IORUNDAGARDUM · CAPUT IV

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

Domina Aasilda maiorem aestatis partem Iorundagardi commorata est. Quare multi illuc veniebant ut eam consulerent. Christina audivit Eiricum presbyterum de ea re verba acerba iactantem, paulatimque intellexit parentibus suis haec minime placere. Sed eiusmodi cogitationes a se abigebat; nec quid ipsa de domina Aasilda sentiret reputabat, sed assidue cum ea versabatur, nec umquam eius sermonibus aspectuque satiabatur.

Ulvhilda adhuc in lecto magno supina atque porrectis membris iacebat. Vulticulus usque ad labra pallidus erat, oculosque atri orbes circumdederant. Pulchri capilli flavi acrem sudoris odorem exhalabant, quoniam tam diu loti non erant; iam obscurati, omni nitore atque flexu amisso, fenum vetus sole decoloratum referebant.

Lassitudine doloribusque confecta, patientem tamen vultum praebebat; ac languido aegrotantis risu arridebat, quoties Christina in lecto ad eam consedebat, colloquebatur et omnia dona pulcherrima ostendebat, quae Ulvhilda a parentibus amicisque et cognatis longe lateque habitantibus acceperat.

Erant ibi pupae, avium pecudumque imagunculae, parva tabula lusoria, ornamenta, pileoli e velluto, vittae variorum colorum. Christina omnia sorori in arcula adservabat; illa autem oculis gravibus singula contemplabatur, dein cum suspirio dona e manibus fatigatis dimittebat.

Quotiens autem domina Aasilda ad lectum accedebat, vultus Ulvhildae gaudio splendebat. Potiones ab ea paratas, quae sitim sedarent et somnum adducerent, avide bibebat; dum domina eam curaret, non querebatur; laeta iacebat atque Aasildam harpam Laurentii pulsantem canentemque audiebat. Permulta carmina noverat quae in illa valle nemini nota erant.

Saepe etiam Christinae canebat, postquam Ulvhilda obdormierat. Tum interdum de iuventute sua narrabat, cum in meridionalibus terrae partibus habitaret et in consuetudine regum Magni et Eirici reginarumque eorum versaretur.

Quodam die, dum ita simul sederent et domina Aasilda de pristina vita narraret, Christina id quod saepenumero tacita cogitaverat imprudens elocuta est:

«Mirum mihi videtur vos semper tam laetam esse posse, quae talibus rebus adsueta fueritis…» Abrupto sermone erubuit.

Aasilda subridens ad puellam oculos demisit:

«Quod nunc ab illis omnibus seiuncta sum, idne dicis?» Submisse risit, mox ita perrexit: «Ego, Christina, optatissimum vitae tempus habui; neque adeo stulta sum ut querar, si nunc lacte post butyrum expressum residuo atque lacte acido mihi acquiescendum est, postquam vinum meum cervisiamque exhausi.

«Boni dies diu durare possunt, si quis rebus suis sibique prudenter ac sollicite consulit. Hoc omnes prudentes sciunt, atque inde, ut opinor, fit ut prudentes bonis tantum diebus contenti esse debeant: nam optimi dies magno constant. Nunc stultum appellant hominem qui paternum patrimonium ad voluptates iuventutis profundit. De eo quisque prout animo fert iudicet.

«Ego vero eum demum vere stultum ac fatuum appello, quem postea facti sui paenitet; bis autem stultiorem, immo stultorum omnium stultissimum, si, patrimonio absumpto, a veteribus compotoribus aliquid praeterea exspectat…»

«Num Ulvhildae aliquid accidit?» blande Ragnfridam interrogavit, quae iuxta filiae lectum sedens subito vehementer se moverat.

«Minime; bene dormit», respondit mater; ad Aasildam Christinamque prope focum accessit, et perticam qua foramen fumarium in tecto aperiebatur ac claudebatur manu tenens in dominae vultum defixis oculis despexit.

«Haec Christina non intellegit», inquit.

«Non intellegit», respondit Aasilda. «At preces suas fortasse didicit antequam quid significarent intellexit. Cum vero precibus aut consilio opus est, plerumque neque discendi neque intellegendi animus superest.»

Ragnfrida nigra supercilia cogitabunda contraxit. Tum lucidi eius oculi, profunde in orbitis siti, Christinam lacuum admonebant sub nigro silvosi montis clivo iacentium: ita in pueritia sibi videri solebant, aut aliquem sic dicentem audiverat. Aasilda eam levi illo suo semirisu intuebatur. Ragnfrida ad marginem foci consedit, ramulum sustulit eumque in prunas inseruit.

«At is qui hereditatem suam in rebus vilissimis absumpsit, deinde thesaurum conspexit, quem ut sibi compararet vitam ipsam libenter daret, nonne vobis videtur de sua stultitia graviter doliturus?»

«Ubi quis mercatur, aliquid etiam perdit, Ragnfrida», inquit Aasilda. «Qui autem vitam ipsam dare paratus est, eam periculo committat et experiatur quid inde lucrari possit…»

Ragnfrida ramulum ardentem e prunis rapuit, flammulam flatu exstinxit, deinde manum circa ramuli apicem adhuc candentem incurvavit, ita ut inter digitos rubor sanguineus reluceret.

«O verba et verba et verba sola, domina Aasilda!»

«Nec tamen multa sunt, Ragnfrida», respondit illa, «quae tanto pretio, vita ipsa, emi mereantur…»

«Immo vero», mater vehementer exclamavit. Tum vix audibili susurro addidit: «Maritum meum.»

«Ragnfrida», submissiore voce dixit Aasilda, «idem multae virgines cogitaverunt, cum virum sibi devincire cuperent atque ob eam rem virginitatem suam ei traderent. Sed nonne legisti de viris et virginibus qui omnia quae possidebant Deo dederunt, vel in coenobia se receperunt vel nudi in solitudines egressi sunt, deinde facti sui paenituerunt? Quin in libris piis stulti appellantur. Peccatum autem profecto esset putare Deum eos in isto commercii pacto fefellisse.»

Ragnfrida aliquandiu omnino immobilis sedit. Tum domina Aasilda ait:

«Age, veni, Christina; tempus est ut foras eamus et rorem ad matutinam Ulvhildae ablutionem colligamus.»

Foris area domestica lunae lumine nunc alba nunc nigra iacebat. Ragnfrida eas per aream pecuariam ad portam horti holerum usque comitata est. Christina matrem vidit ibi ad portam incumbentem, gracilem et atris vestibus indutam, dum ipsa e magnis brassicae foliis frigidissimis et e sinibus herbae quam alchemillam vocant rorem in paternum poculum argenteum excutiebat.

Aasilda tacita iuxta puellam ibat. Tantum eam comitabatur ut custodiret, nam puellam tali nocte solam foras dimittere tutum non erat. Maior tamen vis rori inesse dicebatur, si a virgine casta collectus esset.

Cum ad portam redissent, mater aberat. Christina frigore tremens gelidum poculum Aasildae tradidit. Calceis madentibus per aream ad aedem superiorem cucurrit, ubi nunc cum patre dormiebat. Iam pede primum gradum scalae attigerat, cum Ragnfrida ex umbra sub porticu aedis prodiit, manibus pateram potione calida fumantem ferens.

«Cervisiam tibi calefeci, filia», inquit mater.

Christina laeta gratias egit pateramque labiis admovit. Tum Ragnfrida quaesivit:

«Christina, preces illae aliaque quae domina Aasilda te docet, nihil profecto peccati aut impietatis continent?»

«Nequaquam credere possum», respondit puella. «In omnibus Iesu nomen est et Virginis Mariae et sanctorum nomina…»

«Quid igitur te docuit?» iterum mater interrogavit.

«O, de herbis et incantamentis quibus profluvium sanguinis sisti, verrucae tolli, oculorum dolores sedari, tineae e vestibus et mures e cella frumentaria depelli possint. Quas herbas sole lucente colligere, quae vero per imbres vim habeant. Sed preces nemini dicere licet, nam aliter vim amittunt», propere subiecit.

Mater vas vacuum accepit et in scala posuit. Tum repente ulnis filiam complectens arcte ad pectus pressit atque osculata est. Christina sensit genas matris madidas atque ardentes esse.

«Deus et Domina nostra te defendant ab omni malo. Tu sola mihi patrique tuo reliqua es, quam adversa fortuna nostra nondum attigit. Carissima, carissima filia, numquam obliviscere te patri tuo gaudium esse omnium carissimum…»

Ragnfrida ad aedem hiemalem rediit, se exuit et in lectum iuxta Ulvhildam se recepit. Brachium circum corpus puellae flexit et os suum ad vulticulum admovit, ut calorem eius atque acrem sudoris odorem e capillis madentibus sentiret. Ulvhilda, ut semper post potionem vespertinam ab Aasilda paratam, graviter ac secure dormiebat. Totum stratum vehementer fragrabat herba illa odorata, quam stramen lecti Virginis Mariae vocabant et sub linteo straverant. Nihilo tamen minus Ragnfrida diu insomnis iacuit, oculis in parvam maculam luminis in tecto defixis, ubi luna per corneam tabellam foraminis fumarii fulgebat.

In altero lecto domina Aasilda iacebat; Ragnfrida num dormiret an vigilaret numquam sciebat. Illa numquam commemorabat familiaritatem quae olim inter eas fuerat; id ipsum Ragnfridam terrebat. Numquam antea se tanto dolore tantaque animi formidine oppressam esse senserat, quamquam iam constabat Laurentium plenam sanitatem recuperaturum et Ulvhildam victuram esse.

Aasilda colloquio cum Christina delectari videbatur; in dies puella magis illi familiaris fiebat.

Quodam die, cum herbas colligendi causa exiissent, in declivi montis prato exiguo sub saxis delapsis consederunt. Inferius fundi Formo aream videre poterant atque Arnonem Gyrdi filium tunica rubra indutum agnoscere. Is cum eis equo vectus in vallem descenderat, equosque, dum illae in clivo herbas quaererent, custodiebat.

Ibi considentes Christina dominae Aasildae narravit quomodo olim virginem subterraneam convenisset. Per complures annos huius rei memoriam animo non revolverat; nunc autem repente ei in mentem rediit. Dum narrabat, mira quadam cogitatione commovebatur: mira quaedam inter Aasildam et illam subterraneam mulierem similitudo ei obversabatur, quamvis eas prorsus dissimiles esse sciret.

Cum Christina narrationem absolvisset, Aasilda aliquamdiu tacita in vallem despexit; tandem ait:

«Prudenter fecisti quod fugisti; tunc enim adhuc parvula eras. Sed numquamne audivisti de iis qui aurum a subterraneis oblatum acceperunt atque ipsum deinde genium subterraneum in saxo devinxerunt?»

«Eiusmodi fabulas audivi», inquit Christina, «sed hoc facere numquam ausim. Neque honestum mihi videtur.»

«Bene est, cum quis id facere non audet quod turpe esse iudicat», Aasilda leviter ridens respondit. «At non aeque recte iudicat qui rem turpem putat eo quod eam facere non audeat. Multum hac aestate crevisti», subito addidit; «sentisne te pulchram fieri?»

«Ita», inquit Christina. «Aiunt me patri similem esse.»

Aasilda submisse risit.

«Ita; optimum tibi esset si et mente et corpore Laurentium patrem imitareris. Tamen dolendum foret, si hic inter montes in matrimonium te collocarent. Mores rusticorum et colonorum consuetudines contemnere non oportet; sed hi locupletiores huius regionis agricolae tantopere sibi placent ut pares suos nusquam in tota Norvegia inveniri arbitrentur.

«Valde mirantur me vivere atque etiam bene valere, quamvis ianuas suas mihi claudant. Sed pigri sunt et superbi; mores novos discere nolunt, veteresque simultates, quae temporibus Sverreri regis cum regia potestate exortae sunt, in causam trahunt.

«Falsum id est. Maior tuus cum rege Sverrero in gratiam rediit eiusque dona accepit. At si avunculus tuus regem nostrum comitari eique in aula ministrare vellet, eum et cultu externo et ingenio expoliri oporteret; quod Trondus iste facere non vult. Tu vero, Christina, viro nubere deberes qui militiae equestris mores et humanitatem aulicam haberet…»

Christina Formonis aream intuebatur, praecipue Arnonem, cuius tunica rubra inde apparebat. Numquam antea animadverterat se, quotiens Aasilda de vita sua priore loqueretur, equites comitesque ad Arnonis imaginem sibi fingere solere. Olim parvula eos semper ad similitudinem patris finxerat.

«Erlendus Nicolai filius de Husaby, sororis meae filius, tibi sponsus satis idoneus fuisset. Pulcher sane iuvenis evasit. Soror mea Magnhilda superiore anno me invisit; per vallem transibat atque illum secum ducebat. Eum quidem vix tibi maritum continget habere; sed libenter ego stragulum nuptiale super vos ambos in lecto extendissem. Illi capilli tam nigri sunt quam tibi flavi, atque pulchros habet oculos. Sed, si sororis meae maritum recte novi, iam filio Erlendo coniugium splendidius quam tu praebere possis quaesivit.»

«Nonne ego quoque sponsa satis idonea sum?» mirata Christina quaesivit. Numquam quicquam quod Aasilda dixisset in contumeliam trahebat; sed demisso tamen et oppresso animo sentiebat dominam illam in quibusdam rebus gentem suam antecedere.

«Tu quidem sponsa satis idonea es. Difficile tamen sperare possis te in meam familiam recipi. Maior tuus, qui in hanc patriam venit, exsul erat atque externus; Gieslingi vero tot saecula in suis fundis consederunt et quasi computruerunt, ut extra hanc vallem vix iam quisquam eorum meminerit. Ego autem sororque mea duobus filiis sororis Margaretae reginae, Scule filiae, nupsimus.»

Christina ne illud quidem dicere potuit non ipsum maiorem suum sed eius fratrem in Norvegiam exsulem pervenisse. Trans vallem obscuros montium clivos aspiciebat, recordabaturque diei multis annis ante actae, cum ad montana excelsa ascendisset et vidisset quot montes inter regionem suam et reliquum orbem intercederent. Tum Aasilda redire iam oportere dixit puellamque Arnonem vocare iussit.

Christina igitur ambas manus ori admovit, voce alta conclamavit atque velum collo circumdatum agitavit, donec rubram maculam in area inferiore moveri atque contra agitari vidit.

Paulo post Aasilda domum suam rediit; sed per autumnum et primam hiemis partem saepe Iorundagardum veniebat atque aliquot dies apud Ulvhildam degebat. Puella iam interdiu e lecto tollebatur; eam in pedes erigere conabantur, sed crura, cum consistere conaretur, sub ea languescebant ac flectebantur.

Querula erat, pallida et fessa. Vestis autem loris constringenda, quam Aasilda ex corio equino et tenuibus salicum virgis ei confecerat, tantum eam angebat ut plerumque quieta in gremio matris iacere vellet. Ragnfrida filiam aegrotam semper ulnis tenebat; quare Tordis universae rei domesticae iam praeerat, Christina vero matris iussu illi ad discendum et adiuvandum operam dabat.

Quotiens Aasilda discesserat, Christina eius reditum desiderabat. Interdum domina diu cum ea colloquebatur; interdum puella frustra sperabat se aliquid amplius audituram quam salutationem cum veniret atque discederet. Tum Aasilda cum solis adultis colloquebatur. Sic semper faciebat, quoties maritus aderat; interdum enim Biornus Gunnari filius cum uxore Iorundagardum veniebat.

Laurentius die quodam autumnali in Haugen equitaverat, ut medicinae mercedem dominae solveret; urceum argenteum optimum cum patina congruente, quem domi habebant, attulit. Ibi pernoctavit; postea fundum multum laudavit, quem pulchrum, diligenter cultum neque tam exiguum quam vulgo dicebatur esse referebat. In aedibus omnia ad copiam et elegantiam hominum nobilium, qualis in regionibus australibus esset, composita erant.

Quid de Biorno sentiret, Laurentius non dixit; eum tamen quotiens cum uxore adveniret comiter accipiebat. Dominam vero Aasildam vehementer diligebat ac pleraque quae de illa narrabantur mendacia esse arbitrabatur. Dicebat etiam ante viginti annos eam magicis artibus non eguisse ut virum ad se alligaret; nunc enim prope sexaginta annos nata adhuc iuvenilis speciei erat atque vultu et moribus pulcherrima suavissimaque.

Christina matri haec omnia valde displicere intellegebat. De Aasilda quidem Ragnfrida numquam quicquam dicebat; at semel Biornum comparavit cum herba flava sub ingentibus saxis compressa enataque. Id Christinae apte dictum videbatur. Nam Biornus miro quodam modo quasi palluerat et evanuerat: satis pinguis, pallidus, mollis ac paulum calvus erat, quamquam Laurentio multo maior natu non erat. Apparebat tamen eum olim pulcherrimum virum fuisse.

Christina cum eo numquam verbum commutavit. Pauca loquebatur; postquam sollemniter cubiculum ingressus in sede locum ceperat, ibi plerumque manebat donec dormitum iret. Pocula incredibili modo exhauriebat, neque tamen multum inde mutatus videbatur; cibum vix attingebat, atque interdum aliquem ex iis qui aderant oculis illis insolitis et pallentibus diu fixe contemplabatur, tamquam in cogitationibus demergeretur.

Cognatos Sundbuenses post calamitatem numquam viderant, quamquam Laurentius aliquoties in Vaage transierat. Eiricus presbyter, ut antea, Iorundagardum veniebat; Aasildam ibi saepe conveniebat, atque amicitia inter eos vigebat. Hoc homines laudabile in presbytero esse ducebant, quippe qui ipse medicinae peritissimus esset.

Fortasse etiam ob eam causam nobiles vicinorum praediorum Aasildae consilium non petebant, certe non palam: Eiricum enim satis peritum esse existimabant, neque sciebant quomodo se erga duos homines gererent qui quodammodo a suo ordine exclusi essent.

Eiricus ipse dicebat se et Aasildam nihil inter se de arte contendere; quod autem ad eius artes magicas pertineret, se non esse parochum eius. Fieri quidem posse ut quaedam nosset quae animae suae saluti obessent; non tamen obliviscendum esse imperitos homines, ubi femina prudentior quam universus in concilio publico congregatus populus videretur, statim de maleficiis loqui solere. Aasilda vicissim presbyterum laudibus prosequebatur et, si forte die festo Iorundagardi versabatur, sedulo ecclesiam frequentabat.

Triste eo anno Natalis Domini tempus fuit: Ulvhilda etiamtum pedibus suis stare non poterat. Praeterea ex Sundbu neque hominem viderant neque nuntium acceperant. Christina intellegebat vicinos de hac re colloqui patremque aegre ferre; mater autem nihil curabat, quod Christina turpe esse iudicabat.

Quodam tamen vesperi, sub finem dierum festorum, Sigurdus presbyter, familiaris capellanus Trondi Giesling, in magna traha per nives vectus venit, cui praecipuum negotium erat omnes ad convivium Sundbuense invitare.

Sigurdus presbyter apud vicinos male audiebat; nam ipse re vera praedia Trondi administrabat, aut certe ipsi culpa tribuebatur quotiens Trondus duriter atque iniuste egisset. Nec id iniuria: Trondus enim colonos suos interdum durius tractabat. Sacerdos autem eius scribendi rationumque computandarum peritissimus erat, ius optime noverat et medicus non indoctus erat, etsi minus peritus quam sibi ipsi videbatur. Sed ex eius moribus nemo virum magni consilii esse existimasset; saepe enim stulte loquebatur.

Neque Laurentius neque Ragnfrida eum umquam amaverant; Sundbuenses autem, ut consentaneum erat, sacerdotem plurimi faciebant. Itaque et ipsi et Sigurdus vehementissime irati erant quod ad curandam Ulvhildam non ipse arcessitus esset.

Accidit autem incommode ut, cum Sigurdus Iorundagardum perveniret, ibi iam essent domina Aasilda, dominus Biornus, Eiricus presbyter, Gyrdus et Inga ex Finsbrekka, parentes Arnonis, Ioannes senex e Loptsgaard et frater Aasgautus, ex ordine Praedicatorum, Hamariensis.

Dum Ragnfrida mensas convivali apparatu denuo instrui iubebat et Laurentius litteras a sacerdote allatas inspiciebat, Sigurdus Ulvhildam videre voluit. Puella iam ad nocturnam quietem composita dormiebat; sed sacerdos eam excitavit, tergum membraque manibus contrectavit et multa interrogavit, initio satis benigne, postea impatienter, cum eum timere inciperet. Erat Sigurdus vir parvulus, prope pumilionis statura, vultu tamen amplo et rubris maculis consperso.

Cum eam e lecto tollere atque in solo collocare conaretur, ut pedum vires exploraret, puella clamare coepit. Tum Aasilda surrexit ad lectumque accessit et stragulum super Ulvhildam reposuit, dicens tam somnolentam esse ut in solo stare ne sanis quidem pedibus posset.

Presbyter acriter disputare coepit, sese quoque medicum idoneum haberi asseverans. Aasilda vero eius manu apprehensa ad praecipuam aedium sedem duxit et de iis quae in Ulvhilda curanda fecerat colloqui coepit, de singulis eius sententiam rogans. Ita ille aliquantum placatus est, atque bonis cibis potionibusque a Ragnfrida paratis fruebatur.

Sed cum vino cervisiaque incaluisset, Sigurdus iterum morosus, rixae cupidus atque iracundus factus est; optime enim sciebat neminem e praesentibus ipsum diligere. Primum Gyrdum verbis aggressus est, qui episcopi Hamarensis vicarius in pagis Vaage et Sil erat; plures enim lites inter sedem episcopalem et Trondum Ivari filium exstiterant.

Gyrdus pauca respondit; Inga autem mulier fervidi animi erat. Tum frater Aasgautus sermoni se immiscuit atque ait:

«Ne obliviscaris, Sigurde presbyter, reverendum patrem nostrum Ingialdum tui quoque superiorem esse. Hamari de te satis scimus. Apud Sundbu deliciis omnibus te oblectas; neque satis meministi te non ad hoc consecratum esse ut Trondo, cuius adulator factus es, inservias eumque in omnibus iniuriis adiuves, dum ille animam suam in periculum adducit et iura Ecclesiae imminuit.

«Numquamne audisti quid sacerdotibus inoboedientibus perfidisque accidat, qui contra patres suos spirituales ac praepositos consilia ineunt? Nescisne quomodo angeli sanctum Thomam Cantuariensem ad inferni ianuam duxerint atque intro prospicere permiserint? Mirabatur sanctus vir quod nullum ibi ex sacerdotibus suis videret qui illi, ut tu episcopo tuo, adversati erant.

«Iam Deo pro misericordia laudes agere parabat, quia sanctus ille omnibus peccatoribus salutem cupiebat, tum angelus diabolo iussit ut caudam paulum attolleret. Tum ingenti fragore teterrimoque sulphuris foetore omnes sacerdotes atque viri litterati, qui iura Ecclesiae prodiderant, inde eruperunt. Ita demum vidit quo illi pervenissent.»

«Mentiris, monache», inquit sacerdos. «Ego quoque istam fabulam audivi; sed non sacerdotes, verum mendicantes monachos e podice diaboli, velut vespae e vesparum nido, evolavisse narratur.»

Senex Ioannes adeo sonore risit ut omnium famulorum voces superaret, atque exclamavit:

«Utrumque genus ibi fuisse opinor!»

«Tum profecto diabolus latissimam caudam habere debuit», inquit Biornus Gunnari filius. Domina Aasilda arrisit atque ait:

«Nonne audisti dici omnia mala longam post se caudam trahere?»

«Tace, Aasilda», exclamavit Sigurdus, «ne tu quidem de longa mali cauda loquaris! Hic sedes velut ipsa mater familias, quasi non Ragnfrida sit. Mirum tamen est quod filiam eius sanare non potuisti. An non iam habes illam aquam potentissimam quam olim venditabas, quae ovem in frusta concisam in olla iure ferventi integram rursus reddere posset atque mulierem in lecto nuptiali virginem reddere?

«Bene novi illas nuptias quae in hoc ipso pago celebratae sunt, cum balneum sponsae antea corruptae paravisti…»

Eiricus presbyter repente exsiluit, adversarium umero ac lumbis comprehensum trans mensam proiecit, ita ut urcei calicesque everterentur, cibus et potiones per lintea atque pavimentum effunderentur; Sigurdus vero in solo prostratus iacebat, veste lacerata. Eiricus trans mensam cucurrit, eumque iterum percutere volebat, dum inter clamores fremebat:

«Obmutesce, os immundissimum! Tu sacerdos infernalis es!»

Laurentius eos dirimere conabatur; Ragnfrida autem pallida velut mortua iuxta mensam stabat, manibus inter se compressis. Tum domina Aasilda accurrit, Sigurdum erexit eiusque vultum a sanguine tersit. Poculum hydromelitis in os eius infudit et ait:

«Ne tam severus sis, Eirice presbyter, ut iocum tam sero inter pocula iactum ferre non possis. Considite, ut de illis nuptiis vobis narrem. Non quidem in hac valle actae sunt; neque mihi tam bene contigit ut eius aquae artem nossem; nam si eam conficere potuissem, non in hoc praediolo montano nunc sederemus.

«Mulier locuples esse potuissem, praedia in regionibus frequentibus atque opulentis alicubi possidens, iuxta urbem et monasteria et episcopos et canonicos cathedralis ecclesiae.» Haec dicens tres viros ecclesiasticos subridens aspexit.

«Tradunt tamen olim quendam hanc artem novisse. Factum hoc est, ut arbitror, temporibus Ingi regis; sponsus erat Petrus Lodini filius e Bratteland. Quae autem trium eius uxorum illa sponsa fuerit, silentio praetereamus; nam ex omnibus tribus posteritas adhuc superest.

«Haec autem sponsa causam satis gravem habebat cur aquam illam sibi exoptaret; atque etiam eam sibi comparavit. Balneum igitur sibi in cubiculo virginali paraverat. Sed priusquam ipsa lavari potuit, eo ingressa est mulier quae socrus eius futura erat. Haec longo equitatu ad nuptias perveniens fessa sordidaque erat; itaque vestes exuit et in labrum ascendit.

«Anus erat, quae Lodino novem liberos pepererat; sed ea nocte et Lodinus et Petrus, ut opinor, aliam voluptatem quam speraverant invenerunt!»

Omnes in aula multum riserunt. Gyrdus et Ioannes clamabant ut Aasilda plures tales fabulas narraret. Sed illa negavit: «Hic sedent duo sacerdotes, frater Aasgautus, iuvenes atque puellae famulae. Desinamus igitur antequam sermo inhonestus ac sordidus fiat; meminerimus diem sacrum esse.»

Viri reclamabant; mulieres autem Aasildae adsentiebantur. Nemo animadvertit Ragnfridam e conclavi egressam esse. Paulo post Christina quoque, quae in extremo subsellio feminarum inter puellas famulas sederat, cubitum itura surrexit. In cubiculo Tordidis dormiebat, quod multi hospites ad fundum convenerant.

Frigus erat acerrimum, atque ignes septentrionales supra nudos montium clivos flammabant et tremulabant. Nix sub pedibus Christinae stridens sonabat, dum ea per aream, frigore horrescens, brachiis ante pectus decussatis, currebat.

Tum sub veteris aedis superioris umbra hominem quendam conspexit, qui in nive huc illuc magnis passibus incedebat, brachia iactabat, manus torquebat ac voce magna lamentabatur. Matrem agnovit; perterrita ad eam cucurrit et quaesivit num aegrotaret.

«Minime, minime!» Ragnfrida vehementer respondit. «Mihi tantum foras exeundum fuit. I, filia, et cubitum te confer.»

Christina se ad abeundum converterat, cum mater eam voce leni revocavit.

«In aedem hiemalem descende et prope patrem Ulvhildamque te colloca. Sororem brachio circumplectere, ne pater eam imprudens comprimat; nam, cum ebrius est, gravissime dormit. Ego hac nocte in vetere aede superiore cubabo.»

«Iesu, mater», inquit Christina, «frigore interibitis, si ibi iacebitis, praesertim sola. Et quid putatis patrem dicturum, cum hac nocte vos in lecto non invenerit?»

«Nihil sentiet», respondit mater. «Paene dormiebat cum exivi, cras autem tarde expergiscetur. I nunc atque fac quod iussi.»

«Sed tam frigebitis!» querula voce Christina dixit. Mater tamen, aliquanto mitius eam dimittens, in aedem superiorem ingressa ianuam post se obseravit.

Intus haud minus frigidum quam foris erat, tenebraeque densissimae. Ragnfrida ad lectum palpando pervenit, velamen capitis abripuit, calceos solvit atque inter pelles se insinuavit. Pelles frigore rigebant, ut sibi in nivis cumulum demergi videretur. Pelles super caput attraxit, crura sub corpus contraxit, manus in sinum abdidit. Ita iacebat flens, modo tacite lacrimis largis per genas fluentibus, modo adeo vehementer ut clamores ederet dentibusque strideret.

Tandem lectum circum se adeo tepefecerat ut somnus ei obreperet; sic inter lacrimas obdormivit.

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens