CAPUT QUARTUM

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

Phillotson, ut saepe solebat, ad multam noctem vigilabat, dum ea colligere conabatur quae ad studium antiquitatis Romanae, iam diu neglectum, pertinerent. Tum primum, postquam ad eam rem redierat, pristinum studii ardorem in se reviviscere sensit. Temporis locique oblitus est; cum denique ad se rediisset atque cubitum ascenderet, hora secunda post mediam noctem iam prope erat.

Tam penitus cogitationibus occupabatur ut, quamquam nunc in altera domus parte dormire solebat, pristina consuetudine quasi inscius in illud cubiculum ingrederetur quod ipse cum uxore initio, cum aedes quae Old-Grove’s Place vocabantur conduxisset, occupaverat, quodque post discordiam cum Susanna huic uni concesserat. Introgressus vestimenta sibi detrahere coepit, neque quid faceret animadvertit.

Ex lecto subito clamor auditus est motusque concitatus. Priusquam magister ubi esset intellexisset, Susannam conspexit e somno semiexperrectam exsurgentem, oculis trepidis undique prospicientem, deinde ex altera lecti parte, qua fenestra erat, in solum prosilientem. Fenestra ipsa velo lecti aliquantum occultabatur; mox ille audivit eam fenestrae partem vitream sursum impellere. Nondum quicquam amplius eam facturam esse quam aerem haurire suspicatus erat, cum illa in limen fenestrae evasit atque foras se praecipitem dedit.

In tenebris evanuit; paulo post sonum eius infra delapsae audivit.

Phillotson exterritus per scalas decucurrit, tanta festinatione ut in stipitem scalarum vehementer offenderet. Gravi ostio reserato duos tresve gradus ascendit, quibus ad solum extra aedes altius situm perveniebatur, atque ibi in glarea ante se candida quaedam congeries iacebat. Quam amplexus, Susannam in atrium rettulit atque in sella collocavit.

«ILLIC IN GLAREA CANDIDA QUAEDAM CONGERIES IACEBAT»

Ibi eam contemplabatur ad tremulam candelae flammam, quam in infimo gradu, aura commotam, deposuerat.

Collum certe non fregerat. Eum intuebatur, sed quasi non agnosceret; oculi eius, etsi plerumque haud magni erant, tum mirum in modum ampli videbantur. Latus comprimebat brachiumque fricabat, quasi dolorem sentiens; deinde surrexit vultumque avertit, manifesto eius aspectu perturbata.

«Deo gratias, quod non periisti! Quamquam tu quidem nihil praetermisisti quo perires! Spero tamen te non graviter laesam esse?»

Casu enim haud magna clade affecta erat, fortasse quod veterum conclavium altitudo exigua erat, humusque extra aedes altius assurgebat. Praeter cubiti cutem abrasam ictumque in latere acceptum vix quidquam detrimenti passa videbatur.

«Dormiebam, credo!» inquit, pallido adhuc vultu ab eo averso. «Tum nescio quid me terruit, somnium horrendum; putavi me te vidisse…» Subito vera quae acciderant memoria repetere visa est, et tacuit.

Pallium eius post ostium pendebat; miser Phillotson illud circa eam coniecit. «Visne ut te in superiorem contignationem adiuvem?» maeste interrogavit; significatio enim huius casus eum sui ipsius rerumque omnium taedio affecit.

«Non, gratias tibi ago, Richarde. Perparum laesa sum; ipsa ambulare possum.»

«Ostium cubiculi obfirmare debebas», dixit quasi praecepta scholastica ex consuetudine tradens. «Tum nemo, ne per errorem quidem, introire posset.»

«Conata sum; at pessulus non coit. Omnia ostia hic vitiosa sunt.»

His verbis res nihilo melior visa est. Illa lentis passibus scalas ascendit, candelae flamma tremula in corpus eius incidente. Phillotson neque accessit neque ipse ascendere conatus est, donec eam in cubiculum ingressam audivit. Tum ostium exterius obseravit atque reversus in infimis gradibus consedit, altera manu scalarum stipitem tenens, vultu in alteram manum demisso.

Ibi diutissime mansit; miserandum prorsus spectaculum ei qui eum forte conspexisset. Tandem caput erexit atque suspiravit, quasi tacite diceret vitae officia sibi peragenda esse, sive uxorem haberet sive non haberet; tum candelam sustulit atque solitarium cubiculum trans scalarum aream petivit.

Nihil amplius inter coniuges ea de re accidit usque ad insequentem vesperum. Tum, statim postquam schola dimissa est, Phillotson Shastonia discessit, se thea non indigere dicens neque Susannae quo proficisceretur indicans. Ardua via ad septentriones et occidentem vergente ab oppido descendit, ac semper inferiora petiit, donec solum e candida ariditate in tenacem fuscam argillam mutatum est. Iam in campis fluminis alluvione depositis versabatur:

«Ubi Duncliffium viatori signum est,

et Stour liliis aquatilibus luteis ornatus devolvitur.»

Saepius, dum vespertinae tenebrae increbrescerent, retro respexit. Shastonia adversus caelum vix discerni poterat:

«In cano Paladoris vertice,

cum pallida dies languesceret

atque occideret…»1

Lumina quae nuper in fenestris accensa erant constanti fulgore ardebant quasi eum observantia; una ex illis fenestris ad suam domum pertinebat. Supra eam pinnatam templi Trinitatis turrim aegre dignoscebat. Aer hic infra, ex humidae tenacisque argillae vicinitate temperatus, longe aliter se habebat quam in altis oppidi locis: mollis erat atque membra relaxabat, adeo ut, uno aut altero miliario peracto, sudorem e facie sudario abstergere cogeretur.

Colle Duncliffio sinistrorsum relicto incunctanter per umbras processit, velut qui per notissimas sibi regiones, ubi puer olim lusisset, noctu interdiuque iter faceret. Quattuor fere miliariis cum dimidio confectis, unum ex amnibus qui in Stour influunt transgressus Leddentonium pervenit, oppidulum tribus quattuorve milibus hominum habitatum; ubi ad scholam puerorum accessit atque ad ostium aedium magistri pulsavit.

Puer quidam, idem discipulus et magister tirunculus, ostium aperuit; cum Phillotson quaesivisset num dominus Gillingham domi esset, respondit adesse, atque statim ad domum suam abscessit, Phillotsoni relinquens ut ipse qua posset ratione intraret. Amicum invenit libros nonnullos reponentem, quibus ad vespertinam institutionem usus erat. Lucerna oleo petroleo nutrita Phillotsonis vultum illustrabat, pallidum atque aerumnosum, longe dissimilem vultui amici, in quo tranquilla quaedam rerum administrandarum facultas apparebat.

Olim una ludum frequentaverant, deinde multis ante annis in collegio magistris instituendis Wintoncestriae operam studiis dederant.

«Gaudeo te videre, Richarde! Sed non satis valere videris. Num quid mali accidit?»

Phillotson nihil respondens propius accessit; Gillingham armarium clausit atque iuxta hospitem sellam admovit.

«Quin etiam, si recte memini, ex quo uxorem duxisti numquam huc venisti. Ego quidem te salutatum veni, ut scis, sed aberas; atque, ut vere dicam, tantus est post solis occasum illius collis labor, ut dies longiores exspectare constituerim, antequam rursus illuc enitar. Gaudeo tamen te non exspectavisse.»

Quamquam magistri eruditi atque in arte docendi satis periti erant, tamen inter se, cum soli essent, interdum nonnullis verbis dialecti pueritiae suae utebantur.

«Huc veni, Georgi, ut tibi explicem cur id consilium capiam quod propediem exsecuturus sum, quo saltem tu causas meas intellegas, si quando ceteri homines de iis quaesiverint, quod fieri potest, immo sine dubio fiet… Sed quidlibet hac rerum condicione melius est. Deus avertat ne quid simile tibi umquam accidat!»

«Asside. Nonne inter te et dominam Phillotson aliquid mali intercessit?»

«Id ipsum… Haec est mea miseria: uxorem habeo quam diligo; quae vero non modo me non diligit, sed etiam… sed… Nihil dicam. Quid sentiat satis novi! Malim ab ea odio haberi!»

«St!»

«At quod tristissimum est, non tam illa in culpa est quam ego. Apud me discipula simul et magistra rudis fuit, ut scis; ego autem eius rerum imperitiam in rem meam converti, eam ad ambulationes pellexi, et effeci ut diu mihi nupturam se promitteret, antequam de suo animo plane iudicare posset. Deinde alium quendam vidit; promissum tamen quasi caeca servavit.»

«Illum alterum amans?»

«Ita; singulari quadam, ut videtur, teneraque sollicitudine. Qualis autem eius erga illum affectus sit neque ego explicare possum, neque ille, ut arbitror, fortasse ne ipsa quidem. Nemo mihi umquam mirabilior occurrit. Duo tamen in primis me moverunt: quam incredibilis inter eos animorum consensus sit, quamque similes inter se videantur. Consobrini sunt, quod fortasse aliqua ex parte rem explicat.

Prope credas unam animam in duo corpora divisam esse! Mihi autem tamquam marito inexsuperabili aversione adversatur, etsi ut amicum fortasse diligat. Id vero diutius pati nequeo. Conscientiae obsecuta huic affectui diu repugnavit, sed frustra. Ferre non possum, non possum! Ne argumentis quidem eius respondere valeo: decies plures libros quam ego legit. Ingenium eius velut gemmae fulget, meum, velut charta fusca igni admota, fumum lente emittit… Ingenio me longe superat!»

«Aliquando sine dubio animum mutabit, nonne?»

«Numquam! Sunt enim causae… sed eas persequi nolo… ob quas numquam mentem mutabit. Postremo tranquille sed firmiter petivit ut se a me discedere et ad eum ire paterer. Heri nocte res ad summum pervenit, cum ego errore in cubiculum eius intrassem, et illa per fenestram prosiliret, tanto mei horrore correpta. Somnium se vidisse simulavit, ut me consolaretur.

Cum vero mulier e fenestra se praecipitat, neque curat an collum frangat necne, de sensu eius dubitare non licet. Qua re perpensa hoc denique constitui: nefas esse alterum hominem diutius ita torquere; neque ego tam immanis esse volo, quantumcumque mihi constiterit!»

«Quid? Dimittesne igitur eam? Et quidem ut ad amantem proficiscatur?»

«Cum quo eat, ad ipsam pertinet. Dimittam eam; etiam cum illo, si ita volet. Scio me fortasse errare; scio neque ratione neque religione posse me hanc concessionem, quam illa petit, defendere, neque cum doctrinis quas a puero accepi componere. Unum tamen scio: nescio quid in me ipso clamat me male facere, si eam dimittere recusem.

Ego, ut ceteri viri, profiteor, si uxor tam absurdam, ut aiunt, rem a marito petat, unum tantum ei honeste recteque agendi modum patere: ut quod petit recuset, eamque pudice sub claustris custodiat, amantemque etiam fortasse interficiat. Sed utrum haec per se honesta, recta, viro digna sint, an vilis quaedam atque abiecta sui ipsius utilitatis cupiditas, equidem diiudicare non profiteor. Hoc unum faciam: naturae instinctum sequar, de praeceptis autem quid futurum sit ipsis praeceptis relinquam.

Si quis, cum imprudens in paludem devenerit atque haereat, opem implorat, ego certe, si potero, manum ei porrigendam puto.»

«At… videsne quid vicini, quid hominum societas dictura sint? Quid fiet, si omnes homines…»

«Nolo iam esse philosophus! Id solum video quod ante oculos meos est.»

«Mihi vero instinctus tuus minime probatur, Richarde!» Gillingham graviter inquit. «Equidem stupore teneor quod homo tam sedatus, tam laboriosus quam tu tantam insaniam vel paulisper cogitare potuerit. Cum te salutatum veni, ipsam obscuram atque singularem esse dicebas; nunc ego te singularem dico!»

«Num umquam coram muliere stetisti quam natura bonam esse certe nosses, dum illa te oraret ut liberaretur? Num tu ille fuisti, cui illa genibus nixa indulgentiam imploravit?»

«Gratias ago quod mihi tale numquam accidit.»

«Ergo non arbitror te idoneum esse qui de hac re sententiam feras. Ego ille fui; et longe aliter res se habet si quid virilis animi aut generosae humanitatis in viro superest. Numquam suspicatus eram, qui tot annos procul a mulieribus vixeram, tantum ex eo uno quod feminam ad templum deduceres et anulum digito eius insereres cotidianae perpetuaeque tragoediae oriri posse, qualem nunc ego illaque una patimur!»

«Sane aliquantulum excusationis invenire possem cur eam discedere patiaris, dummodo sola vivat. At si comitante amatore proficiscatur, longe alia res est.»

«Minime. Pone eam, ut ipse credo, hanc miseriam malle perpeti quam polliceri se ab eo viro semper seiunctam futuram. Id ipsum ad ipsam pertinet.

Nec idem profecto est atque sub marito fraudulenter vivere eumque fallere… Eam tamen nondum aperte significasse scio se cum illo tamquam uxorem habitaturam esse, quamquam opinor id eam velle… Et, quantum equidem intellego, inter illos non turpis neque ex sola corporis libidine ortus amor viget: id ipsum miserrimum est, quoniam eo fit ut amorem eorum perpetuum futurum putem.

Non destinaveram tibi confiteri me primis nostrarum nuptiarum hebdomadibus, cum adhuc aemulatione urerer neque rationem recuperassem, semel in schola occultatum esse, dum illi duo una ibi versabantur, atque eorum sermones auscultasse. Nunc me illius facti pudet, quamquam, opinor, iure quodam civili utebar. Ex eorum sermonis habitu intellexi inter eos admirabilem quandam cognationem animorum atque consensum valere, qui omnem etiam levissimam turpitudinis suspicionem tollebat.

Summa eorum voluntas est ut semper una sint, ut mutuos motus animi, cogitationes, somnia inter se communicent.»

«Platonicus igitur est amor!»

«Non omnino. Shelleyanum potius eum dixeris. Illos mihi in mentem revocant… quomodo nominantur?… Laonem atque Cythnam. Etiam Paulum ac Virginiam aliquatenus referunt. Quo diutius haec mecum considero, eo magis totus eorum partes amplector!»

«At si ceteri homines quod tu nunc facere vis facerent, universae familiae dissolverentur; nec iam familia fundamentum societatis esset.»

«Ita sane: nescio ubi verser, ut videtur!» maestus Phillotson respondit. «Numquam argumentandi arte excellui, ut meministi… Et tamen non video cur femina cum liberis, etiam sine viro, non possit ipsa familiae fundamentum esse.»

«Hercle! Matrum potestas!… Num haec eadem illa quoque disputat?»

«Minime. Ne suspicatur quidem me intra duodecim horas adeo mutatum esse, ut ipsam Susannam in hac re superaverim!»

«Haec omnia receptam apud nos omnium sententiam penitus perturbabunt. Di boni! Quid Shastonia dictura est?»

«Non nego fore ut ita sit. Nescio, prorsus nescio! Ut dixi, sensu tantum ducor, non ratione.»

«Age,» inquit Gillingham, «rem tranquille perpendamus et interea aliquid bibamus.» Sub scalas descendit atque lagenam vini pomacei protulit, cuius uterque amplum poculum hausit. «Ego te plane delirare neque tui compotem esse arbitror,» perrexit. «Redi potius et statue leves aliquot eius animi mutationes aequo animo pati. Uxorem tamen retine. Undique audio eam puellam venustissimam esse.»

«Eheu, ita est! Id ipsum dolorem auget! Sed iam abibo; longum mihi iter restat.»

Gillingham amicum per miliarium unum prosecutus est, atque abeunti spem significavit hoc colloquium, quamvis de re insolita habitum, veteris familiaritatis renovandae initium futurum esse. «Uxorem retine!» postrema verba in tenebras abeunti misit; Phillotson autem ex obscuro «Ita, ita!» respondit.

At cum solus sub nubibus nocturnis procederet, nihilque praeter lenem rivulorum in Stour affluentium murmurem audiret, secum dixit: «Ergo, Gillingham amice, nulla tibi graviora contra consilium meum argumenta erant quam ista!»

«Ego vero puto eam alapa coercendam esse, ut tandem ad sanam mentem redeat! Sic sentio!» murmuravit Gillingham, dum solus domum rediret.

Postridie mane ad ientaculum Phillotson Susannae dixit:

«Ire tibi licet, cum quocumque volueris. Omnino atque sine ulla condicione assentior.»

Cum semel ad hanc sententiam pervenisset, ea in dies magis ei procul dubio rectissima videbatur. Cum sibi persuaderet se officiis erga mulierem suae potestati paene subiectam satisfacere, tanta mentis tranquillitate perfusus est, ut dolor ipsam amittendi uxorem paene vinceretur.

Aliquot dies praeterierunt. Tandem vesper advenit quo postremum simul cibum sumpturi erant; caelum nubibus obductum erat, ventusque spirabat, qui quidem ex hoc edito loco fere numquam aberat.

Quam alte imago illius vesperis in memoria eius insederat! Susanna in exedram ad theam sumendam ingrediens, corpore gracili et flexibili, vultu cuius pristinam rotunditatem curae extenuaverant, cui pallor dierum noctiumque inquietarum inscriptus erat, velut indicia fatalium casuum prae se ferente, quam dissimilis erat ei quae interdum tanta vivacitate exsultare solebat! Morsellum hunc atque illum gustabat, neque quidquam edere poterat.

Trepidatio eius, ex metu orta ne consilio suo Richardum laederet, ab ignoto homine perperam sic accipi potuisset, quasi aegre ferret Phillotsonem eo brevi momento quo una adhuc sedebant praesentia sua eam molestare.

«Melius esset si cum thea pernae offulam aut ovum aut aliquid simile sumeres. Tam exiguo panis butyrique morsu iter facere non potes.»

Offulam quam ei porrexit accepit. Deinde, dum ad mensam sederent, de levibus rei domesticae quaestionibus locuti sunt: ubi illius huiusve armarii clavis reperienda esset, quae exiguae rationes pecuniariae iam solutae essent, ceteraque huius generis.

«Ego, ut scis, Susanna, natura caelibem me esse sentio,» inquit, magnopere conatus ut eam omni animi perturbatione liberaret. «Itaque sine uxore vivere mihi haud tam molestum erit quam iis viris qui uxores aliquamdiu habuerint. Praeterea magnum illud opus animo molior, cui titulus erit Antiquitates Romanae Vessexiae; quo scribendo omne tempus mihi ab opere liberum consumam.»

«Si quando partem libri quem scribis describendam mihi miseris, sicut antea solebas, libentissime id faciam!» illa placida benignitate respondit. «Velim tibi etiam nunc aliquo modo prodesse… ut a-a-amica.»

Phillotson paulisper secum cogitavit; deinde ait: «Non. Si omnino separandi sumus, vere atque penitus separari nos oportere credo. Hanc ob causam: nolo te ullis interrogationibus fatigare, atque imprimis nolo ut mihi narres quo proficiscaris, aut etiam ubi habites… Nunc vero, quanta pecunia tibi opus est? Aliquid te accipere oportet.»

«O Richarde, certe nullo modo adduci possum ut tua pecunia utar quo a te discedam! Neque ea mihi opus est. Satis ex meis facultatibus habeo quae ad multum tempus sufficiant; Iudas autem mihi dabit…»

«De illo nihil scire malo, si tibi non molestum est. Libera es, plane libera; quam viam sequaris, tua unius res erit.»

«Bene. Hoc unum dicam: perpauca tantum mutatoria vestimenta mea, unum alterumve praeterea ex rebus quae proprie meae sunt, composui. Velim tamen ut, priusquam arca claudatur, quae intus habeam ipse inspicias. Praeter haec fasciculum parvum habeo, qui in Iudae vidulo poni poterit.»

«Nullo modo impedimenta tua inspiciam! Quin potius tres ex quattuor totius supellectilis nostrae partes te auferre velim. Mihi ea curanda molesta erit. Nonnihil tantum ex rebus quas parentes mei miseri possidebant carum est. Ceteram quocumque die arcessere volueris libenter tibi concedam.»

«Id numquam faciam.»

«Tramine hora sexta et dimidia proficisceris, nonne? Nunc hora sexta minus quarta est.»

«Tu… Tu, Richarde, discessu meo non valde dolere videris!»

«Minime… fortasse non.»

«Valde mihi places propter ea quae fecisti. Mirum est quod, ex quo te non iam maritum sed veterem magistrum meum existimare coepi, te diligere possum. Non tam adfectatis verbis utar ut me te amare dicam; scis enim me id non facere, nisi ut amicum. Sed nunc profecto mihi amicus videris!»

His dictis Susanna paulisper lacrimis commota est; tum vehiculum stationis ferreae ad fores accessit, quod vectores ad tramen portare solebat. Phillotson curavit ut sarcinae eius in summo vehiculo locarentur, manum porrexit ut ascenderet, ac vale dicens osculum simulare coactus est, quamquam illa etiam simulatum osculum reformidavit. Tam hilari specie discesserunt, ut auriga nihil aliud putaret nisi eam brevi tempore ad amicos visendos abire.

Cum Phillotson domum redisset, in superius cubiculum ascendit atque fenestram in eam partem aperuit in quam vehiculum profectum erat. Paulo post strepitus rotarum exaudiri desiit. Tum descendit, vultu contracto velut is qui dolorem ferret; petasum induit et domo egressus est, eandem viam paene per miliarium secutus. Subito se convertit atque domum rediit.

Vix introierat, cum vox amici Gillingham ex anteriori conclavi eum salutavit.

«Neminem mihi respondentem audivi; ergo ostium apertum inveniens intravi et mihi commodum locum elegi. Dixeram me ad te venturum esse, ut meministi.»

«Memini. Multas tibi gratias ago, Gillingham; praesertim quod hac nocte venisti.»

«Quomodo valet domina…»

«Bene valet. Discessit… modo discessit. Illud poculum eius est, unde abhinc unam tantum horam theam bibit. Et illa patina, ex qua…» Phillotsonis vox faucibus strangulata est, neque ultra progredi potuit. Se avertit et pocula patinasque a se reppulit.

«Num theam iam bibisti?» paulo post voce recuperata interrogavit.

«Non… immo… nihil refert,» Gillingham, aliis cogitationibus occupatus, respondit. «Discessisse eam dicis?»

«Ita… Pro illa libenter mortuus essem; sed sub legis nomine crudelis esse in eam nolui. Ut intellego, profecta est ut se amanti suo coniungat. Quid porro acturi sint nescio. Quicquid tamen faciant, me plane consentiente facient.»

In his Phillotsonis verbis tantum erat firmitatis atque gravitatis ut amicus a reprehendendo abstineret. «Visne ut te solum relinquam?» interrogavit.

«Minime, minime. Magnum mihi solacium est quod venisti. Aliquot res hic ordinandae et amovendae sunt. Visne me adiuvare?»

Gillingham annuit. In superiora cubicula ascenderunt, et magister scrinia aperuit, resque omnes quas Susanna reliquerat extrahere atque in magnam arcam componere coepit. «Non omnia quae ei auferenda esse censui secum tulit,» perrexit. «Sed cum decrevissem eam suo arbitratu vivere sinere, id consilium ex animo ceperam.»

«Nonnulli viri eo usque progressi essent ut separationi tantum consentirent.»

«Haec omnia iam perpensus sum, nec mihi placet iterum disputare. De matrimonio cogitans omnium hominum maxime antiquis moribus adhaerebam, atque, ut verum dicam, numquam de iure atque honestate huius instituti diligenter quaesiveram. Sed quaedam facta ita manifesta ante oculos posita erant, ut iis repugnare non possem.»

Taciti res reliquas componere perrexerunt. Quibus perfectis Phillotson arcam operculo clausit atque clave obfirmavit.

«Ecce,» inquit. «Ista eam in oculis alterius exornabunt; meis vero numquam amplius!»

1. William Barnes.

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens