Vestigia Sequentes

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

Ne punctum quidem temporis Marguerita Blakeney cunctata est. Novissimi iam soni extra cauponam Felis Cinerei in noctis silentium evanuerant. Audiverat Desgam suis militibus imperantem, deinde ad castellum proficiscentem, ut duodecim alios viros auxilio adduceret: sex enim milites ad Anglum illum versutissimum comprehendendum non sufficere iudicabant, cuius ingenium ad consilia reperienda promptissimum etiam magis quam corporis virtutem viresque ipsas timebant.

Paucis deinde minutis interiectis raucam Iudaei vocem rursus audivit, equam, ut videbatur, increpantis; mox rotarum strepitum, currusque veteris ac male compacti per viam asperam subsultantis crepitum.

Intus in diversorio omnia tacebant. Brogardus et uxor eius, Chauvelinum perterriti, nullum vitae signum ediderant: sperabant neminem iam eorum meminisse aut certe neminem eos animadversurum esse; ne solitas quidem eorum submissa voce maledictorum procellas Marguerita audire poterat.

Unum alterumve momentum exspectavit; tum per scalas fractas tacite descendit, pallium fuscum arcte circa corpus collegit, atque e caupona se furtim proripuit.

Nox satis obscura erat, aut certe adeo ut vestem eius atram oculis subduceret, dum illa intentis auribus crepitum currus ante se procedentis diligenter observabat. Sperabat se, si intra umbras fossarum quae utrinque viam cingebant maneret, neque a militibus Desgae, cum appropinquarent, neque ab excubiis, quas adhuc stationes tenere arbitrabatur, conspici posse.

Sic extremum illud longi ac laboriosi itineris spatium suscepit, sola, noctu, pedibus iter faciens. Ad Miquelon tres fere leucae restabant; inde pergendum erat ad tugurium patris Blanchard, ubicumque locus ille fatalis esset, per vias fortasse asperas: nihil eius intererat.

Equa Iudaei celeriter ferri non poterat; atque ipsa, etsi curis animi et nervorum contentione defatigata, facile se ei parem futuram sciebat, praesertim in via collibus distincta, ubi miserum animal, sine dubio semiesuriens, saepe ac diu quiescere oporteret.

Via haud prope mare ducebat, utrinque fruticibus arboribusque exiguis et retortis saepta, quas exiguae frondes aegre vestiebant. Omnes a septentrione quasi refugiebant; earum rami in incerta noctis luce rigidis similes erant capillis larvarum, quos perpetuus ventus huc illuc agitaret.

Feliciter luna, velut e nubibus emergere nolens, delitescebat; itaque Marguerita, extremam viam legens ac fruticibus humilibus quam proxime adhaerens, satis tuta ab oculis erat. Omnia circa eam tam alta quiete iacebant, ut nihil nisi ex longinquo, ex remotissimo mari, velut longus quidam lenisque gemitus perveniret.

Aer acer erat marinoque sale gravis. Post otium illud coactum in foetido sordidoque diversorio transactum, quam libenter Marguerita suavem noctis autumnalis odorem hausisset, fluctuumque maestum e longinquo murmur audivisset! Quanta cum voluptate solitudinis huius tranquillitate frui potuisset, quam solum subinde maris avis remotae stridulus lugubrisque clamor, atque rotarum haud procul in via crepitus interrumpebat! Amavisset frigidius caelum immensamque naturae pacem in hac deserta litoris regione: sed cor eius diris praesagiis oppressum erat, doloreque et desiderio viri, qui iam ei supra quam dici potest carus factus erat, penitus occupabatur.

Pedibus in herboso aggere labebatur, quippe quae tutius esse putaret media via abstinere; nec facile erat in clivo caenoso satis celeriter incedere. Ne currui quidem nimis appropinquare satius duxit: tanta enim silentia erant, ut rotarum sonitus ei dux certissimus esset.

Solitudinem nulla res minuebat. Pauca Caleti lumina languida iam longe post tergum remanserant, neque in hac via humanum ullum domicilium apparebat, non piscatoris casa, non lignatoris tugurium usquam prope; longe ad dexteram rupis praeruptae ora patebat, sub ea litus asperum, quod aestus crescens assidue verberabat; fremitus tamen e longinquo tantum audiebatur. Ante eam autem rotarum crepitus ibat, hostem implacabilem ad speratam victoriam vehens.

Quo in loco huius deserti litoris Percivalus illo ipso momento versaretur, Marguerita secum quaerebat. Non sane longe aberat: minus enim quarta horae parte ante Chauvelinum profectus erat. An vero sciret in hac frigida Galliae regione, maris odore perfusa, multos insidiatores latere, omnes ardentissime cupientes proceram eius figuram conspicere, eum usque ad amicos nihil mali suspicantes vestigiis persequi, deinde et illum et illos quasi retibus circumdare?

Chauvelinus interea, in Iudaei vehiculo huc illuc iactatus et concussus, cogitationes iucundas animo fovebat. Manus sibi laetus confricabat, cum rete quod texuerat contemplaretur, e quo Anglus ille huc illuc se versans et audacissimus effugere non posset. Quo diutius senex Iudaeus per tenebrosam viam lente quidem sed constanter eum veheret, eo maiore ardore exitum magnificum huius tantae venationis, in qua Anagallidem Phoeniceam arcanam persequebatur, exspectabat.

Illius coniuratorum temerarii ducis capturam inter praeclarissima gloriae suae decora numerabat. Si Anglus ipso in loco, flagranti facinore, dum eos qui rem publicam Gallicam prodidissent adiuvaret tuereturque, comprehenderetur, nullum e patria sua praesidium iure postulare posset. Chauvelinus certe iam plane constituerat ut quaelibet interventio sero nimis adveniret.

Ne levissimus quidem conscientiae morsus umquam in animum eius obrepsit ob miseram illius uxoris condicionem, quae nesciens maritum suum prodiderat. Quin etiam de ea cogitare omnino desierat Chauvelinus: instrumentum utile fuerat, nec quidquam amplius.

Equa macilenta Iudaei vix ultra incessum procedebat; lento et subsultanti gradu ibat, aurigaque saepe ei longas quietes concedere cogebatur.

«Num adhuc longe abest Miquelon?» identidem Chauvelinus quaerebat.

«Non ita longe, domine honoratissime», eadem semper placida voce respondebat ille.

«Nondum in amicum illum tuum meumque incidimus, in ipsa via in acervum collapsum», Chauvelinus acerbe irridens dixit.

«Patienter exspecta, excellentissime domine», rettulit filius Mosis; «ante nos sunt. Vestigia rotarum currus, quem proditor ille, filius Amalecitae, agit, videre possum.»

«Certusne es te rectam viam tenere?»

«Tam certo hanc viam teneo quam scio decem aureos nummos in loculis excellentiae tuae esse, quos brevi meos fore confido.»

«Ubi primum amico meo peregrino procerissimo manum dedero, tuos profecto habebis.»

«Audi! Quidnam illud fuit?» Iudaeus subito exclamavit.

Inter altissimum illud noctis silentium distincte iam equorum ungularum strepitus in via caenosa audiebatur.

«Milites sunt», subiunxit voce submissa pavidaque.

«Subsiste paulisper: audire volo», inquit Chauvelinus.

Marguerita quoque equorum citato cursu appropinquantium sonitum perceperat; equites ad currum atque ad ipsam veniebant. Diu quidem exspectaverat Desgam cum manu militum brevi eos consecuturum; hi autem ex adversa parte adveniebant, ut videbatur a Miquelon. Tenebrae eam satis occultabant. Animadvertens currum constitisse, summa cautione et pedibus in molli solo sine sono positis propius paulatim irrepsit.

Cor eius vehementer pulsabat, omnia membra tremebant; iam enim quale nuntium hi equites ferrent suspicata erat. «Quicumque peregrinus in viis his aut in litore inventus fuerit, clam observetur, praesertim si procerus sit aut se incurvet tamquam staturam occultaturus; ubi conspectus erit, nuntius eques confestim redeat remque referat.» Haec fuerant Chauvelini imperata.

Num ergo peregrinus ille procerus visus erat? num ex his equitibus aliquis adveniebat nuntiaturus leporem tot periculis circumventum tandem ipso capite in laqueum incidisse?

Marguerita, cum currum stetisse animadvertisset, propius ad eum in tenebris accedere potuit; subrepens admodum appropinquavit, sperans se ita prope futuram ut verba nuntii exaudiret.

Audivit brevia verba quibus inter se provocabant:

«Libertas! Fraternitas! Aequalitas!» Tum Chauvelinus properanter interrogavit:

«Quid novi?»

Duo equites iuxta vehiculum constiterant. Eorum figuras Marguerita adversus medium noctis caelum obscuras cernere poterat. Voces eorum et equorum fremitus audiebat; iam vero post tergum, non multo intervallo, aequalem atque ad numerum compositum sonitum militum appropinquantium percepit: Desgas cum suis aderat.

Diuturnum silentium intercessit, dum Chauvelinus, ut verisimile est, eis quis esset indicabat; mox autem interrogationes responsaque velociter invicem secuta sunt.

«Vidistisne peregrinum?» avide Chauvelinus interrogavit.

«Non, civis. Nullum hominem procerum vidimus: ipsi secundum rupis oram venimus.»

«Quid igitur?»

«Minus quarta parte leucae ultra Miquelon, ad rudem quandam structuram ligneam pervenimus, quae piscatoris casae similis erat, in qua piscator instrumenta retiaque reponere posset. Cum primum eam conspeximus, vacua videbatur; neque initio quicquam suspectum ibi esse putavimus, donec per rimam lateris fumum exire conspeximus. De equo descendi et ad tugurium furtim accessi. Tum quidem nullus ibi homo erat; sed in angulo ignis e carbonibus accensus ardebat, et duo scabella intus erant. Cum sodalibus consilium cepi, atque ita statuimus ut ipsi cum equis extra conspectum se occultarent, ego autem excubias agerem. Quod feci.»

«Age! Num aliquid vidisti?»

«Post dimidiam fere horam, voces audivi, civis; mox duo viri ad extremam rupem accesserunt, qui mihi e via Insulensi venisse visi sunt. Alter iuvenis erat, alter admodum senex. Inter se susurrabant, neque quid dicerent exaudire poteram.»

Alter iuvenis, alter senex. Margueritae cor, iam dolore confectum, paene desiit pulsare dum haec audiret. Num iuvenis Armandus, frater suus, erat? Num senex comes de Tournay? An hi duo profugi erant, qui ipsi nihil mali suspicantes pro illecebra adhiberentur, ut strenuus nobilisque eorum liberator in laqueum pelliceretur?

«Mox ambo tugurium intraverunt», miles perrexit; Marguerita autem, nervis acerrime cruciata, sibi videbatur risum suppressum Chauvelini victoria exsultantis audire. «Tum propius irrepsi. Tugurium tam ruditer exstructum est, ut particulas sermonis eorum excipere potuerim.»

«Etiam? Cito! Quid audivisti?»

«Senex a iuvene quaesivit num certus esset ipsum locum esse. “Certe”, ille respondit, “hic ipse locus est”; atque ad lucem carbonum chartam quam secum ferebat socio ostendit. “Ecce descriptio itineris”, inquit, “quam ille mihi tradidit priusquam Londinio proficiscerer. Eam diligenter sequi debebamus nisi aliter imperaret; neque mihi quicquam novi imperatum est. Ecce qua venimus via; aspice… hic ubi in duas vias dividitur… hic ubi viam Sancti Martini transversam traiecimus… atque hic semita qua ad ipsam rupis oram venimus.” Tum ego fortasse levem aliquem sonitum edidi, nam iuvenis ad ostium tugurii accessit et anxie circumquaque respexit. Cum ad socium redisset, tam submissa voce locuti sunt ut iam nihil exaudire possem.»

«Age! Quid deinde?» impatienter Chauvelinus interrogavit.

«Sex omnino eramus, illam litoris partem circumeuntes. Consilium igitur inter nos cepimus, atque satius esse statuimus ut quattuor ibi manerent tuguriumque oculis custodirent; ego autem cum socio statim equis huc redirem ut quae vidissemus referremus.»

«Nihilne de peregrino procerissimo vidistis?»

«Nihil, civis.»

«Si socii tui eum viderint, quid facient?»

«Ne punctum quidem temporis eum e conspectu amittent; si fugere conetur, aut si navicula quaepiam appareat, confestim eum circumvenient, et, si necesse erit, sclopetorum ictus in eum dirigent; fragor armorum reliquas excubias ad locum convocabit. Certe peregrinum abire non sinent.»

«At ego nolebam peregrinum vulnerari, nondum quidem», torve murmuravit Chauvelinus. «Sed vos quidem quantum potuistis praestitistis. Fata faxint ne tardius adveniam…»

«Sex circiter milites paulo ante obviam habuimus, qui per aliquot horas hanc viam circumiverant.»

«Quid ergo?»

«Ne illi quidem ullum peregrinum conspexerunt.»

«At tamen alicubi ante nos est, aut in curru aut… Age, nulla mora est! Quantum ab hoc loco abest illud tugurium?»

«Duae fere leucae, civis.»

«Potesne rursus id reperire? statim? sine ulla dubitatione?»

«Prorsus confido, civis.»

«Semitam illam ad rupis oram ducentem? etiam in tenebris?»

«Non tam obscura est nox, civis; scio me viam reperturum», miles constanter iteravit.

«Ergo post currum ordinem tene. Socius tuus ambobus equis Caletum redeat: illis non indigebitis. Tu iuxta currum mane Iudaeumque recta pergere iube; deinde, cum ad quartam leucae partem a semita abfuerit, sistere eum facito; cura ut quam brevissimam viam ingrediatur.»

Dum haec Chauvelinus dicebat, Desgas cum suis celeriter appropinquabat; iam Marguerita ad sexaginta fere passus post se militum gradum audiebat. Ibi permanere periculosum iudicavit, nec utile, cum satis audivisset. Subito omnem etiam dolendi facultatem amisisse sibi visa est; cor, nervi, mens ipsa, post tot horas assidui cruciatus et hanc extremam desperationem, velut stupore torpebant.

Iam enim ne tenuissima quidem spes supererat. Duabus tantum leucis inde profugi fortem liberatorem exspectabant. Ille alicubi hac ipsa deserta via veniebat, moxque se cum iis coniuncturus erat; tum insidiae sollerter paratae clauderentur, et viginti quattuor fere milites, duce homine cuius odium non minus exitiosum quam malignitas astuta erat, exiguam profugorum manum fortemque eius ducem circumdarent. Omnes caperentur.

Armandus, ex fide a Chauvelino data, ad sororem restitueretur; at maritus eius Percivalus, quem ipsa quo saepius spiritum duceret eo vehementius amare colereque sibi videbatur, in manus hostis immitis incideret, qui forti cordi nullam misericordiam, animo generoso nullam admirationem tribueret, sed callidum illum adversarium, qui totiens consilia sua fefellisset, solo odio prosequeretur.

Militem audivit Iudaeo paucis verbis imperantem; ipsa autem confestim ad extremam viam recessit atque post frutices humiles se submisit, dum Desgas cum militibus suis appropinquabat.

Omnes tacite post currum in ordinem se receperunt, atque lento cursu per tenebrosam viam procedere coeperunt. Marguerita, donec tantum recessissent ut voces eorum iam audiri non possent, exspectavit; tum ipsa quoque, in tenebris quae subito etiam densiores factae videbantur, tacitis passibus porro incessit.

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens