CAPUT II · LUPA
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
Ientaculo sumpto et exigua castrorum supellectile trahae religata, viri laetum focum post terga relinquentes in tenebras se dederunt. Continuo ululatus exoriri coeperunt maesti simul ac truces, quibus per caliginem et frigus alii alios appellabant atque respondebant. Sermo inter viros conticuit. Hora nona lux diei orta est. Meridie caelum ad meridiem roseo colore tepescere visum est, quo apparebat terrae curvitatem inter meridianum solem et aquilonares regiones interiectam esse.
Sed ille roseus color cito evanuit. Lumen diei canum quod superfuit usque ad horam tertiam pomeridianam mansit; tum id quoque defecit, et velut funebre velum noctis arcticae solitariam silentemque regionem operuit.
Tenebris ingruentibus, ululatus luporum venantium hinc inde et a tergo propius audiebantur; adeo quidem ut canes traham aegre trahentes non semel repente pavore perculsi in breves tumultus concitarentur.
Quodam ex his tumultibus sedato, cum Billus Henricusque canes ad trahae habenas reduxissent, Billus ait:
«Utinam aliquam bestiam alicubi inveniant, nosque tandem relinquant atque abeant».
«Animos sane nostros mirum in modum vexant», assensus est Henricus.
Neque amplius collocuti sunt donec castra posuerunt.
Henricus ollae ferventi fabis plenae inclinatus glaciem adiciebat, cum subito ictu, Billi exclamatione atque acri inter canes doloris fremitu perculsus est. Se erexit satis mature ut obscuram quandam figuram per nivem in tenebrarum praesidium aufugientem conspiceret. Tum Billum vidit inter canes stantem, partim triumphantem partim spe frustratum; altera manu validum fustem, altera caudam atque partem corporis salmonis sole siccati tenebat.
«Dimidiam partem rapuit», nuntiavit, «sed nihilominus fuste percussi. Audistine quomodo eiulaverit?»
«Qualis erat aspectu?» rogavit Henricus.
«Non vidi. Sed quattuor pedes, os pilosque habebat et ut quivis canis videbatur».
«Lupum mansuetum esse conicio».
«Certe perquam mansuetus est, quidquid est, qui ipso tempore quo canes pascimus huc accedat atque suam partem piscis surripiat».
Eadem nocte, cena confecta, cum in oblonga arca sederent et e fistulis fumum ducerent, orbis oculorum lucentium etiam propius quam antea accessit.
«Utinam gregi alcium aut alicui tali rei incidant, et nos tandem relinquant», inquit Billus.
Henricus grunnitu respondit quo parum assensus significabat; deinde per quadrantem horae ambo taciti sederunt: Henricus ignem intuebatur, Billus autem oculorum circulum paulo ultra ignis lucem in tenebris ardentem.
«Utinam hoc ipso momento ad castellum McGurry perveniremus», iterum coepit Billus.
«Desine vota effundere atque mala ominari», iratus exclamavit Henricus. «Stomachus tuus acidus est; hoc te vexat. Cochleare sodae plenum sume, atque mire mitior et iucundior comes fies».
Postero mane Henricus e somno excitatus est diris quas Billus in numina iaciebat exsecrationibus. Cubito innixus respexit et comitem iuxta refectum ignem inter canes stantem vidit, manibus ad caelum sublatis dum increpabat, vultu ira contorto.
«Heus!» inclamavit Henricus. «Quid nunc est?»
«Rana abest», responsum est.
«Non potest».
«Dico tibi abesse».
Henricus ex stragulis prosiluit atque ad canes cucurrit. Diligenter eos numeravit, tum cum socio vires Feritatis exsecratus est, quae alium eis canem eripuerant.
«Rana omnium canum fortissimus fuit», tandem pronuntiavit Billus.
«Neque stultus erat», addidit Henricus.
Ita duorum dierum spatio alterum quoque epitaphium conscriptum est.
Tristes ientaverunt; quattuor deinde canes qui supererant trahae adiunxerunt. Dies superioribus simillimus fuit. Viri per gelatam vastitatem taciti enitebantur; silentium nonnisi ululatibus persequentium, qui ipsi invisibiles a tergo haerebant, rumpebatur.
Cum media pomeridiana hora nox adveniret, ululatus, venatoribus ex consuetudine appropinquantibus, propius audiebantur. Canes vero, metu atque trepidatione commoti, repentinos tumultus faciebant quibus loramenta inter se implicabantur atque animi duorum virorum gravius frangebantur.
«En, nunc vos stultas bestiolas sic retinebo», inquit Billus ea nocte, opere suo confecto erectus et sibi placens.
Henricus coctionem intermisit ut inspiceret. Socius enim canes non modo alligaverat, sed more Indorum baculis vinxerat. Singulis canibus circa collum lorum e corio aptaverat. Huic loro, tam prope collum ut canis dentibus ad illud pertingere non posset, baculum firmum quattuor vel quinque pedes longum alligaverat. Alter baculi finis altero loramento e corio ad palum in terra defixum religatus erat.
Ita canis corium ad proximum baculi finem dentibus incidere non poterat; baculus autem impediebat quominus ad corium quo finis alter religatus erat perveniret.
Henricus capite approbans annuit.
«Hoc solum artificium Uniaurem umquam retinere poterit», ait. «Corium aeque nitide ac cultellus secat, et fere dimidia qua ille celeritate. Cras omnes salvi atque integri aderunt».
«Id quidem certo scias», confirmavit Billus. «Si vel unus mane deerit, coffea me abstinebo».
«Sane sciunt nobis glandium non satis esse ad eos interficiendos», dixit Henricus cum cubitum iret, ardentem oculorum orbem quo circumcludebantur demonstrans. «Si duas glandes in aliquos mittere possemus, magis nos vererentur. Singulis noctibus propius veniunt. Lucem ignis ex oculis exclude atque intentus aspice—ecce! Vidistine illum?»
Diu viri oblectati sunt umbras animalium ad extremum ignis lumen moventes contemplando. Si quis diu attenteque ad oculos in tenebris ardentes spectabat, figura bestiae paulatim apparebat; quin interdum ipsa corpora moveri cernere poterant.
Sonitus e canibus ortus animos virorum ad se convertit. Uniauris crebro et cupide gemens, quantum baculus sinebat, in tenebras se tendebat, identidem desinens ut rursus in baculum dentibus impetum quasi amens faceret.
«Aspice, Bille», susurravit Henricus.
In ipsam ignis lucem bestia cani similis furtivo obliquoque gressu delapsa est. Mixta diffidentia audaciaque procedebat, viros caute observans, sed animo atque oculis in canes intento. Uniauris ad extremum baculi tendens versus advenam enitebatur cupiditateque gemebat.
«Stultus iste Uniauris parum timidus videtur», submissa voce inquit Billus.
«Lupa est», respondit susurrans Henricus, «atque hinc intellegimus cur Pinguis et Rana perierint. Ipsa gregi illecebra est. Canem foras allicit, tum reliqui omnes impetum faciunt eumque devorant».
Ignis crepitavit. Lignum magno cum crepitu dissiluit. Quo strepitu audito, insolita bestia in tenebras resiluit.
«Henrice, aliquid cogito», nuntiavit Billus.
«Quid cogitas?»
«Illam ipsam esse arbitror quam fuste contudi».
«Ne minima quidem de eo dubitatio est», respondit Henricus.
«At hoc quoque dicendum censeo», perrexit Billus, «quod bestia ista ignibus castrensibus tam assuevit, id suspicionem movet, immo a bonis moribus abhorrere videtur».
«Certe plura novit quam lupum honestum scire deceat», assensus est Henricus. «Lupus qui tempore cibum canibus dandi in castra venire novit multa iam expertus est».
«Senex Villanus olim canem habuit qui ad lupos aufugit», secum reputans elocutus est Billus. «Hoc probe scio: ego ipsum in grege luporum, in pascuis alcium prope rivum Little Stick, sclopeto interfeci. Tum Villanus velut infans flevit; tres enim annos canem non viderat, ut dicebat. Toto illo tempore cum lupis vixerat».
«Rem acu tetigisse videris, Bille. Haec lupa re vera canis est atque e manu hominis piscem saepe comedit».
«At si eam nactus ero, lupa ista quae etiam canis est nihil nisi caro erit», declaravit Billus. «Plures bestias amittere nobis non licet».
«Sed tres tantum glandes tibi supersunt», opposuit Henricus.
«Donec certo percutere possim exspectabo», respondit alter.
Postero mane Henricus ignem refovit et ientaculum coxit, comite interea stertente.
«Ita commode dormiebas, ut vix commodius quisquam dormire posset», dixit Henricus eum ad ientaculum excitans. «Animum inducere non potui ut te excitarem».
Billus semisomnus edere coepit. Poculum vacuum esse animadvertit et ad ollam manum porrexit. Sed olla, ultra manum posita, iuxta Henricum stabat.
«Dic, Henrice», placide eum reprehendit, «nonne aliquid oblitus es?»
Henricus summa cura circumspiciens caput quassavit. Billus poculum vacuum sustulit.
«Coffeam hodie non accipies», nuntiavit Henricus.
«Num defecit?» anxie rogavit Billus.
«Minime».
«An putas eam concoctioni meae nocituram esse?»
«Nequaquam».
Rubor iracundiae Billi vultum suffudit.
«Tum vehementer cupio audire cur ita statueris», dixit.
«Verberator abest», respondit Henricus.
Billus sine festinatione, velut qui adversae fortunae iam cessisset, caput convertit et e loco in quo sedebat canes numeravit.
«Quomodo factum est?» languide quaesivit.
Henricus umeros sustulit. «Nescio. Nisi forte Uniauris eum e vinculis dentibus solvit. Ipse certe id facere non potuit».
«Malus ille latro», inquit Billus gravi lentaque voce, irae, qua intus ardebat, nullum prae se ferens signum. «Quod ipse e vinculis se expedire non potuit, Verberatorem solvit».
«At saltem Verberatoris aerumnae finem habent; credo iam concoctum esse atque nunc in ventribus viginti luporum per totam regionem exsultare», hoc Henricus pro novissimo cane deperdito epitaphium dixit. «Accipe coffeam, Bille».
Billus tamen caput quassavit.
«Age vero», rogavit Henricus, ollam attollens.
Billus poculum procul pepulit. «Di me perduint, si eam bibero. Dixi me coffeam non bibiturum si ullus canis deesset; neque bibam».
«Optima tamen est coffea», blandus dixit Henricus.
Sed Billus pertinax mansit et ientaculum siccum comedit, inter edendum mussitans atque Uniaurem ob dolum eius exsecrans.
«Hac nocte eos ita alligabo ut alter ad alterum pertingere non possit», dixit Billus, cum in viam processissent.
Paulo plus quam centum iardas progressi erant, cum Henricus, qui praecedebat, se inclinavit et rem sustulit cui reticulum eius nivarium impegerat. Obscurum erat neque rem oculis dignoscere poterat, tactu tamen agnovit. Retro eam iecit; haec traham percussit atque exsiliens ad reticula nivaria Billi devoluta est.
«Fortasse tibi ad opus tuum usui erit», dixit Henricus.
Billus exclamavit. Illud unum e Verberatore supererat: baculus quo alligatus fuerat.
«Cum pelle et omnibus eum devoraverunt», nuntiavit Billus. «Baculus prorsus tersus et mundus est. Corium ab utroque fine exederunt. Egregie famelici sunt, Henrice; antequam hoc iter confecerimus, te meque in incerto tenebunt».
Henricus risu contumaci respondit. «Nunquam antea sic a lupis insectatus sum; sed multo graviora expertus sum et incolumis evasi. Pauci isti lupi molesti ad me conficiendum non sufficiunt, mi Bille».
«Nescio, nescio», mala ominans mussitavit Billus.
«At scies profecto, cum ad castellum McGurry venerimus».
«Non admodum bono animo sum», perstitit Billus.
«Male vales, id omne est», confidenter affirmavit Henricus. «Chinino curandus es; ubi primum McGurry attigerimus, satis magnam potionem tibi devorandam dabo».
Billus grunniens huic morbi iudicio dissentiebat et in silentium rediit. Dies ceteris diebus similis fuit. Hora nona lux orta est; meridie sol, qui ipse latitabat, meridianum horizontem tepido colore perfudit; tum frigidum canumque pomeridianum lumen oriebatur, quod post tres horas nocti cederet.
Paulo postquam sol frustra conatus erat apparere, Billus sclopetum e loris trahae deprompsit atque ait:
«Tu perge, Henrice; ego explorabo quid videre possim».
«Melius est te iuxta traham manere», monuit socius. «Tres tantum glandes habes; nescimus quid accidere possit».
«Quis nunc mala ominatur?» victoriosus exclamavit Billus.
Henricus nihil respondit solusque lente progressus est, quamquam saepe sollicitus respexit ad canam solitudinem in qua comes disparuerat. Post horam Billus, compendiis usus quibus traha transire non poterat, rursus ad eum pervenit.
«Huc illuc dispersi longius vagantur», ait, «nos tamen sequuntur, atque interim feras quaerunt. Videsne? Se nos certo capturos esse sciunt; tantum exspectandum esse sciunt. Interea si quid edendum forte repererint, libenter arripient».
«Dicis eos putare se nos certo capturos», Henricus consulto correxit.
Billus autem eum neglexit. «Aliquot conspexi. Mire macri sunt. Credo iam per multas hebdomadas nihil gustavisse praeter Pinguem Ranam Verberatoremque; et tam multi sunt ut haec vix cuiquam quicquam contulerint. Prae tenuitate costae eis quasi asserculi ad vestes lavandas exstant, venter autem paene spinae adhaeret. Omnino desperati sunt, hoc tibi affirmo. Mox fame in rabiem agentur; tum tibi cavendum».
Paucis post minutis Henricus, qui nunc post traham ibat, sibilum tenuem monendi causa edidit. Billus conversus conspexit ac deinde canes tacitus constituit. A tergo enim, circum ultimam viae flexuram et in ipsa semita quam modo peragraverant, pilosa quaedam figura furtim tolutim in conspectum prodiit. Naso vestigia odorabatur, et gressu singulari lubrico ac sine labore videbatur ferri.
Ubi illi constiterunt, ipsa quoque substitit, caput sustulit eosque intentis oculis observavit, naribus tremulis quibus odorem eorum hauriebat atque explorabat.
«Lupa est», susurravit Billus.
Canes in nive procubuerant; Billus eos praeteriit ut ad socium iuxta traham accederet. Una contemplabantur animal insolens quod per complures dies eos insequebatur et iam dimidiam eorum canum turmam deleverat.
Cum diligenter inspexisset, bestia paucos passus processit. Id saepius fecit, donec paulo minus quam centum iardas ab eis distaret. Ibi iuxta picearum globum stetit, capite erecto, atque oculis naribusque apparatum virorum qui eam aspiciebant exploravit. Mirum in modum eos aspexit, quasi canis desiderio captus; at in illo desiderio nihil erat amoris canini. Erat enim desiderium ex fame natum, dentibus ipsius aeque crudele, aeque immite ac gelu.
Pro lupo insigni magnitudine erat; macies ipsa corporis lineamenta patefaciebat, quibus apparebat eam inter maximas sui generis numerari.
«Ad umeros fere duos pedes et semissem alta est», observavit Henricus. «Quinque quoque fere pedes longa est; id sponsione confirmem».
«Insueto colore lupa illa praedita est», censuit Billus. «Numquam antea lupum rubrum vidi. Paene cinnamomea mihi videtur».
Bestia profecto non cinnamomei erat coloris. Pellis eius plane lupina erat. Cinereus color dominabatur, quem tamen tenuis quaedam rubedo temperabat: color fallax, qui nunc apparebat nunc peribat, quasi oculi fallerentur. Modo perspicue cinerea erat, modo rursus nescio quibus igniculis rufi coloris lucebat, tanta obscuritate ut nullis usitatis colorum nominibus definiri posset.
«Prorsus quasi ingens canis traharius borealis videtur», ait Billus. «Ne mirer quidem si caudam agitare incipiat».
«Heus, tu, canis borealis!» clamavit. «Huc veni, quisquis tandem vocaris!»
«Ne paulum quidem te metuit», ridens Henricus dixit.
Billus minaciter manum agitavit atque magna voce vociferatus est; bestia tamen nullum timorem ostendit. Id solum animadvertere poterant, eam vigilantiorem factam esse. Eodem famelico inexorabilique desiderio eos intuebatur. Caro erant, ipsa esuriebat; eos adire devorareque cupiebat, si modo auderet.
«Audi, Henrice», inquit Billus, voce inscius ad susurrum redacta propter consilium quod animo volvebat. «Tres glandes habemus. Hanc tam certo ferire licet ut ictus aberrare non possit. Tres canes nobis abstulit; tandem finem huic rei imponere debemus. Quid censes?»
Henricus capite consensit. Billus sclopetum caute e vinculis trahae deprompsit. Iam ad umerum tollebat, nec tamen eo pervenit. Eodem enim temporis puncto lupa transversa e semita in picearum globum prosiluit atque evanuit.
Viri alter alterum aspexerunt. Henricus longum sibilum edidit, quasi omnia subito intellexisset.
«Scire debueram», se ipse aperte reprehendit Billus, sclopetum in locum suum reponens. «Nempe lupa quae satis novit ut canibus pascendis intersit etiam tela sclopetaria perspecta habet. Dicam tibi, Henrice, ista est totius mali nostri causa. Sex adhuc canes haberemus, non tres, nisi ipsa adesset. Atque hoc tibi affirmo, Henrice: eam interficiam. Nimium callida est ut in aperto ictum exspectet; insidias tamen ei ponam, et ex occulto trucidabo, tam certo quam mihi Billo nomen est».
«Tantum vide ne longius abeas», monuit socius. «Si tota illa caterva in te impetum fecerit, tres glandes tuae non plus quam tres voces in inferis valebunt. Misere famelicae sunt bestiae; si semel coeperint, te profecto conficient, Bille».
Ea nocte mature castra posuerunt. Tres canes traham nec tam celeriter nec tot horas trahere poterant quam sex, neque dubium erat quin viribus deficerent. Viri igitur mature cubitum ierunt, cum primum Billus cavisset ne canes alter alterius vincula rodere possent.
Lupi autem audaciores fiebant, et viri non semel e somno excitati sunt. Bestiae tam prope accedebant ut canes timore velut furerent; ignem identidem alere necesse erat, quo temerarios praedones longius arcerent.
«Audivi nauticos narrare squalos naves sequi solere», inquit Billus, cum post eiusmodi ignis renovationem sub stragula rediret. «At isti lupi squali terrestres sunt. Artem suam melius quam nos nostram norunt, neque nos ad valetudinem suam tuendam ita persequuntur. Nos capient. Profecto capient, Henrice».
«Iam te dimidium ceperunt, si ita loqueris», aspere respondit Henricus. «Dimidius victus est homo qui se victum esse confitetur. Et tu, si verbis tuis credamus, iam dimidius devoratus es».
«Viros te meque meliores ceperunt», respondit Billus.
«Heus, desine malum canere. Prorsus me fatigas istis tuis querelis».
Henricus iratus in latus se convertit, sed miratus est Billum pari ira non respondisse. Id enim a moribus Billi prorsus abhorrebat, qui acerbis verbis facillime irascebatur. Diu secum de ea re cogitavit antequam obdormiret; et iam palpebris labentibus somnoque oppressus hoc in animo habebat: «Non est dubium: Billus prorsus maestus est. Cras eum recreare debebo».