Fabula CC
Index fabularum · Pars antecedens · Pars sequens
CC · Clavis Aurea
Hieme, cum aliquando nix alta iaceret, pauper puer exire debuit ut ligna traha reportaret. Quibus collectis atque trahae impositis, quia frigore rigebat, nondum domum redire voluit, sed prius ignem accendere et paulisper se calefacere. Nivem igitur submovit; dum terram ita purgat, parvam clavem auream invenit.
Ratus autem, ubi clavis esset, ibi quoque seram ad eam aptam esse oportere, terram fodit et arculam ferream invenit. «Utinam clavis conveniat!» secum cogitavit. «Certe res pretiosae in arcula insunt.» Quaesivit, sed nullum foramen in quod clavis insereretur apparebat. Tandem unum repperit, tam parvum ut vix cerni posset. Expertus est, et clavis feliciter convenit.
Tum clavem semel circumegit. Nunc autem nobis exspectandum est donec seram penitus reseraverit et operculum sustulerit: tum sciemus quae res mirabiles in arcula fuerint.