occasionem dedimus! Vereor, Iuda, ne veniendo plus tibi nocuerim quam profuerim!»
Certe minime iucundum erat, si condicionem eorum serio intuereris, talis fabulae materiam praebuisse. Paucis tamen minutis interiectis Susanna vidit etiam aliquid ridiculi in fortuna sua ea die inesse; lacrimis abstergendis risit.
«Comica tamen res est», ait, «quod nos duo potissimum, cum tam mira historia vitae nostrae, forte huc venerimus ad decem praecepta depingenda! Tu, homo improbus; ego autem — hoc in statu corporis mei … O di boni!» Manus oculis obiecit atque rursus tacite, interruptis cachinnis, risit, donec vires prope deficerent.
«Melius iam est», Iudas alacriter dixit. «Nunc ad statum pristinum rediimus, nonne, puellula mea?»
«O sed res tamen gravis est!» suspiravit, penicillo recepto atque corpore rursus erecto. «Videsne tamen eos non credere nos coniuges esse? Non credunt! Mira prorsus res!»
«Mihi nihil refert credant necne», Iudas respondit. «Neque iam amplius laborabo ut fidem eorum impetrem.»
Deinde prandium, quod secum attulerant ne tempus tererent, capere consederunt; quo consumpto, opus resumpturi erant, cum vir quidam ecclesiam ingressus est, quem Iudas agnovit redemptorem Willisium esse. Ille manu Iudam ad se vocavit, eumque separatim allocutus est.
«Audi», inquit, «modo de hac re questus ad me perlatus est.» Paulum anxius atque anhelans loquebatur. «Nolo causam diligentius persequi — neque enim, ut scis, quid hic ageretur antea cognovi — sed vereor ne a te et ab illa petere debeam ut opus deponatis atque aliis perficiendum tradatis. Sic optime incommodum omne vitabitur. Nihilo minus totius hebdomadis mercedem tibi dabo.»
Iudas animo satis libero erat ut nullam contentionem excitaret; mercedem igitur redemptor ei solvit atque abiit. Iudas instrumenta collegit, Susanna penicillum lavit. Tum oculi eorum inter se concurrerunt.
«Quomodo tam simplices esse potuimus ut putaremus nobis hoc opus suscipere licere?» illa tristi voce dixit. «Scilicet non debuimus — non debui ego — huc venire!»
«Numquam mihi in mentem venit quemquam in tam solitarium locum irrupturum esse ut nos videret!» Iudas respondit. «Sed nihil iam mutari potest, carissima; nec velim, si manerem, redemptoris Willisii commercium atque existimationem laedere.» Paulisper muti consederunt; tum ex ecclesia egressi puerum assecuti viam ad Aldbrickhamum tacitis cogitationibus dediti persecuti sunt.
Adhuc Iudas pulchro quodam studio flagrabat quo liberales disciplinas proveheret; atque, ut ex rebus quas ipse expertus erat facile intellegi potest, omni humillima occasione utebatur ut aequam omnibus discendi facultatem compararet.
Iam inde ab eo fere tempore quo Aldbrickhamum advenerat sodalis factus erat societatis opificum, quae ad mutuam ingeniorum culturam instituta erat. Eius socii iuvenes variarum religionum et sectarum erant: Ecclesiae Anglicanae addicti, Congregationalistae, Baptistae, Unitariani, Positivistae aliique — qui de divinis rebus nihil certo sciri posse profiterentur tum vix quisquam audiverat —; omnibus tamen idem erat studium animi amplificandi, quod ad eos inter se coniungendos satis valebat.
Stips quam quisque solvebat exigua erat, locus conventibus destinatus simplex ac domesticus; Iudas vero propter industriam, disciplinas praeter consuetudinem a se perceptas, praecipue autem singularem quandam facultatem iudicandi quid legendum esset quibusque modis discendum — quam diuturna adversus infesta sidera contentio pepererat — inter curatores societatis cooptatus erat.
Paucis vesperis postquam ab opere ecclesiae dimissus erat, antequam aliud sibi invenisset negotium, ad conventum eorumdem curatorum se contulit. Sero venit: ceteri omnes iam aderant atque introeuntem dubiis vultibus intuiti vix salutationem reddiderunt. Intellexit aliquid ad se pertinens aut tractatum iam aut propositum esse.
Quibusdam ordinariis negotiis transactis, compertum est numerum eorum qui societati stipem contulissent tribus illis mensibus subito deminutum esse. Tum unus ex sodalibus, vir re vera benevolus atque probus, obscuris quibusdam ambagibus de causis quae id efficere potuissent locutus est: curandum scilicet esse ut ipsius societatis rationes diligenter examinarentur; nam nisi curatores in honore essent et saltem unum quoddam honestatis iudicium, quamvis inter se dissentirent, retinerent, totam institutionem eversum iri.
Nihil amplius coram Iuda dictum est; sed ille satis perspexit quid sibi vellet oratio, et ad mensam conversus statim schedulam scripsit qua munere suo se abdicaret.
Ita hi duo, qui ad omnem iniuriam nimis acriter sentiendam proclives erant, magis magisque ad discedendum impellebantur. Interea creditores rationes aeris alieni mittebant; tum Iudas quaerere coepit quid de gravi illa vetereque proamitae supellectile ageret, si oppido relicto incertum quo vagaturus esset. Haec una cum necessitate parandae praesentis pecuniae coegerunt eum statuere ut omnia auctione venderentur, quamquam multo maluisset res vetustate venerabiles servare.
Advenit dies auctionis. Susanna in domuncula quam Iudas instruxerat ultimum prandium matutinum sibi, puero, Iudae coxit. Accidit ut plueret; ipsa praeterea valetudine minus firma erat, neque Iudam suum in rebus tam tristibus, quibus ille aliquandiu adesse cogebatur, deserere volebat. Itaque consilio ministri praeconis obsecuta in superius cubiculum se recepit, unde venalis supellex removeri posset, ipsum autem cubiculum emptoribus claudi.
Ibi eam Iudas invenit; et cum puero, paucis suis arcis, corbibus fasciculisque, duabus sellis unaque mensa quae sub hasta non venirent, una consederunt atque cogitabundi sermocinari coeperunt.
Mox audiebant vestigia hominum per nudos gradus ascendendo descendendoque strepentium; qui supellectilem inspiciebant, cuius nonnulla tam insolita atque vetusti operis erant ut, quasi artificia quaedam, praeter spem pluris aestimarentur. Ianua eorum semel atque iterum tentata est; itaque, ne quis intraret, Iudas in schedula «PRIVATUM» scripsit atque ostio affixit.
Mox intellexerunt non supellectilem, sed ipsorum vitam privatam atque anteactos mores a mercatoribus plus quam sperari poterat, immo intolerabili modo, in sermonem vocari. Tum primum plane cognoverunt quam stulta spe se iam pridem fovissent, putantes se ab omnibus ignorari.
Susanna comitis manum tacita prehendit; inter se oculos intendentes voces praetereuntium audiebant, quorum susurris atque ambagibus non minima pars praebebatur ab insolita et arcana specie pueri quem Tempus Paterculus vocabant. Tandem in inferiori conclavi auctio instituta est, atque inde singula instrumenta domestica, ipsis tam nota, praeconis voce addicta audiebantur: quae ipsi magni aestimaverant vili pretio, alia vero, quae parvi duxerant, praeter spem magno.
«Homines nos non intellegunt», Iudas graviter suspirans dixit. «Gaudeo nos discedere statuisse.»
«Sed quo tandem ibimus?»
«Londinium proficisci oportet. Ibi unicuique suo arbitratu vivere licet.»
«Non, mi carissime, Londinium ne eamus! Novi urbem istam bene; ibi infelices erimus.»
«Cur ita putas?»
«Nonne ipse conicere potes?»
«Quod Arabella illic habitat?»
«Ea praecipua causa est.»
«At in pagis semper timebo ne eiusmodi rursus experiamur qualia nuper passi sumus. Neque in animo habeo, ut hunc timorem minuam, omnia de pueri vita pristina palam enarrare. Ut eum ab iis quae antea acciderunt seiungam, rem tacitam habere constitui. Praeterea iam opus omne circa aedes sacras me taedet; neque illud accipere velim, etiamsi mihi offeratur!»
«Artem aedificandi veterum Graecorum Romanorumque potius discere debuisti. Ars Gothica, ut verum dicam, barbara est. Puginus erravit, Wrenius recte iudicavit. Recordare interiora templi cathedralis Christminsteriensis, in quo paene primum inter nos ora conspeximus. Sub pulchritudine illa membrorum Normannicorum deformem quandam puerilitatem agnoscere licet hominum rudium, qui formas Romanas iam exstinctas atque ex obscura tantum memoria traditas imitari conabantur.»
«Ita est; quae antea dixisti effecerunt ut hac de re fere dimidiam sententiae tuae partem amplectar. Sed fieri potest ut quis operi vacet quod ipse contemnat. Aliquid mihi faciendum est, si non in genere Gothico ecclesiastico.»
«Utinam uterque nostrum artem aliquam exercere posset in qua res privatae nihil valerent», ait, eum tristi quodam desiderio subridens intuens. «Non minus mihi via ad pueros docendos praeclusa est quam tibi ad ecclesias arte ornandas. Ad stationes ferriviarias, pontes, theatra, aedes musicis spectaculis destinatas, diversoria te conferre oportet, ad omnia denique aedificia quae cum hominum moribus nihil commune habent.»
«At in istis rebus minus versatus sum … Pistrinam potius exercere deberem. Nostin me a puero apud amitam in pistrino versatum esse. Sed etiam pistor moribus receptis se accommodare debet, si emptores invenire vult.»
«Nisi forte in mercatibus nundinisque placentas et panes zingibere conditos vendiderit; ibi enim homines egregie nihil curant praeter mercium bonitatem.»
Hunc sermonem vox praeconis interpellavit: «Nunc hoc scamnum quercinum antiquum, singulare prorsus veteris supellectilis Anglicae exemplum, dignum quod omnes rerum antiquarum studiosi spectent!»
«Proavi mei fuit», Iudas dixit. «Utinam miseram veterem rem retinere nobis licuisset!»
Singulae res vendebantur, diesque ad vesperum vergens praeteribat. Iudas et duo alii lassitudine atque fame iam premebantur; sed post sermones quos audierant pudebat eos ex cubiculo prodire dum emptores viam egrediendi tenerent. Tandem cum extremae res venum darentur, necesse fuit eos paulo post in imbrem descendere, ut quae Susannae restabant in hospitium temporarium transportarent.
«Iam res sequens: bina paria columbarum, omnium vivarum atque bene saginatarum! Ex his alicui ad prandium diei dominici proximi placenta carne columbarum referta parabitur!»
Venditio avium imminens totius illius diei gravissimam sollicitudinem eis afferebat. Columbae enim Susannae deliciae erant; cum eas retinere nullo modo liceret, maiorem tristitiam eam cepit quam cum ceteram supellectilem dimitteret. Lacrimas aliis cogitationibus avertere conata est, cum audiret pretium exile, quo cara animalia digna censerentur, parvis gradibus usque ad ultimam praeconis addictionem augeri.
Emptor fuit vicinus quidam gallinarius, qui aves ad cibum vendebat; neque dubium erat quin ante nundinas proximas interficerentur.
Iudas, dolorem quem illa dissimulabat perspiciens, eam osculatus dixit tempus esse ut ad hospitium iretur, exploratum num iam omnia parata essent. Se cum puero praecessurum esse, mox eam repetiturum.
Illa sola relicta patienter exspectavit; sed Iudas non rediit. Tandem cum via iam libera esset, ipsa profecta est. Praeter tabernam gallinarii haud longe distantem transiens columbas suas vidit in corbe iuxta ianuam positas. Earum species, accedente vespertina obscuritate, tanto animi motu eam commovit ut subito consilium caperet: circumspectans ne quis videret paxillum quo operculum corbis claudebatur evulsit atque iter suum perrexit.
Operculum ab intus sublatum est, atque columbae alarum strepitu evolaverunt; quo audito gallinarius, spe sua frustratus, maledicta atque exsecrationes fundens per ianuam prorupit.
Susanna tremebunda ad hospitium pervenit, ubi Iudam et puerum invenit qui omnia ad eam commode excipiendam apparabant. «Emptoresne prius solvunt quam res emptas asportent?» anhelans rogavit.
«Ita, credo. Cur quaeris?»
«Quia, si ita est, rem valde improbam feci!» Tum graviter paenitens omnia narravit.
«Nisi gallinarius aves recuperaverit, earum pretium ei solvere debebo», Iudas ait. «Sed nihil refert. Noli ob hoc angere animum, carissima.»
«Quam stulte feci! O cur lex naturae in mutua caede posita est!»
«Itane vero, mater?» puer intentis oculis interrogavit.
«Ita sane!» Susanna vehementer respondit.
«Nunc tamen, misellae aves, sua iam fortuna uti debebunt», Iudas dixit. «Simul ac rationes auctionis confectae et aes nostrum alienum solutum erit, discedemus.»
«Quo ituri sumus?» Puer Tempus anxie quaesivit.
«Velut nautae mandatis obsignatis navigabimus, ne quis nos investigare possit … Neque Alfredstonium, neque Melchestriam, neque Shastoniam, neque Christminsterium petere debemus. His locis exceptis, quocumque libuerit proficisci possumus.»
«Cur illuc ire non debemus, pater?»
«Quia nubes quaedam supra capita nostra coorta est; quamquam ‹neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus!› Quamquam fortasse etiam nos ‹quod rectum videbatur in oculis nostris fecimus›.»