CAPUT UNDECIMUM
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
Postridie, die dominico, Arabella circa decimam ante meridiem horam opus repetivit. Eodem labore superioris noctis colloquium in memoriam revocante, ad pristinam animi pertinaciam rediit.
«Haecine igitur de me Marygreenii fama iactatur, me te dolo cepisse? Egregia profecto praeda eras, Deus bone!» Cum magis magisque incalesceret, conspexit in mensa, ubi minime poni debuerant, libros quosdam veterum scriptorum, Iudae carissimos. «Nolo istos libros hic impedimento esse!» petulanter exclamavit; singulosque arreptos humi iactare coepit.
«Parce libris meis!» inquit ille. «Si voluisses, eos in partem amovere potuisses; sed ita foedare foedissimum est!» Arabella enim, dum adipem suillum liquefacit, manus calido pingui inquinaverat, itaque digitorum vestigia in librorum tegumentis manifestissima relinquebat. Nihilominus alium post alium consulto in pavimentum proiecit, donec Iudas, irae iam non temperans, bracchiis eius comprehensis eam prohibere conatus est. Dum id facit, nescio quo casu nodum quo capilli continebantur solvit, qui circa aures effusi sunt.
«Dimitte me!» illa inquit.
«Pollicere te libros iam non attacturam esse.»
Haesitavit. «Dimitte me!» iteravit.
«Pollicere!»
Paulisper tacuit; tum «Polliceor» respondit.
Iudas eam dimisit. Illa vultu obfirmato conclave transiit ac foras in viam processit. Ibi ultro citroque lente ambulare coepit, capillos contumaciter etiam foedius quam antea perturbans atque aliquot vestis globulos solvens. Dies ille dominicus serenus erat, siccus ac gelidus; campanarum sonitus ab ecclesia Alfredstoniensi vento septentrionali perferebatur.
Per viam homines festis vestibus induti ibant, plerique amatores, quales Iudas et Arabella paucis ante mensibus eadem via ludentes incesserant. Praetereuntes conversi mirum eius habitum intuebantur: aperto capite, passis capillis vento agitatis, veste ad pectus diducta, manicis ob opus supra cubitos revolutis, manibus liquefacti adipis odorem exhalantibus. Quidam e transeuntibus simulata formidine dixit: «Domine, libera nos!»
«Aspicite quemadmodum me tractaverit!» clamavit. «Die dominico mane laborare me cogit, cum ad ecclesiam meam ire debeam; capillos de capite, vestem de dorso mihi discerpit!»
Iudas ira incensus foras prosiluit, ut eam vi in domum reduceret. At subito omnis indignatio defervit. Perspexerat enim inter se atque illam omnia iam acta esse, nihilque referre quid vel illa vel ipse faceret. Itaque maritus constitit eamque intuens reputavit vitam utriusque perditam esse: perditam ob ipsum matrimonii errorem, quod vinculum perpetuum ex affectu temporario constituissent, qui cum ea animorum congruentia, sine qua perpetuus vitae convictus ferri non posset, nihil necessario commune haberet.
«Num igitur de industria mihi male facturus es, quemadmodum pater tuus matri tuae, et amita tua marito suo?» rogavit illa. «Mira profecto gens estis vos, sive mariti sive uxores!»
Iudas attonitus oculos in eam defixit. Illa autem nihil amplius dixit sed ambulavit donec defessa est. Ille inde discessit, et aliquandiu incertis passibus vagatus Marygreenium versus contendit. Ibi magnam amitam convenit, cuius imbecillitas in dies ingravescebat.
«Amita, pater meus matrem meam, et amita mea maritum suum male tractaverunt?» repente interrogavit Iudas, ad focum considens.
Anus oculos sub margine veteris illius galericuli, quem perpetuo gerebat, sustulit. «Quis tibi ista dixit?» rogavit.
«Haec commemorari audivi et rem totam cognoscere cupio.»
«Fortasse satius est te scire. Uxor tamen tua — ipsam enim haec aperuisse suspicor — stulta fuit quod rem excitavit! Nec multa sunt quae narrem. Pater tuus et mater concorditer vivere non poterant; itaque discesserunt. Ex nundinis Alfredstoniensibus domum redibant, cum tu adhuc infans esses; ibi in colle prope horreum quod ad Domum Fuscam pertinet, tum postremum inter eos dissidium ortum est, atque in perpetuum valedixerunt. Mater tua paulo post mortua est: ut rem plane dicam, sponte se in aqua mersit. Pater vero te secum in australem Vessexiam abstulit nec umquam huc rediit.»
Iudas recordatus est patrem, usque ad supremum vitae diem, nec de septentrionali Vessexia nec de matre eius umquam locutum esse.
«Similiter accidit sorori patris tui. Cum vir eius eam offendisset, convictum eius postea adeo aversata est ut cum ancillula Londinium proficisceretur. Nos Fawleii ad matrimonium nati non sumus: numquam id nostrae familiae bene convenisse visum est. In sanguine nostro nescio quid inest quod aegre fert nos lege ad ea adstringi quae, si liberi essemus, sponte libenter faceremus. Ideo mihi parere debuisti nec uxorem ducere.»
«Quo loco pater et mater discesserunt? Prope Domum Fuscam, ut dixisti?»
«Paulo ultra, qua via ad Fenworthium deflectit, ubi index viarum stat. Quondam ibi patibulum stetit.»
«ASPICITE QUEMADMODUM ME TRACTAVERIT!» EXCLAMAVIT ILLA
Eius diei sub vesperum Iudas ab amita discessit quasi domum rediturus. Sed ubi in apertum collem pervenit, recta per campum contendit ad magnum stagnum rotundum. Gelu adhuc tenebat, quamquam haud vehementer; stellae clariores supra eum sensim tremula luce exoriebantur. Iudas alterum pedem in glaciei marginem posuit, deinde alterum. Sub eius pondere glacies crepuit, neque tamen ille deterritus est. Per glaciem velut sulcum agens ad medium stagnum processit, dum glacies sub gradientis pedibus acutos strepitus edebat.
Cum ad medium fere stagnum pervenisset, circumspiciens in altum exsiluit. Iterum glacies crepuit, sed non fracta est ut eum mergeret. Rursus exsiluit; iam ne crepitus quidem audiebatur. Itaque ad ripam reversus in terram rediit.
Mirum id ei videbatur. Quorsum reservabatur? Fortasse, secum reputabat, haud satis dignus erat ut sibi mortem conscisceret. Mors tranquilla eum quasi indignum aspernabatur nec recipere volebat.
Quid igitur facere posset abiectius quam se ipsum interimere? Quid minus generosum, magis praesenti suae fortunae deformitati conveniens? Ebrius fieri posset. Id nimirum erat, cuius oblitus fuerat. Ebrietas tritum erat perfugium hominum desperatorum atque nihili. Iam intellexit cur quidam in cauponis assidue potarent. De colle ad septentrionem descendit, donec ad obscuram quandam tabernam pervenit. Ingressus, ubi assedit, picturam Samsonis et Dalilae in pariete conspexit; ea admonitus eandem esse cauponam agnovit quam cum Arabella prima illa diei dominici vespera, ineunte eorum amore, adierat. Potum poposcit et per horam ampliusque alacriter bibit.
Sera ea nocte titubans domum redibat, omni animi maerore depulso, quamquam mens adhuc satis clara erat. In magnos cachinnos erupit, cogitans quomodo Arabella eum nova hac specie acceptura esset. Cum domum intravit, omnia tenebris obruta erant; nec facile, propter titubantem incessum, lumen accendere potuit. Tum animadvertit vestigia quidem operis suilli, pinguedinis atque frustorum abscisorum, relicta esse; res tamen ipsas sublatas esse. In follibus, qui aerem in focum impellebant, ab interiore parte vetus epistulae involucrum affixum erat, in quo haec verba uxoris manu scripta legebantur:
«Ad amicos meos profecta sum. Non revertar.»
Toto postero die domi mansit, corpusque porci Alfredstonium misit. Deinde aedes purgavit, ianuam obseravit, clavem eo loco reposuit quem Arabella, si rediret, nosset, atque ad opus lapidarium Alfredstonium reversus est.
Vespere cum rursus fessus domum pervenisset, uxorem eo non redisse cognovit. Postridie idem accidit, atque iterum postridie. Tandem litterae ab ea venerunt.
Se eius pertaesam esse aperte fatebatur. Eum virum tardum atque inertem esse, neque vitam ab eo ductam sibi placere; nullam fore spem ut aut suam aut illius fortunam aliquando meliorem redderet. Addebat parentes suos, ut ipse sciebat, iam pridem de migratione in Australiam cogitasse, cum mercatura porcorum his temporibus parum lucri afferret. Nunc denique constituisse ut proficiscerentur, seque una cum iis ire velle, nisi ille obstaret. Mulieri sui generis illic meliorem occasionem fore quam in hac stulta patria.
Iudas rescripsit nihil omnino sibi obstare quin proficisceretur. Cum id ipsa cuperet, consilium prudens et utrique fortasse utile esse existimabat. Litteris inclusit pecuniam ex porci venditione acceptam, additis omnibus quae praeterea habebat, quae quidem non multa erant.
Ab illo die nihil de ea nisi per alios audivit. Pater tamen eius cum familia non statim abiit, sed exspectavit dum supellex ceteraeque res venum darentur. Cum Iudas accepisset auctionem in domo Donniorum habitam iri, suas quoque res domesticas in plaustrum imposuit atque ad illam domum misit, ut Arabella eas cum reliquis venderet, omnes vel quot vellet.
Ipse deinde Alfredstonii in conductum cubiculum migravit. In fenestra tabernae libellum conspexit quo venditio supellectilis soceri indicabatur. Diem notavit; qui praeteriit neque Iuda illuc accedente neque animadvertente ob auctionem commeatum via meridiana ex oppido egredientem insigniter auctum esse.
Paucis post diebus tabernulam negotiatoris rerum veterum in via principe ingressus est. Inter ollas, instrumentum vestibus siccandis, cylindrum ad massam complanandam, candelabrum aeneum, speculum mobile, aliaque varia in posteriore parte posita, quae ex auctione nuper advecta videbantur, imaginem photographicam in tabula inclusam conspexit. Erat ipsius effigies.
Hanc effigiem a quodam eius oppidi artifice sibi fieri curaverat atque in tabula ex acere maculata includi; Arabellae eam nuptiarum die dono dederat. In aversa parte etiamnum legebatur: «Iudas Arabellae», addito die. Illa nimirum imaginem cum ceteris rebus suis venditioni subiecerat.
«Hem,» inquit negotiator, videns eum hanc imaginem aliaque congesta contemplari, nec suspicans ipsum ibi depictum esse, «pauca haec sunt quae in auctione ad villulam iuxta viam Marygreeniensem mihi obtigerunt. Ornamentum ligneum utilissimum est, si imaginem exemeris. Uno solido tibi concedam.»
Tacitum illud nec consulto datum testimonium — ipsius effigiem, nuptiale donum, venum datam esse — adeo aperte docebat omnem in Arabella teneritudinem exstinctam, ut extremus ille ictus quicquid teneri affectus in Iudae pectore supererat deleret. Solidum solvit, imaginem secum abstulit, atque ubi ad hospitium venit, ipsam cum ornamento combussit.
Duobus tribusve post diebus comperit Arabellam cum parentibus profectam esse. Nuntium ad eam miserat, se ad sollemne vale dicendum convenire paratum esse significans; illa autem responderat melius fore ut non convenirent, cum proficisci statuisset — quod fortasse verum erat. Postridie migrationis illorum, absoluto diurno labore, cenatus foras exiit et sub stellis per nimis notam viam ad collem deambulavit, ubi praecipuas vitae suae commotiones expertus erat.
Collis ille rursus quasi ipsius esse videbatur.
Vix intellegere poterat quis nunc esset. Per veterem semitam gradiens sibi adhuc puer videbatur, vix uno die senior quam cum olim in summo illo colle stans somniasset, primum vehementi studio Christminsterii et litterarum accensus. «Atqui iam vir sum,» inquit. «Uxorem habeo. Immo ad maturiorem etiam aetatis gradum perveni: cum ea dissensi, eam aversatus sum, cum ea certavi atque ab ea discessi.»
Tum meminit se non longe ab eo loco stare ubi parentes eius olim inter se valedixisse dicebantur.
Paulo longius aberat collis vertex unde Christminsterium, aut quod pro illa urbe habuerat, aliquando sibi conspicuum visum erat. Miliarium iuxta viam, ut semper, stabat. Iudas propius accessit et intervallum ad urbem inscriptum tactu potius quam visu cognovit. Recordatus est se olim, cum domum rediret, novo acutoque scalpro in aversa parte lapidis verba quaedam superbe incidisse, quibus spes suas declararet.
Id prima tirocinii sui hebdomade fecerat, antequam mulier parum idonea a proposito eum averteret. Dubitans num litterae adhuc legi possent, ad posteriorem lapidis partem accessit et urticas amovit. Sulphurato ligniculo accenso adhuc agnoscere poterat ea quae tanto olim ardore insculpserat:
ILLUC ☞ J. F.
His verbis, inter herbas urticasque adhuc integris conspectis, scintilla pristini ardoris in animo eius excitata est. Nonne propositum suum esse debebat per secundas adversasque res pergere, nec se aegritudini immodicae tradere, etiamsi multa in mundo deformia videret? «Bene agere et laetari» — quam sententiam Spinozae cuiusdam doctrinam esse audiverat — etiam nunc ipsius regula esse poterat.
Cum adversa sua stella confligere poterat atque pristinum consilium persequi.
Paulum inde progressus prospectum ad orientem septentrionalem sibi patefieri vidit. Ibi revera tenuis quidam splendor, exigua et obscura quasi nebula, exsurgebat, quam vix nisi oculus fidei dignoscere posset. Hoc ei satis erat. Ubi primum tempus tirocinii exisset, Christminsterium proficisceretur.
Animo iam erectiore ad hospitium rediit et preces suas recitavit.