Caput XVI
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
Martinus Wittenhaagen ad imas scalas stabat, sagitta nervo imposita paene ad caput usque retracta, cultro post se posito. Ubi homines illos sine Gerardo redeuntes vidit, tam vehementer obstupuit, ut arcum demitteret eosque ore hianti intueretur. Illi vicissim non minus mirabantur, quod eum ita instructum deprehenderant.
“Eho, sodales, num senex iste in nos sagittam mittere parabat?”
“Nugae!” inquit Martinus, solita sua stolida tranquillitate recepta. “Nervum modo novum experiebar. En, si hoc suspicamini, nervum ab arcu solvam.”
“Hem!” inquit Diericus suspicione motus, “aliquid in te esse suspicor quod nondum intellego. Lignum in focum impone, ut pelles nostras paulisper, priusquam abeamus, siccemus.”
Mox ignis luculentus accensus est; homines eum circumsteterunt, atque vestes eorum promissique capilli ignis calore fumare coeperunt. Tum vero e Margaritae cubiculo acutissimi clamores exauditi sunt. Omnes exsiluerunt; unus eorum candelam rapuit scalasque ad superiora cubicula ducentes cursu ascendit.
Martinus quoque propere surrexit. Subitis illis clamoribus perturbatus veritusque ne hominis curiositas periculum pareret, eum ab ascensu prohibere conatus est.
Tum Diericus a tergo eum brachiis complexus ceteros, ut eum tenerent, inclamavit. Interea ille, qui candelam gerebat, nemine iam obsistente in superiora evasit; ceteri omnes in Martinum irruerunt. Diu acriterque luctati sunt, ita ut non semel omnes humi volverentur, Martino inter eos volutante; tandem senem illum Samsonem superaverunt eumque manibus pedibusque eo fune vinxerunt, quem ad Gerardum vinciendum secum attulerant.
Martinus graviter ingemuit: viderat enim illum, dum certamen ferveret, ad Margaritae cubiculum pervenisse; ipse autem iam vinctus nullam opem ferre poterat.
“Age, dentibus stride, senex improbe!” inquit Diericus, certamine adhuc anhelus. “Dentibus tamen uti non poteris.”
“Ego quidem, sodales, vitas nostras haud satis tutas fuisse arbitror, quamdiu hic senex liberis membris utebatur.”
“Iste mihi argumento est Gerardum haud procul abesse,” alius interiecit.
“Utinam ita esset!” respondit Diericus. “Sed non tanta nobis fortuna contingit. Heus, sodales! Iorianus Ketel nimis diu in illius puellae cubiculo moratur. Ascendant aliquot ex nobis, ut videant quid ibi agat.”
Vix risus ille rudis, quem haec verba excitaverant, consederat, cum supra eorum capita strepitus pedum festinantium auditus est.
“En tandem venit! Age, Ioriane, quid rei est nunc illic?”