IORUNDAGARDUM · CAPUT II

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

Singulis aestatibus Laurentius Bergulfi filius in australes regiones equitare solebat, ut fundum suum apud Follo situm inviseret. Haec patris itinera Christinae velut anni cuiusque notae insigniores erant: lente transeuntes hebdomades quibus ille aberat, tum ingens laetitia cum domum rediret pulchra ferens munera, pannos peregrinos in arca nuptiali filiae condendos, ficus, uvas passas et panes melle conditos ex Oslo; multa praeterea mirabilia quae narraret.

Hoc autem anno intellexit Christina circa iter patris aliquid praeter solitum agi. Iter enim identidem differebatur; senes illi Loptsgaardenses frequenter equis adveniebant atque cum patre matreque ad mensam sedentes de ordine successionis hereditariae atque iure praedia avita redimendi3, de difficultate praedium tam remotum administrandi, deque sede episcopali domoque regia Osloensi, quae tantam operarum multitudinem ab agris vicinis avocabant, colloquebantur. Nec fere vacabat eis cum puella ludere; ipsa in aedem culinariam ad ancillas mittebatur. Avunculus quoque eius Trondus Ivari filius e Sundbu saepius quam solebat adveniebat; sed is neque iocari cum Christina neque eam blanditiis tractare umquam consueverat.

Paulatim puella quid ageretur aliquatenus intellexit. Pater enim, ex quo in pago Sil consederat, agros eiusdem viciniae sibi adiungere studuerat; nunc Andreas Gudmundi filius, equestri dignitate praeditus, proposuerat ut Laurentius Formonem, praedium maternae familiae hereditarium, cum Skog commutaret: nam Skog ei opportunius situm erat, quoniam Andreas in regis comitatu versabatur atque in hanc vallem raro veniebat. Laurentius vero Skog, praedium avitum quod maiores eius dono regio acceperant, aegre alienaturus erat; commutatio tamen multis de causis utilis futura erat. Sed Asmundus Bergulfi filius, Laurentii frater, ipse quoque Skog iure cognationis redimere cupiebat. In Hadelandia habitabat, ubi uxorem ducendo possessionem nactus erat; itaque incertum erat num Asmundus iuri suo gentilitio renuntiare vellet.

Quadam tamen die Laurentius Ragnfridae dixit eo anno Christinam secum ad Skog ducturum esse: aequum enim erat ut filia fundum in quo nata erat, quique maioribus paternis sedes fuerat, saltem semel videret, si ex eorum potestate exiret. Ragnfridae quoque consilium probabatur, quamquam tam teneram filiam, cum ipsa comitari non posset, longinquo itineri committere paulum verebatur.

Primis diebus postquam Christina virginem illam subterraneam viderat, tanto pavore tenebatur ut domi apud matrem potissimum maneret; vel conspectum eorum qui illo die in montibus adfuerant remque cognoverant formidabat. Gaudebat igitur quod pater vetuerat ne quis visionem commemoraret. Sed ubi dies aliquot praeterierunt, ipsam narrandi cupiditas cepit. Secum tacite quasi nescio cui rem narrabat, et mirum erat quod, quo plures intercedebant dies, eo clarius omnia sibi meminisse videbatur: memoria formosae illius feminae in dies clarior fiebat.

Illud vero maxime mirabatur: quo saepius virginis illius subterraneae recordabatur, eo acrius ad Skog proficisci cupiebat, simulque magis magisque verebatur ne pater eam domi relinqueret.

Tandem quodam mane, cum in superiore horrei conclavi experrecta esset, animadvertit Gunhildam anum cum matre in limine consedisse atque fasciculos pellium sciurinarum quos Laurentius paraverat inspicere. Gunhilda vidua erat quae per villas circumibat, ut paenulas et alia vestimenta pellibus interius consueret. Ex mulierum colloquio Christina intellexit novam sibi paenulam parari, pellibus sciurorum subductam, margine pellibus martium ornatam. Tum certe cognovit se cum patre profecturam; exsiluit itaque in lectulo atque prae laetitia exclamavit. Mater propius accessit, genam filiae manu leniter permulsit atque ait: «Itane tantopere laetaris, filia mea, quod tam procul a me abitura es?»

Idem Ragnfrida dixit ipso mane profectionis. Ante lucem surrexerant, cum adhuc tenebrae essent atque densa inter aedes nebula haereret. Christina e foribus caput protendens caelum contemplabatur; circa laternas et extra aperta conclavium ostia caligo velut cinereus fumus fluctuabat. Homines ultro citroque inter stabula et promptuaria currebant; feminae ex coquina ollas pultis fumantis ac lancibus impositas carnes coctas et suillam adferebant: antequam equis in matutinum frigus proficiscerentur, multo atque valido cibo opus erat.

Intus saccos pelliceos itinerariis rebus refertos identidem soluebant ac religabant, dum res omissas eis inferebant. Ragnfrida maritum de omnibus negotiis admonebat quae suo nomine curare deberet; de propinquis notisque quos in via conveniret disserens iubebat illum huic salutem dicere, alterius vero valetudinem ne omitteret sciscitari.

Christina foras atque intro discursabat, omnibus domesticis iterum iterumque valedicebat nec usquam consistere poterat. «Itane, Christina, tam laeta es quod a me tam procul tamdiuque discessura es?» rogavit mater. Puellae ea verba molesta erant, animumque eius deiecerunt; doluit matrem ita locutam esse. Respondit tamen quam blande potuit: «Minime vero, mater carissima; sed gaudeo quod patri meo comes esse licet.» «Ita sane», inquit Ragnfrida suspirans. Deinde filiam osculata est et vestem virginis paulum composuit.

Tandem omnes itineris comites equos conscenderunt. Christina Morvino vehebatur, qui olim patris equus sellarius fuerat, nunc vero aetate provectus, prudens atque incessu firmus erat. Ragnfrida marito argenteum poculum cum potione ad vires ante iter firmandas obtulit; manum deinde super filiae genu posuit monuitque ut omnia quae mater praecepisset memoria teneret.

Prima luce dubia e villa excesserunt. Nebula lactis instar candida totam regionem tegebat; mox sensim rarescere coepit atque solis radii per eam elucebant. Tum per albam caliginem rorantes campi gramine post falcationem renato virides, pallidae stipulae, arbores flavescentes et sorbi bacis rubris nitentes apparuerunt. Montium latera caerulea per vaporem nebulamque eminere videbantur; deinde caligo discissa in floccos dispersa inter colles ferebatur, ipsi vero per vallem descendebant sole splendidissimo perfusi, Christina ad primum agmen iuxta patrem equitante.

Hamarum vesperi obscuro et pluvioso advenerunt. Christina ante patrem in sella sedebat; adeo enim lassa erat ut omnia quae videbat velut natare viderentur: lacus a dextera pallide lucens, arbores atrae quibus subeuntes aqua stillans perfundebantur, tecta domorum glomerata, nigra et velut villosa in agris sine colore pluviisque madentibus ad viam posita. Iam dies itineris numerare desierat; sibi videbatur iter illud sine ullo fine protrahi. Propinquos amicosque per vallem visitaverant; pueros in amplis praediis cognoverat et in alienis cubiculis, horreis, areis luserat; vestem rubram manicis sericis ornatam saepe induerat.

Interdiu, cum serenum esset, iuxta viam cibum capiebant; Arno nuces ei colligebat, post cibum autem super saccos pelliceos vestibus plenos obdormire licebat. In quadam villa cervicalibus serico obductis usi erant; unam vero noctem in diversorio pernoctaverant, ubi mulier in altero lecto posita, quotiens Christina vigilabat, submissa voce misere plorabat atque lamentabatur. Ipsa tamen singulis noctibus post patris latum calidumque tergum secure dormierat.

Subito Christina experrecta est. Ubi esset ignorabat; sed sonitus ille mirus, tinnitu et fragore permixtus, quem in somnis audiverat, etiam nunc perseverabat. Sola in lecto iacebat, atque in eodem conclavi ignis in foco ardebat. Patrem appellavit; ille a foco, ubi sederat, surrexit et cum femina quadam corpulenta ad eam accessit.

«Ubinam sumus?» quaesivit. Laurentius ridens respondit: «Iam Hamari sumus; haec Margareta est, uxor Fartheini sutoris. Comiter eam saluta; nam cum venissemus dormiebas. Nunc Margareta te adiuvabit ut vestes induas.» «Iamne mane est?» inquit Christina. «Ego te nunc cubitum iturum putabam. O tu me potius adiuva», oravit. Laurentius autem severius dixit debere eam potius Margaretae gratias agere, quae se adiuvare vellet. «Vide etiam quid doni tibi dare paraverit!»

Erant calcei rubri duo, sericis corrigiis ornati. Mulier vultu puellae laeto arridens eam, dum adhuc in lecto erat, interulam et tibialia induere adiuvit, ne nudis pedibus in solum argilla compactum descendere cogeretur.

«Quid est», inquit Christina, «quod ita sonat? Quasi campana ecclesiae, sed multae simul?» «Campanae nostrae sunt», risit Margareta. «Numquamne audisti de magna huius urbis ecclesia cathedrali? Illuc nunc ibis. Magna illic campana pulsatur; item in monasterio atque in ecclesia Sanctae Crucis pulsantur.»

Margareta multum butyri pani eius illinivit et lac melle condidit, ut cibus quem caperet firmius eam sustentaret; vix tamen Christina manducandi spatium sibi dabat.

Foris adhuc tenebrae erant et gelu obortum. Nebula tanta frigiditate premebat ut velut morderet. Hominum pecorumque vestigia et ungularum equinarum impressiones adeo induruerant ut ex ferro fusa viderentur; tenuibus igitur novis calceis Christina pedes offendebat, semelque per glaciem, qua sulcus medius vici tegebatur, pede penetravit ita ut crura ei uda frigidaque fierent. Tum Laurentius eam in tergum suum sustulit atque portavit.

In tenebras oculos intendebat, sed urbis perpauca discernere poterat: atra domorum fastigia atque arbores adversus caeli canitiem videbat. Tum ad parvum pratum venerunt quod pruina albescens illustrabat; ultra illud ingens aedificium pallido lapide constructum, montis instar, obscure cernebatur. Magnae aedes lapideae circumstabant; alicubi per exigua murorum foramina lux emicabat. Campanae, quae paulisper tacuerant, rursus sonare coeperunt, iam tanto fragore ut frigoris quidam horror velut glacies per spinam ei decurreret.

Cum in ecclesiae vestibulum intrarent, Christinam subiit cogitatio quasi in ipsum montem penetrarent; frigus tenebraeque obviam se infuderunt. Per ostium ingressi sunt, et vetustus quidam frigidusque turis et cereorum odor eos excepit. Christina in ingenti obscuroque spatio, mirae altitudinis, stabat. Neque sursum neque in latera tenebrarum finem conspicere poterat; procul tamen ad aram lumina ardebant. Ibi sacerdos stabat; eius vocis repercussus per immensum aedis spatium miro modo quasi flatus et susurrus vagabatur.

Pater aqua lustrali se filiamque crucis signo consignavit, tum progressi sunt. Quamquam cautissime incedebat, calcaria eius in pavimento lapideo magno sonitu resonabant. Columnas praeteribant immani magnitudine, et intervalla earum velut atrae speluncae patebant.

Prope aram pater genu flexit; Christina iuxta eum genibus procubuit. Iam aliquid in obscuro discernere coeperat: aurum et argentum in aris inter columnas positis micabant; in ara autem quae ante eos erat cerei super candelabris inauratis ardentes fulgebant, sacra vasa magno splendore rutilabant, et tabula post altare erecta magnificentissime ornata lucebat. Rursus ei in mentem venit mons ille; tali enim splendore, aut etiam maiore lucis copia, interiora montis referta esse crediderat. In mentem etiam venit facies virginis sub terra latentis.

Sed cum oculos sustulisset, supra tabulam in pariete ipsum Christum cruci affixum conspexit, ingentem atque severum, alte in cruce erectum. Perterrita est: non erat hic mitis maestusque, qualis in ecclesia patria, calida et lignis fuscis exstructa, pendebat, pedibus manibusque perforatis, brachiis quasi graviter oneratis, capite sanguine asperso sub corona spinea demisso. Hic contra Christus in suppedaneo stabat, brachiis rigidis porrectis, capite erecto; capilli instar auri fulgebant, caput corona aurea redimitum erat, vultus elatus erat atque imperiosus.

Tum Christina sacerdotis verba, dum recitabat atque canebat, sequi conata est; sed tam festinanter et obscure verba proferebat ut vix aliquid intellegeret. Domi singula verba audire consueverat: Ericus enim presbyter singulari vocis claritate utebatur, et sacrorum verborum sententiam lingua Norvegica puellam docuerat, quo facilius in ecclesia animum ad Deum converteret.

Hic vero id facere non valebat. Omni fere momento aliquid in tenebris oculos eius ad se trahebat. Fenestrarum foramina in altis parietibus erant et luce crescente clarescere incipiebant. Haud procul ab eis magnam quandam trabium compagem erectam videbat; post eam saxa quadrata albida iacebant, alvei atque instrumenta disposita erant. Iam homines advenire atque inter trabes leniter commeare audiebat. Sed iterum in severam Christi imaginem in muro depictam oculos defixit et animum ad rem sacram revocare conata est.

Frigus e pavimento lapideo surgens crura usque ad coxas rigore affecit, genua vero dolebant. Denique lassitudine oppressa sensit omnia circum se quasi volvi et fluctuare. Tum pater surrexit; sacra peracta erant. Sacerdos accessit atque Laurentium salutavit. Dum illi inter se colloquebantur, Christina in gradu quodam consedit, quoniam puerum altari ministrantem idem fecisse viderat. Ille oscitavit; ipsa continuo oscitavit. Cum eam se spectare animadvertisset, linguam genam intrinsecus impellens oculosque distorquens ridiculam faciem ostendit.

Deinde sacculum e veste extractum aperuit et quidquid intus erat in pavimentum effudit: hamulos piscatorios, plumbi frustula, lora coriacea et duas tesseras lusorias. Interea ad Christinam identidem vultum per iocum distorquebat. Puella summopere mirabatur. Tum sacerdos et Laurentius ad pueros respexerunt. Sacerdos ridens puero imperavit ut ad scholam rediret; Laurentius autem fronte contracta filiam manu prehendit.

Iam ecclesia clarior fiebat. Somnolenta Christina manu patris pendebat, dum ille cum sacerdote sub trabium compage ambulans de operibus ab Ingialdo episcopo susceptis colloqueretur. Totam ecclesiam perlustraverunt; postremo in vestibulum exierunt. Hinc scala lapidea ad occidentalem turrim ascendebat. Christina vix pedes lassitudine graves per gradus trahebat. Sacerdos ostium pulchri sacelli aperuit; tum Laurentius iussit ut puella foris in gradibus consederet atque exspectaret, dum ipse peccata confiteretur; postea eam intrare liceret, ut reliquias sancti Thomae oscularetur.

Eodem tempore ex sacello monachus quidam senex cinerea veste indutus egressus est. Paululum constitit et puellae arrisit; deinde saccos aliquot pannosque laneos e parietis recessu congestos eduxit atque in scalarum suggestu explicavit. «Hic sede», inquit, «ne tantum frigeas.» Tum nudis pedibus gradus descendit.

Christina dormiebat cum presbyter Martinus, ita enim ille vocabatur, e sacello regressus eam manu excitavit. Ex ecclesia supra eos dulcissimus concentus manabat, intra sacellum vero super altare cerei ardebant. Sacerdos signo facto iussit eam iuxta patrem genibus niti, tum parvum aureum reliquiarum loculum de loco supra mensam altaris detraxit. Submissa voce dixit in eo servari partem vestis sancti Thomae Cantuariensis sanguine tinctae; simul imaginem sancti monstravit, cuius pedibus puella labra admoveret.

Cum descenderent, suavissimi cantus per ecclesiam diffundebantur. Martinus presbyter dixit organarium exerceri et scholasticos pueros cantare. Nec tamen tempus erat eos auscultandi: Laurentius enim ad confessionem ieiunus venerat atque iam esuriebat. Iam ad aulam hospitum in aedibus canonicorum transeundum erat, ut cibum sumerent.

Foris matutinus sol praeruptas lacus Miosae ripas ex adverso auro perfundebat, adeo ut nemora foliis marcescentibus passim distincta quasi pulvere aureo in silvis caeruleis obscuris conspersa viderentur. Lacus minutis undis quatiebatur, quarum in singulis albicans spuma saltabat. Ventus frigidus et vegetus spirabat, cuius flatu folia versicoloria in terram pruina albentem deciderunt.

Tum turma equitum inter episcopi domum et aedes canonicorum apparuit. Laurentius paululum in latus cessit, dextram pectori admovit atque caput inclinans pileo paene terram verrit; unde Christina intellexit virum pallio pelliceo indutum ipsum episcopum esse; ipsa tam alte se inclinavit ut paene terram attingeret. Episcopus equum continuit salutemque reddidit, deinde Laurentium nutu accivit atque aliquandiu cum eo locutus est. Mox Laurentius ad sacerdotem filiamque regressus ait:

«Nunc ad prandium in episcopi domum invitatus sum. Potesne, domine Martine, efficere ut unus ex canonicorum ministris puellulam meam domum Fartheini sutoris deducat ac meis famulis nuntiet Halvdanum cum Aureolo hora nona4 hic mihi occurrere debere?» Sacerdos id commode fieri posse respondit. Tum monachus ille nudis pedibus incedens, qui antea in turri cum Christina locutus erat, progressus eos salutavit.

«Apud nos in hospitio vir quidam commoratur, cui ipsi apud sutorem negotium est», inquit. «Is nuntium ferre potest, Laurenti Bergulfi fili, atque filia tua vel cum eo ire vel in nostro coenobio manere, donec ipse domum rediturus sis. Curabo ut apud nos cibum accipiat.» Laurentius gratias egit, sed addidit: «Iniquum sane est te hoc puellae negotio fatigare, frater Edvine.»

«Frater Edvinus», inquit Martinus ridens, «quoscumque pueros offendit ad se allicit, ut habeat quibus praedicet!» «Neque enim ausim vobis doctis viris, qui Hamari degitis, meas contiones offerre», respondit monachus subridens, nullo prorsus irae signo. «Nunc tantum puerulis et rusticis loqui idoneus sum; at propterea non est alligandum os bovi trituranti.»

Christina patrem supplici vultu intuebatur; nihil enim magis optabat quam cum fratre Edvino ire. Itaque Laurentius etiam atque etiam gratias egit; dum ipse cum sacerdote comitatum episcopi sequeretur, Christina manum in monachi manum inseruit, atque ambo ad coenobium descenderunt, quod ad ipsam aquam iacebat, aliquot domibus ligneis et clara ecclesia lapidea constans.

Frater Edvinus manum puellae leniter pressit; ubi mutuo oculos contulerunt, uterque ridere coepit. Monachus altus erat atque macilentus, dorso admodum incurvo; Christina eum ob capitis figuram grui seni similem esse putavit. Caput enim parvum erat, calvaria angusta atque nitida, quam corona capillorum alborum densior circumdabat; collum longum et tenue atque rugosum erat; nasus porro magnus acutusque quasi rostrum avis. Quotiens tamen in illam faciem oblongam sulcis rugisque distinctam suspiciebat, aliquid in ea tantam laetitiam movebat ut ipsi levior animus fieret.

Oculi seniles aquosi et pallide caerulei erant, rubris marginibus, palpebris fuscis atque tam tenuibus ut membranae similes viderentur. Ab his mille fere rugae in omnes partes ducebantur; genae vetustate extenuatae tenui rubore venarum intertextae lineis in quadrata velut divisae erant, quae ad parvum os labris angustis circumdatum descendebant. Sed Edvinus tam rugosus esse videbatur non alia de causa nisi quod omnibus per tot annos arrisisset. Christina numquam quemquam tam hilarem tamque benignum aspexisse sibi visa est; quasi lucentem quandam arcanamque laetitiam in animo gereret, cuius sibi etiam particeps fieri posset, si modo ille loqui inciperet.

Secundum pomarii saepem ibant, in quo pauca adhuc poma flava rubraque ex arboribus pendebant. Duo fratres Praedicatores, albis nigrisque vestibus induti, caules fabarum iam aridos in hortulo colligebant. Monasterium ipsum parum ab ordinaria villa rustica differebat; hospitium quo Edvinus Christinam duxit magis etiam pauperis agricolae domui simile erat, nisi quod multos lectos habebat. In uno eorum senex iacebat; ad focum femina sedebat infantem fasciis involvens, et duo liberi natu maiores, puer puellaque, iuxta eam stabant.

Uterque, senex atque femina, queri coepit quod cibum ante meridiem solitum nondum accepissent. «Neque enim bis nobis cibum inferre volunt; itaque fame peribimus dum tu per urbem discurris, frater Edvine!» «Noli nunc irasci, Steinulve», ait monachus. «Accede tu, Christina, et eum saluta; aspice quam pulchram atque elegantem puellam habeamus, quae hodie nobiscum cibum sumptura sit.»

Narravit tum Steinulvum, cum e quodam hominum conventu domum rediret, aegrotasse; concessum esse ut in coenobii hospitio iaceret, quoniam cognatam in valetudinario degebantem haberet, tam difficilem mulierem ut apud eam manere non posset. «Iam plane sentio eos mei hic pertaesum esse», inquit agricola. «Cum tu hinc abieris, frater Edvine, nemo sane vacabit me curare; tum rursus in valetudinarium ablegabor.» «At tu multo ante valebis quam opus meum in ecclesia confecero», respondit frater Edvinus. «Tunc filius tuus veniet qui te domum reducat.»

Aenum aqua calida plenum e foco sustulit Christinamque iussit tenere, dum Steinulvi corpus curaret. Paululum tandem senis animus placatus est; mox alter frater cibum potumque eis intulit. Edvinus ante cibum benedictionem dixit et ad marginem lecti iuxta Steinulvum sedit, ut eum cibum sumere adiuvaret. Christina autem apud mulierem consedit et filiolum eius pavit: tam parvus enim erat ut ad patinam pultis commode pertingere non posset, et, si quid in pateram cervisiae intingere conaretur, liquorem effunderet. Mulier Hadelandensis erat; cum marito liberisque eo venerat fratrem visitatura, qui huius monasterii monachus erat. Ille autem per vicos iter faciebat; quare multum querebatur quod ibi manentes tempus frustra consumerent.

Frater Edvinus leniter eam consolari coepit: non oportere eam dicere tempus se perdere cum in urbe episcopali Hamari versaretur; tot ibi nobiles ecclesias esse, fratres et canonicos toto die totaque nocte missas celebrare et horas canonicas canere; urbem pulcherrimam esse, etiam Oslo pulchriorem, quamquam paulo minorem, atque hortos paene cuique domui adiacere. «Vidisses modo, cum huc ineunte vere perveni! Tota urbs floribus candebat. Tum vero postea rosae illae silvestres suave olentes, quas spinas angelicas vocant, florere coeperunt.»

«Quid igitur haec omnia nunc mihi prosunt?» respondit femina aspere. «Plura hic loca sancta quam sanctitatem ipsam esse mihi quidem videtur.» Monachus subrisit atque caput leniter movit. Tum stramentum sui lectuli perscrutatus magnos malorum pirorumque cumulos protulit eosque pueris divisit. Christina numquam tam iucundos fructus gustaverat; quoties mordebat, sucus ei ex oris angulis defluebat.

Iam autem Edvino ad ecclesiam eundum erat; Christinam secum venire iussit. Per aream monasterii oblique transierunt atque per parvum ostium laterale in chorum ingressi sunt. Haec quoque ecclesia adhuc exstruebatur; trabium igitur compages eo loco stabat ubi pars aedis longior cum transversis partibus iungitur. Edvinus narravit Ingialdum episcopum curare ut chorus instauraretur atque ornaretur. Episcopum divitissimum esse, cunctas vero opes ad ecclesias eius urbis exornandas impendere; egregium eum antistitem virumque bonum esse.

Addidit Praedicatores quoque in monasterio sancti Olavi degentes viros bonos esse, castos, doctos, humiles. Pauper quidem locus erat, sed ipsi humaniter eum exceperant. Edvinus enim apud Fratres Minores Osloenses habitabat, verum licentiam acceperat ut per dioecesim Hamarensem circumiret eleemosynasque colligeret.

«Sed accede huc», inquit. Christinam ad pedem trabium compagis deduxit, scalam ascendit atque tabulas quasdam superne composuit. Tum descendit rursus et puellam secum ascendere adiuvit. Christina in cinereo lapideo muro supra caput suum varias luminis maculas agitari videbat, alias sanguinis rubore, alias cervisiae flavo colore, alias caeruleas, fuscas, virides. Retro se respicere cupiebat, sed monachus susurravit: «Noli te convertere.» Ubi tamen simul super tabulas in alto constitere, eam leniter circumvertit. Tum Christina tam pulchrum conspexit spectaculum ut paene spiritus deficeret.

E regione in australi maioris aedis pariete imago quaedam tam splendido fulgore lucebat ut nihil nisi pretiosis gemmis composita esse videretur. Ex ea radii varii coloris in parietem iaciebantur; inter hos radios monachus et puella stabant. Christinae manus rubebant quasi eas in vinum mersisset; vultus monachi totus inauratus videbatur; in obscura eius cuculla colores imaginis languidius velut repercussi micabant. Christina eum interrogans oculis aspexit; ille tantum adnuit atque arrisit.

Perinde erat ac si procul stans in caelum ipsum introspiceret. Post nigrarum linearum cancellos paulatim ipsum Dominum Christum distinxit, splendidissimo pallio rubro vestitum; Virginem Mariam indumento caeruleo sicut caelum; sanctos viros virginesque splendidis flavescentibus, viridibus ac violaceis vestibus ornatos. Inter arcus columnasque aedium lucentium stabant, ramis frondibusque mirabiliter inter se implicatis, mirifice nitidis atque distinctis.

Monachus puellam paulo longius in tabulato deduxit. «Hic consiste», susurravit, «ut ex ipsius Christi pallio lumen in te recta incidat.» Ab inferiore ecclesia tenuis turis odor et frigidarum lapidum halitus ad eos ascendebant. Infra omnia obscura erant, sed solis radii per seriem fenestrarum in australi navis pariete oblique irruebant. Sensim Christina intellegere coepit caelestem illam picturam fenestrae vitreae speciem esse, quoniam unum totum foramen implebat; cetera fenestrarum foramina aut vacua erant aut tabulis corneis5 in ligneis compagibus claudebantur.

Avicula quaedam advolans in fenestrae limine consedit, aliquantulum pipilavit, deinde avolavit; extra chori parietem ictus ferri in saxum audiebantur. Ceterum omnia silebant; tantum ventus leniter per intervalla spirabat, inter parietes quasi suspirans, tum conquiescebat.

«Ita vero», suspirans ait frater Edvinus, «talia apud nos nemo facere potest. Nidarosi vitrum quidem pingere norunt, sed non tam pulchre. At in terris australibus, Christina, in ingentibus ecclesiis cathedralibus huiusmodi fenestras imaginibus distinctas habent, quarum magnitudo portis ecclesiae nostrae non cedit.»

Christina de imaginibus ecclesiae domesticae cogitabat. Ibi ara sancti Olavi, item ara sancti Thomae Cantuariensis erant, tabulis pictis in antependio et armariis posterius positis ornatae; sed nunc, illarum splendorem recordata, imagines ecclesiae patriae pallidae atque omnis nitoris expertes sibi videbantur.

Scala degressi in chorum perrexerunt. Mensa altaris ibi nuda atque inornata stabat; super tabulam lapideam capsulae poculaque parva e metallo, ligno, fictili disposita erant; cultri quidam minuti insolitae formae, ferramenta, calami penicillique passim iacebant. Edvinus haec artis suae instrumenta esse explicavit: imagines pingebat et armaria altarium caelabat; tabulas elegantiores, quae prope subsellia chori stabant, sua manu confecisse, ut frontes ararum in ecclesia Praedicatorum exornarent.

Christina spectavit quemadmodum pulveres variorum colorum misceret atque in parvis fictilibus poculis dilueret; Edvinus etiam Christinae permisit ut instrumenta ad scamnum iuxta parietem transferret. Dum monachus ab una tabula ad alteram ibat tenuesque lineas rubras capillis flavis sanctorum virorum ac feminarum inscribebat, ut singuli crines crispati atque intorti apparerent, Christina eum quasi adhaerens sequebatur, spectabat, interrogabat; ille quidquid pinxisset explicabat.

In una tabula Christus in sede aurea sedebat, sancto Nicolao et sancto Clemente iuxta se sub eodem tecto stantibus; in lateribus historia vitae sancti Nicolai depingebatur. Alibi infantulus in matris gremio sedebat, sed a mamma quam mater porrigebat vultum avertens: iam enim a cunabulis tanta sanctitate praeditus erat ut feriis sextis non plus semel lac sugere vellet.

In altera parte conspiciebatur sanctus Nicolaus crumenas pecunia plenas ante ostium domus deponens, ubi tres virgines adeo pauperes habitabant ut maritos invenire non possent. Deinde puella vidit quomodo filium equitis Romani sanavisset, atque ipsum equitem in nave cum falso aureo calice manibus retento navigantem. Ille sacro episcopo calicem aureum, in familia sua per mille annos servatum, in praemium promiserat, si filium valetudini restituisset.

Deinde tamen sanctum Nicolaum fallere atque calicem aureum adulterinum pro vero tradere constituerat. Quam ob rem filius cum vero aureo vase in manibus in mare cecidit; sanctus autem Nicolaus puerum sub aqua incolumem duxit, ac mox in litore apparuit ipso tempore quo pater eius in sancti Nicolai ecclesia falsum vas offerebat. Haec omnia auro coloribusque pulcherrimis in tabula expressa erant.

In altera tabula Virgo Maria cum Christo infante in gremio sedebat. Puer altera manu matris mentum attingebat, altera malum tenebat. Iuxta eos sancta Sunniva et sancta Christina stabant; utraque gracili corporis flexu elegantissime inclinabatur, vultu rubenti candidoque, capillis aureis, aurea corona redimita. Frater Edvinus sinistra dextrae manus articulum sustinens folia rosasque in coronis pingebat.

«Draco iste mihi admodum parvus videtur», ait Christina imaginem sanctae cuius nomen ipsa gerebat contemplans. «Neque enim talis virginem devorare posse videtur.» «Nec poterat», inquit frater Edvinus. «Non maior erat. Dracones atque omnia quae diabolo serviunt magna tantum videntur, quoad metus in nobis ipsis habitat. At si quis Deum ita ardenter toto corde quaerit ut ad virtutem eius pertingat, continuo diaboli potentia tantum imminuitur ut ministri eius pusilli atque impotentes fiant. Dracones spiritusque mali contrahuntur, neque tum maiores sunt quam subterranei homunculi, feles aut cornices. Videsne totum montem quo sancta Sunniva inclusa erat tam parvum esse ut in sinu pallii sui ipsa gestare posset?»

«At nonne in speluncis vere erant», quaesivit Christina, «sancta Sunniva et homines insulae Seliae? Nonne hoc verum est?»
Monachus oculis semiclusis eam aspexit atque iterum subrisit. «Et verum est et non verum. Ita videbatur illis qui corpora sanctorum invenerunt. Verum etiam est ita ipsi Sunnivae et sociis Seliae visum esse: humiles enim erant, neque quidquam aliud cogitabant nisi mundum omnibus hominibus peccatoribus potentiorem esse; nec animadvertebant se ipsos mundo potentiores esse, quippe qui eum non amarent. Quod si ipsi intellexissent, omnes montes velut lapillos tollere atque in mare conicere potuissent. Nemo hominum neque quicquam rerum nobis nocere potest, filia, nisi quod timemus aut amamus.»

«Quid autem», interrogavit Christina perterrita, «si homo Deum neque timeat neque amet?» Monachus flavos eius capillos manu prehendit et faciem puellae leniter retro sustulit atque in oculos eius intendit; ipsius oculi late patebant et caerulei erant.

«Nemo est, Christina, qui Deum neque amet neque timeat. Sed quoniam corda nostra inter amorem Dei, timorem diaboli, amoremque mundi et carnis dividuntur, idcirco in vita et morte miseri efficimur. Nam si quis hominum nihil prorsus desiderii in Deum divinamque naturam haberet, is etiam in inferis bene viveret; nos solos lateret eum ibi iis rebus frui quibus animus eius delectaretur. Neque eum ignis combureret, si frigus aut refrigerium non desideraret, nec serpentium morsus ei dolorem afferret, nisi pacem desideraret.»

Christina faciem eius suspiciens nihil prorsus ex his intellexit. Frater Edvinus perrexit: «Haec fuit erga nos Dei misericordia, quod corda nostra scissa esse vidit; itaque descendit et inter nos habitavit, ut carne indutus diaboli temptationem experiretur, cum nos potestate et gloria allicit, atque minas mundi, cum plagas contumeliasque et acuta clavorum vulnera manibus pedibusque minatur. Sic viam nobis ostendit et caritatem suam patefecit.»

Cum autem in vultum puellae vehementi attentione rigidum respexisset, paulum risit atque alia prorsus voce ait: «Scisne quis primus senserit Dominum nostrum natum esse? Gallus fuit. Stellam ille aspexit atque ita locutus est; illo enim tempore cuncta animalia Latine loqui poterant. Clamavit ergo: Christus natus est!» Ultima verba tam apte ad galli cantum accommodavit ut Christina in cachinnum erumperet. Dulcissimum autem erat illi ridere, quoniam omnia mira quae nuper frater Edvinus locutus erat quasi grave quoddam religionis pondus animo eius imposuerant.

Ipse monachus risit. «Ita! Cum bos hoc audivisset, mugire coepit: Ubi, ubi, ubi? Capra autem balavit: Betlem, Betlem, Betlem. Ovis vero tanto desiderio Virginem Matrem filiumque eius videre inflammata est ut statim clamaret: Eamus, eamus! Vitulusque modo natus, qui in palea iacebat, surrexit pedibusque constitit. Volo, volo, volo! inquit. Hoc profecto numquam antea audivisti? Ita coniectaveram. Scio Eiricum illum presbyterum apud vos virum bonum atque doctissimum esse; sed hoc quidem nescit, neque enim quisquam discit nisi Lutetiam Parisiorum profectus sit.»

«Num tu ipse Lutetiam venisti?» quaesivit puella. «Deus tibi bene faxit, Christina parvula; fui Lutetiae, multas quoque alias mundi partes peragravi. Neque putes me ipsum diabolum non timere aut res huius mundi non stolide amare concupiscereque. Sed crucem omnibus viribus amplector; in ea haerendum est, ut catulus felis in tabula haeret, si in mare ceciderit. Tu vero, Christina, quid censeres si pulchros istos capillos tuos Deo offerres atque Dominae nostrae famulareris, quemadmodum sponsae illae quas hic pinxi?»

«Praeter me parentes mei nullos liberos habent», respondit Christina. «Itaque, opinor, mihi nubendum erit. Mater certe arcas cistulasque rebus mihi nubenti tradendis iam pridem instruxit.» «Minime quidem», ait frater Edvinus manum per frontem puellae ducens. «Ita nunc homines de liberis suis disponunt. Deo filias offerunt claudicantes, hebetes oculis, deformes aut membris vitiosas, vel eos liberos remittunt quos sibi nimios a Deo datos putant. Ac deinde mirantur quod in monasteriis non omnes viri feminaeque sancti sunt.»

Post haec Edvinus eam in sacrarium duxit, librosque monasterii, qui super quodam suggestu positi erant, ostendit; erant in eis imagines pulcherrimae. Sed cum alius frater intrasset, Edvinus se nihil aliud quaerere dixit quam asini caput quod ad exemplar depingeret. Postea sibi ipse caput quassans ait: «En, Christina, sic metus me superat! Nam hic fratres suos libros adeo sollicite custodiunt. Si veram fidem veramque caritatem haberem, non ita fratri Asulfo mentirer. Tum vero possem has veteres chirothecas pelliceas sumere atque ibi in illo solis radio suspendere.»

Christina cum monacho in hospitium rediit atque cibum sumpsit; reliquum tamen diem in ecclesia sedebat, opus eius spectans et multa cum eo colloquens. Neque puella neque monachus mandati ad sutorem perferendi meminerant, donec Laurentius ad filiam reducendam advenit.

Postea ex omnibus quae in longo itinere sibi acciderant nihil Christina clarius recordabatur quam dies Hamari actos. Oslo quidem urbs Hamaro maior erat; sed, quoniam iam urbem mercatoriam viderat, haud aeque mirabilis ei visa est. Neque fundum Skog tam pulchrum esse putabat quam Iorundagardum, quamquam ibi elegantiores domus erant; gaudebat tamen quod illic habitatura non esset.

Praedium in colle positum erat. Infra eum sinus maris Botnfjordus, cinereus et maestus, patebat, altera ripa silva nigra tecta. Post aedes eadem silva consurgebat, supra cuius summas arbores caelum statim incipere videbatur. Non ibi aderant montium latera alta et praerupta, qualia domi erant, quae caelum quasi sursum tollerent atque loca circumiecta tuerentur, finesque aspectui ita imponerent ut mundus neque nimis magnus neque nimis exiguus videretur.

Frigidum fuit reditus iter; iam Adventus instabat. Cum aliquamdiu vallem ascendissent, nives in agris iacebant; igitur trahas ab aliis mutuo sumpserunt atque maximam itineris partem per nivem vecti sunt.

De permutatione autem praediorum ita actum est: Laurentius Skog fratri Asmundo tradidit, sibi tamen posterisque iure, si vellent, eundem fundum redimendi reservato.

ADNOTATIONES

3. Ius agri gentilitii apud Norvegos permittebat cognatis fundum a maioribus habitum, etiam post alienationem, certis condicionibus redimere. ↩

4. Hora nona hic tempus post meridiem significat, quo nonae preces dici solent; in usu moderno fere horae tertiae respondet. ↩

5. Tabulae corneae ex tenui cornu translucido fiebant, quo fenestrarum foramina, ubi vitrum deerat, claudi poterant. ↩

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens