CAPUT QUARTUM
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
Cogitabundus paulo tardius procedebat puer, qui aliis cogitationibus senem referebat, aliis etiam aetate sua puerilior videbatur. Eum interea viator quidam levi celerique gressu praeteriit. Hunc, quamvis iam obscurum esset, petaso praeter modum alto, veste post tergum in duas velut hirundinis caudas producta, catenulaque horologii ornatum esse discernere potuit. Catenula, dum dominus gracilibus cruribus calceisque nullo strepitu iter emetiebatur, in omnes partes quasi furens exsultabat, luminis caelestis scintillas quaquaversum spargebat. Iudas, quem iam solitudinis taedere coeperat, pari cum eo gradu incedere conatus est.
«Heus, adulescens! Mihi properandum est; itaque, si una mecum ire vis, celeriter tibi ambulandum erit. Scisne quis sim?»
«Opinor me scire. Nonne Vilbertus medicus es?»
«Ah, ubique igitur, ut video, notus sum! Ita fit ubi quis pro utilitate publica laborat.»
Vilbertus medici speciem prae se ferens medicamenta per vicos venditabat. Apud rusticos notissimus erat, apud omnes ceteros plane ignotus; idque ipse provide curabat, ne quis de suis artibus molestas quaestiones institueret. Non alios aegrotos quam casarum incolas curandos suscipiebat; atque his solis fama eius per universam Vessexiam pertinebat. Humiliore loco versabatur ac quaestum obscuriorem faciebat quam illi impostores qui pecunia instructi et ordinatis praeconiis homines fallunt. Erat denique prioris cuiusdam aetatis impostorum quasi reliquia.
Incredibilia erant itinerum spatia quae conficiebat; totam fere Vessexiam et in longitudinem et in latitudinem peragrabat. Viderat aliquando Iudas eum anui cuidam ollulam adipis colore tincti vendentem, quem certissimum remedium cruri male affecto esse praedicabat. Pacta erat anus se pro unguento illo pretiosissimo nummum aureum, qui guinea appellatur, daturam, singulis autem quattuordecim diebus solidum unum soluturam esse, donec pretium explesset. Unguentum vero, ut medicus affirmabat, ex peculiari quodam animali confici dicebatur, quod in monte Sina pasceretur nec nisi maximo capitis membrorumque periculo capi posset.
Quamquam medicamenta eius iam tum Iudae nonnihil suspecta erant, hominem tamen multa itinera fecisse pro certo habebat, atque sperabat eum de rebus ad medicinam non pertinentibus vera referre posse.
«Christminsterium, opinor, adisti, medice?»
«Sane, atque saepius,» respondit homo ille longus ac macilentus. «Ibi quoque quasi sedem negotiorum meorum habeo.»
«Estne illa urbs doctrina religioneque insignis?»
«Ita profecto diceres, puer, si eam vidisses. Quin etiam filii anicularum quae vestimenta collegiorum lavant Latine loqui norunt. Non quidem emendate, id quod ego, ut iudex harum rerum, fateor: canina quaedam Latinitas est, felina etiam, ut nos, cum olim in academia studeremus, eam appellabamus.»
«Graece quoque?»
«Id vero magis ad eos pertinet qui ad episcopatum instituuntur, ut Novum Testamentum eo sermone legere possint quo primum scriptum est.»
«Ego quoque Latinam Graecamque linguam discere cupio.»
«Excelsum sane propositum! Singulas utriusque linguae grammaticas tibi comparare oportet.»
«Ego aliquando Christminsterium proficisci in animo habeo.»
«Cum illuc veneris, omnibus praedicato Vilbertum medicum unum esse qui celeberrimas illas pilulas venditet, quae omnes ventriculi intestinorumque morbos, item asthma et spirandi difficultatem, certo sanent. Pyxis duobus solidis et tribus denariis constat; pilulae autem singulari publico signo, quo venum dandi licentia comprobatur, munitae sunt.»
«Poterisne mihi libros illos grammaticos comparare, si haec per viciniam praedicare polliceor?»
«Libentissime tibi meos vendam, quibus ipse olim, cum studiis operam darem, utebar.»
«O, gratias tibi ago, domine!» inquit Iudas grato animo, sed vix inter anhelitus loqui valens. Tam incredibili enim celeritate medicus incedebat, ut puer eum brevibus continuisque passibus paene cursu sequi cogeretur, et iam dolorem pungentem in latere sentiret.
«Melius est, adulescens, si paulum a tergo sequaris. Sed audi quid faciam. Libros tibi comparabo primaque rudimenta docebo, si memineris in omnibus vici domibus commendare aureum Vilberti medici unguentum, guttas Vitae dictas, pilulasque mulieribus destinatas.»
«Ubi te cum libris conveniam?»
«Quattuordecim post dies hoc ipso loco transibo, hora septima quinque et viginti minutis exactis, nec momento serius. Non certius sidera errantia cursus suos tenent quam ego certas itineris mei horas servo.»
«Hic adero tibique occurram,» inquit Iudas.
«Cum mandatis ad medicamenta mea emenda?»
«Ita vero, medice.»
Iudas tum gradum remisit et, illo abeunte, substitit; paucis deinde minutis ad spiritum recipiendum moratus domum rediit, sibi gratulans quod pro Christminsterio iam aliquid egregium fecisset.
Per eas duas hebdomadas huc illuc discurrebat, atque interdum cogitationibus intra animum versantibus ipso vultu arridebat, tamquam hominibus obviam venientibus, qui eum nutu salutarent. Arridebat autem singulari illa vultus claritate quae in iuvenum ore, cum praeclara aliqua cogitatio primum nascitur, diffundi solet: quasi in perspicuis adhuc eorum animis divinitus accensa lucerna arderet, unde spectatoribus blanda illa opinio oriretur, eos tum ipso caelo undique circumdatos esse.
Quod tot morborum remedia profitenti promiserat, bona fide praestitit, quippe qui iam ipse homini sincere crederet. Multa milia passuum inter proximos viculos ambulavit, quasi medicamentorum eius praeco. Vespere constituto in edita planitie, eo ipso loco ubi Vilbertum reliquerat, immotus stetit adventum eius exspectans.
Medicus viator haud multum a constituta hora aberravit. Sed cum Iudas pariter cum eo incedere coepisset, nec ille quicquam solitae celeritatis remitteret, puer non sine admiratione animadvertit eum vix se agnoscere, quamquam per illas duas hebdomadas vespertina lux creverat. Fortasse, secum reputabat, causa erat quod ipse nunc alium petasum gerebat. Itaque medicum graviter ac reverenter salutavit.
«Quid agis, puer?» inquit ille, aliud animo agens.
«Adveni,» respondit Iudas.
«Tu? Quisnam es? Ah, sane, iam memini! Habesne mandata, puer?»
«Habeo.» Tum nomina et domicilia incolarum illorum rettulit qui vim pilularum unguentique toto orbe celebratorum experiri cuperent. Haec circulator diligenter memoriae mandavit.
«At libri grammatici Latini Graecique?» Iudae vox sollicitudine tremebat.
«Quid de libris?»
«Tuos mihi allaturus eras, quibus antequam gradum litterarium adipiscereris utebare.»
«Ah, sane, sane! Omnino exciderunt mihi ex animo, omnino! Tam multorum hominum salus a cura mea pendet, vides, adulescens, ut ceteris rebus non quantum vellem operae tribuere possim.»
Iudas tantisper se continuit dum rem plane exploraret; tum sicca quadam maestitia vocem premente repetivit: «Non attulisti!»
«Non attuli. Tu autem cura ut plura ab aegrotis mandata mihi compares; proximo adventu libros afferam.»
Iudas retro cessit. Puer erat adhuc rerum humanarum imperitus; sed ea subita perspiciendi facultate quae pueris interdum conceditur uno momento intellexit quam vilis esset illius impostoris indoles. Nullam inde litterarum lucem sperare poterat. E corona laurea, qua se mente iam redimiverat, folia decidere visa sunt. Ad portam quandam deflexit, cui innixus amare flevit.
Post hanc spei ruinam animus ei ad tempus velut inanis factus est. Fortasse libros grammaticos ex oppido Alfredston sibi comparare potuisset; sed pecunia opus erat, et scire oportebat quos potissimum libros emendos curaret. Etsi autem corporis commodis satis provisum erat, tam omnino alienae voluntati obnoxius erat ut ne quadrantem quidem denarii sui haberet.
Eodem fere tempore Phillotsonius suum pianoforte arcessi iussit; unde Iudas novum consilium cepit. Cur non ad magistrum scriberet eumque rogaret ut Christminsterii sibi libros grammaticos compararet? Poterat epistulam in arcam qua instrumentum ad iter muniebatur clam inserere; ita ad ipsum, cui destinata esset, profecto perventura erat. Cur non peteret ut vetera quaelibet exemplaria, iam ab aliis lecta, mitteret? Quin eo ipso gratiora futura erant, quod longo velut universitatis usu et aere quodam imbuta essent.
Si amitae consilium suum aperuisset, spem ipsam irritam futuram esse intellegebat. Solus igitur rem agere debebat.
Aliquot dies rem secum reputavit; deinde consilium exsecutus est. Eo ipso die quo instrumentum musicum abducebatur, qui casu dies natalis eius proximus erat, epistulam ad amicum suum tantopere admiratum inscriptam clam in arcam ad transportandum paratam abdidit. Verebatur enim Drusillae amitae rem significare, ne illa, cognito quid sibi vellet, eum a proposito deterreret atque desistere cogeret.
Instrumentum missum est; Iudas autem dies deinde hebdomadasque exspectavit, singulis matutinis horis, priusquam amita maior surgeret, tabellarii officium in parva casa positum adiens. Tandem fasciculus in vicum pervenit; ex cuius utraque extremitate singulos tenues libros prominere animadvertit. Eum in solitarium locum abstulit atque in trunco ulmi abscisae consedit ut aperiret.
Ex quo primum Christminsterium eiusque quae sibi polliceri videbatur bona velut in visione quadam animo conceperat, multum et diligenter secum quaesiverat qua ratione verba unius linguae in alterius verba converterentur. Existimabat enim in grammatica linguae quam discere cuperet praeceptum quoddam praecipuum contineri, regulam sive indicium arcanae scripturae clavi simile, qua semel cognita satis esset eam adhibere, ut omnia quae suo sermone diceret in verba alienae linguae pro arbitrio commutaret.
Haec puerilis opinio nihil aliud erat quam lex illa, quae vulgo Grimmii lex appellatur, ad extremam mathematicam exactitudinem deducta, ita ut Iudas regulam natura rudem et imperfectam ad rationem undique absolutam animo suo amplificaret. Itaque sibi persuadebat verba linguae discendae in verbis sermonis iam cogniti quodammodo semper latere, posseque inde ab eo qui eruendi artem haberet reperiri; ipsos autem libros grammaticos illam artem tradituros esse.
Cum igitur fasciculum signo tabellario Christminsterii impresso notatum vidisset, funiculum praecidit, libros aperuit et grammaticam Latinam, quae forte supra alterum librum iacebat, evolvit. Vix oculis suis fidem habere potuit.
Vetus erat liber, ante triginta annos editus, sordidus, ignoto quodam nomine passim ac temere notatus, ita quidem ut scriptura manu adiecta cum litteris typis expressis variis modis quasi bellum gerere videretur; adscripti erant etiam hic illic dies et anni, viginti fere annis ante illud tempus notati. Non tamen haec vetustas aut foeditas Iudam obstupefecerat. Tum primum enim didicit nullam esse illam quam sibi innocenter finxerat legem commutandi verba (erat quidem talis aliqua lex, sed eam eius libri auctor non agnoverat), sed singula vocabula utriusque linguae, Latinae pariter atque Graecae, singillatim memoriae mandanda esse, per longos annos tardo ac molesto labore.
Iudas libros abiecit, per longum ulmi truncum supinus recubuit, atque per horae quadrantem miserrimus iacuit. Ut saepe antea fecerat, petasum in faciem detraxit solemque per angusta inter stramina intervalla quasi furtim se inspicientem observavit. Haec igitur erat Latina Graecaque doctrina, haec insignis illa spes inanis! Quod mirabile quoddam artificium sibi in posterum reservatum putaverat, nihil aliud erat quam labor ille quo Israelitae in Aegypto premebantur.
Quantis ingeniis, paulo post secum cogitabat, praeditos esse oportebat eos qui Christminsterii in magnis illis scholis studerent, ut multa dena milia vocabulorum singulatim memoria tenerent! Ipse vero ingenium suum tanto labori non sufficere sibi videbatur. Et cum tenues solis radii per petasi rimas faciem eius adhuc perstringerent, optabat se numquam librum vidisse, ne umquam alium visurus esset, immo ne natum quidem esse.
Fieri poterat ut quis forte illa via transiret, qui causam maeroris quaereret eumque erigeret, diceretque cogitationes eius de linguis longius processisse quam ipsius grammatici opiniones. Nemo tamen transiit: neque enim, ubi eiusmodi auxilio opus est, quisquam adesse solet. Itaque Iudas, immanis erroris sui conscientia velut oppressus, etiamtum optabat e vita discedere.