Iudaeus

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens

Margueritae haud exiguo tempore opus fuit ut sensus perturbatos reciperet; totum enim illud novissimum, quamquam breve, spectaculum intra unius minuti spatium actum erat, Desgas autem cum militibus adhuc centum viginti quinque fere passus a caupona Felis Cinerei aberat.

Ubi tandem quid accidisset intellexit, mirus quidam gaudii admirationisque sensus animum eius perfudit. Quam apte omnia, quam sollerter gesta erant! Chauvelinus etiamtum omni agendi facultate carebat, multo magis quam si pugno percussus esset: neque enim videre neque audire neque loqui poterat, dum adversarius callidus tacite e manibus eius elapsus erat.

Blakeneyus abierat, ut profugis, ut apparebat, apud tugurium patris Blanchard occurreret. Quamquam Chauvelinus in praesentia nihil agere poterat, quamquam audax Anagallis Phoenicea adhuc Desgae militumque manus effugerat, viae tamen omnes litusque custodiebantur. Omnis locus explorabatur, omnes peregrini observabantur. Quo tandem usque Percivalus, vestimentis tam magnificis indutus, procedere poterat quin aliquis eum conspiceret atque insequeretur?

Iam se ipsam acerbissime accusabat quod non maturius ad eum descendisset, ut unum illud verbum monitionis amorisque diceret, quo fortasse vel maxime indigebat. Percivalus enim nesciebat quae de comprehendendo ipso Chauvelinus imperavisset; atque etiam nunc fortasse…

At priusquam hae terribiles suspiciones certam in mente eius formam cepissent, foris iuxta ostium strepitum armorum, quae milites humi demittebant, audivit, vocemque Desgae militibus «Consistite!» clamantis.

Chauvelinus aliquantulum se collegerat: sternutatio minus violenta erat, ipseque aegre in pedes surrexerat. Ad ostium pervenire potuit eo ipso tempore quo Desgas extrinsecus pulsavit.

Chauvelinus ostium repente patefecit; priusquam vero scriba eius verbum proferret, ipse inter duas sternutationes vix haec balbutire potuit:

«Ille peregrinus procerus… cito! Num quis vestrum eum vidit?»

«Ubi, civis?» Desgas admirans quaesivit.

«Hic, homo! Per hoc ipsum ostium! Non amplius quinque abhinc minutis.»

«Nihil vidimus, civis! Luna nondum orta est, atque…»

«At quinque minutis serius advenistis quam oportuit, mi amice», respondit Chauvelinus ira compressa aestuans.

«Civis… ego…»

«Quod tibi imperaveram fecisti», inquit Chauvelinus impatiens. «Scio equidem; sed nimis diu rem protraxisti. Feliciter parum mali accidit; aliter profecto, civis Desga, male tecum actum esset.»

Desgas aliquantulum expalluit: tantus furor, tantum odium in omni superioris habitu apparebat.

«Peregrinus ille procerus, civis…» haesitans susurravit.

«Hic erat, in hoc ipso conclavi, abhinc quinque minutis, ad illam mensam cenans. Dii eius impudentiam perdant! Ob causas manifestas solus eum aggredi non ausus sum. Brogard stultior est quam ut prosit; Anglus ille exsecrabilis vires bovis habere videtur. Sic sub ipso tuo naso elapsus est.»

«Non longe proficisci poterit quin conspiciatur, civis.»

«Quid ais?»

«Centurio Jutley quadraginta milites subsidiarios ad stationes custodiae confirmandas misit; viginti ad litus descenderunt. Idem mihi iterum affirmavit vigilias totum diem non interruptas esse, nec quemquam peregrinum ad litus pervenire aut navem attingere posse quin conspiceretur.»

«Bene habet. Num milites officium suum intellegunt?» «Praecepta apertissima acceperunt, civis; eos ipse adlocutus sum qui profecturi erant. Quicumque peregrinus eis occurrerit, eum quam occultissime subsequi debent, praesertim si statura procerus sit aut, tamquam corporis proceritatem dissimulare conetur, curvus incedat.»

«Nullo autem casu talem hominem retineant», inquit Chauvelinus cupide. «Anagallis illa Phoenicea procax e manibus imperitorum facile elaberetur. Sinamus eum ad tugurium patris Blanchard pervenire; ibi circumdabimus atque comprehendemus.»

«Milites hoc intellegunt, civis; simulac autem peregrinus procerus conspectus erit, reliqui eum occultis vestigiis insequantur, unus vero statim redeat ut tibi rem nuntiet.»

«Recte», inquit Chauvelinus, manus sibi invicem confricans, admodum delectatus.

«Aliud etiam nuntium tibi affero, civis.»

«Quidnam?»

«Anglus quidam procerus ante tres ferme horae quadrantes cum Iudaeo, cui nomen Ruben, diu collocutus est. Hic vix decem passus hinc habitat.»

«Ita; quid deinde?» quaesivit Chauvelinus impatiens.

«Omnis sermo de equo plaustroque locando versabatur: Anglus ea conducere volebat, atque ante horam undecimam sibi parata esse iusserat.»

«Illa hora iam praeteriit. Ubi habitat Ruben iste?»

«Paucis minutis hinc pedibus ad eius domum pervenitur.»

«Mitte unum e militibus qui exploret an peregrinus plaustro Rubeniano iam discesserit.»

«Ita fiet, civis.»

Desgas foras exiit ut uni militum praecepta daret. Ex hoc autem colloquio inter eum Chauvelinumque habito ne unum quidem verbum Margueritam fugerat; singula dicta quasi ictus in cor eius descendebant, desperationem atrocem et mali futuri praesagium ferentes.

Tam longo itinere venerat, tanta spe atque tam obstinato animo virum adiuvare decreverat; hactenus tamen nihil efficere potuerat, nisi spectare, corde dolore paene disrupto, dum funestum rete circa audacem Anagallidem Phoeniceam paulatim constringeretur.

Iam ne paucos quidem passus facere poterat Percivalus quin oculi insidiantium eum observarent atque proderent. Sua ipsa impotentia mulierem acerbo spei frustratae dolore afficiebat. Omnis fere facultas marito vel minimum opitulandi evanuerat; unica supererat spes, ut qualiscumque esset futura eius fortuna, eandem ipsa participare sineretur.

Nunc quidem etiam spes virum quem amabat umquam iterum videndi admodum tenuis facta erat. Nihilo minus hostem eius assidue observare decreverat; spes quaedam incerta animum subibat, fore ut, quamdiu Chauvelinum oculis teneret, sors Percivali adhuc in ambiguo penderet.

Desgas Chauvelinum in conclavi tristi animo ultro citroque incedentem reliquit, dum ipse foris reditum militis ad Ruben quaerendum missi exspectabat. Ita aliquot minuta effluxerunt. Chauvelinus impatientia manifeste exedebatur. Nemini iam confidere videbatur: ultima illa fraude, qua audax Anagallis Phoenicea eum eluserat, in dubitationem adductus erat an victoriam consequi posset, nisi ipse adesset qui Angli procacis comprehensionem observaret, regeret, ordinaret.

Circiter quinque post minutis rediit Desgas, senem quendam Iudaeum secum adducens, qui vestimento longo, sordido atque attrito, circa umeros oleo et adipe infecto, indutus erat. Capilli eius rufi, more Iudaeorum Polonorum circa utramque faciei partem in longos annulos torti, canitie passim conspersi erant; sordium autem crassa velut crusta genas mentumque obtegens vultui habitum singularem, squalidum atque foedum dabat.

Corpore solito incurvo ibat, qualem habitum homines eius gentis superioribus saeculis, antequam aequa libertas in religionis rebus obtineretur, ad humilitatem simulandam induere solebant; post Desgam autem pedes trahens incessu quodam peculiari ibat, quo mercatores Iudaei in Europa continentali ad hunc usque diem insigniuntur.

Chauvelinus, praeiudicio illo adversus gentem contemptam, quod Gallis proprium erat, penitus imbutus, hominem nutu iussit procul se sistere. Tres viri sub lucerna oleo ardenti e laqueari pendente stabant, omnesque Marguerita plane conspicere poterat.

«Hicine est ille homo?» interrogavit Chauvelinus.

«Non, civis», respondit Desgas. «Ruben inveniri non potuit; itaque verisimile est eius plaustrum cum peregrino discessisse. Hic tamen aliquid scire videtur, quod pro mercede vendere paratus est.»

«Ah!» inquit Chauvelinus, atque ab homine ante se stante, qui sibi tam foedus videbatur, fastidio aversus est.

Iudaeus patienter et demisse ad latus consistebat, baculo nodoso innixus, dum petasus latus et unguento foedatus faciei sordidae umbram profundam obiceret; exspectabat scilicet dum excellentissimus ille vir dignaretur aliquid ab eo quaerere.

«Civis hic dicit», inquit Chauvelinus imperiose, «te aliquid de amico meo Anglo procero, quem convenire cupio, scire. Malum! Procul consiste, homo!» festinanter addidit, cum Iudaeus alacri passu propius accessisset.

«Ita, excellentissime domine», respondit Iudaeus; Gallice autem loquebatur peculiari quadam linguae blaesitate, quae orientalem originem indicat. «Ego et Ruben Goldstein Anglum procerum hac ipsa vespera in via haud procul hinc convenimus.»

«Cum eo locuti estis?»

«Ipse nos adlocutus est, excellentissime. Scire volebat num equum plaustrumque conducere posset, quo per viam Sancti Martini ad locum quendam hac nocte petendum veheretur.»

«Quid tu ei dixisti?»

«Ego nihil», inquit Iudaeus, velut iniuriam passus. «Ruben Goldstein ille, proditor exsecrandus, filius Belial…»

«Omitte ista, homo!» aspere interpellavit Chauvelinus. «Perge narrare.»

«Verba mihi ex ore rapuit, excellentissime. Nam cum ego Anglo diviti equum plaustrumque meum offerre pararem, quo eum quocumque vellet ducerem, Ruben iam ante me locutus erat, suum miserum caballum fame confectum et plaustrum paene confractum obtulerat.»

«Quid tum fecit Anglus?»

«Anglus Ruben Goldstein auscultavit, excellentissime; statimque manum in sinum immisit atque pugillum nummorum aureorum protulit, quos illi Beelzebub progeniei ostendit, pollicitus omnia illa illius fore, si equus plaustrumque ante horam undecimam parata essent.»

«Ac sine dubio parata erant?»

«Parata quidem aliquo modo, ut ita dicam, excellentissime. Caballus Rubenis, ut semper, claudicabat; primo ne unum quidem passum facere voluit. Post aliquantum demum temporis, cum calcibus crebris impulsus esset, aegre progredi coepit», inquit Iudaeus maligne subridens.

«Tum profecti sunt?»

«Ita, quinque ferme abhinc minutis. Stultitiam illius peregrini indignabar. Et Anglus quidem erat! Scire eum oportebat iumentum Rubenis ad plaustrum trahendum haudquaquam idoneum esse.»

«Sed quid, si nulla alia facultas erat?»

«Nulla facultas, excellentissime?» voce aspera reclamavit Iudaeus. «Nonne duodeciens ei dixi meo equo meoque plaustro celerius atque commodius eum vectum iri quam illo Rubenis osseo iumento? Audire noluit. Ruben enim mendax est et blanditiis fallacibus valet. Peregrinus deceptus est. Si properabat, pecuniam suam melius impendisset meum plaustrum conducendo.»

«Habes igitur et tu equum plaustrumque?» imperiose rogavit Chauvelinus.

«Habeo sane, excellentissime, atque si excellentia tua vehi velit…»

«Scisne forte qua via amicus meus in plaustro Ruben Goldstein discesserit?»

Iudaeus mentum sordidum cogitabundus fricabat. Cor Margueritae tam vehementer palpitabat ut paene rumperetur. Peremptoriam illam quaestionem audierat; Iudaeum sollicite intuebatur, sed faciem eius sub umbra lati petasi legere non poterat. Nescio quo obscuro animi sensu ei videbatur fatum Percivali in illis longis sordidisque manibus contineri.

Longum intercessit silentium, dum Chauvelinus frontem corrugans incurvam viri figuram impatiens intuebatur. Tandem Iudaeus manum lente in interiorem vestis sinum immisit, atque ex eius amplissimis latebris nummos aliquot argenteos extraxit. Quos cum attente contemplatus esset, placida voce sic ait:

«Hos mihi nummos dedit peregrinus ille procerus, una cum Rubene proficiscens, ut de se rebusque suis tacerem.»

Chauvelinus umeris impatiente gestu sublatis taedium ostendit.

«Quantum ibi est?» quaesivit.

«Viginti franci sunt, excellentissime», respondit Iudaeus. «Ego autem tota vita homo probus fui.»

Chauvelinus, nulla addita voce, ex suo sinu paucos nummos aureos protulit; eos in palma retinens leviter concussit, ut tintinnirent, atque ita Iudaeo obtulit.

«Quot nummi aurei in mea palma sunt?» placide interrogavit.

Nolebat plane hominem terrore afficere, sed in suas partes blanditiis trahere: adeo suavis comisque se praebebat. Timebat fortasse ne minae de machina capitali aliisque eiusdem generis modis vim adhibendi senis mentem perturbarent; aviditate lucri potius quam mortis metu eum sibi utilem futurum putabat.

Oculi Iudaei repentino et acuto obtutu in aurum alterius manu comprehensum inciderunt.

«Quinque saltem, ut opinor, excellentissime», adulatorie respondit.

«Satisne sunt, ut honestam illam linguam tuam resolvant?»

«Quid excellentia tua cognoscere cupit?»

«Num equus tuus et plaustrum eo me perducere possint ubi amicum meum Anglum procerum reperiam, qui plaustro Ruben Goldstein discessit.»

«Equus meus plaustrumque te, honoratissime, quocumque iusseris perducere poterunt.»

«Ad locum qui tugurium patris Blanchard appellatur?»

«Id excellentia tua coniecit?» inquit Iudaeus admirans.

«Nosti illum locum?»

«Quae via eo fert?»

«Via Sancti Martini, honoratissime; ex ea deinde per semitam ad scopulos maritimos pervenitur.»

«Viamne novisti?» iteravit Chauvelinus aspere.

«Singulos lapides, singula graminis fila novi, honoratissime», respondit Iudaeus tranquille.

Chauvelinus, nullo amplius verbo, quinque aureos nummos singulos ad pedes Iudaei proiecit. Ille genibus nixus, manibus quoque in solo positis, nummos colligere laboravit. Unus autem prolapsus sub abaco haeserat, unde non sine labore recuperari potuit. Chauvelinus tacitus exspectavit, dum senex per pavimentum reptans aurum quaereret.

Ubi Iudaeus rursus surrexit, Chauvelinus inquit:

«Quam cito equus tuus plaustrumque parari possunt?»

«Iam parata sunt, honoratissime.»

«Ubi?»

«Ne septem quidem passus ab hoc ostio absunt. Num excellentia tua inspicere dignabitur?»

«Non est mihi quod inspiciam. Quo usque me vehere poteris?»

«Usque ad tugurium patris Blanchard, honoratissime; atque longius quam Rubenis caballus amicum tuum vehere poterit. Pro certo habeo, antequam duas leucas hinc confecerimus, nos Ruben illum callidum, caballum eius, plaustrum atque Anglum procerum uno acervo in media via reperturos esse.»

«Quantum abest hinc proximus vicus?»

«Ea via qua Anglus profectus est, Miquelon vicus proximus est, nec duas leucas hinc distat.»

«Ibi igitur, si longius proficisci vellet, aliud vehiculum invenire posset?»

«Posset, si eo omnino perveniret.»

«Tu vero potesne?»

«Velitne excellentia tua id experiri?» simpliciter Iudaeus interrogavit.

«Hoc mihi consilium est», placidissime inquit Chauvelinus. «Sed memento: si me fefelleris, duobus e militibus meis robustissimis mandabo ut tam graviter te verberent, ut spiritus fortasse ex isto deformi corpore tuo in perpetuum exeat. Sin autem amicum meum Anglum procerum aut in via aut apud tugurium patris Blanchard invenerimus, decem aureos praeterea accipies. Accipisne condicionem?»

Iudaeus mentum iterum cogitabundus perfricuit. Nummos quos manu tenebat intuitus est; tum in severum illum qui secum loquebatur Desgamque, toto tempore post eum tacite stantem, oculos convertit. Paulo post, deliberate pronuntiavit:

«Accipio.»

«Exi igitur atque foris exspecta», inquit Chauvelinus; «mementoque pactum servare, alioquin, per caelum, ego meum servabo.»

Senex Iudaeus, postquam humillime se inclinaverat, pedes trahens ex conclavi exiit. Chauvelinus hoc colloquio delectatus esse videbatur; manus enim inter se confricabat, quo gestu consueto malignam voluptatem ostendere solebat.

«Paenulam mihi et caligas», tandem Desgae dixit.

Desgas ad ostium progressus est atque, ut apparebat, necessaria mandata dedit; mox enim miles ingressus est, paenulam, caligas petasumque Chauvelini ferens.

Chauvelinus vestem sacerdotalem deposuit, sub qua bracas arcte corpori adhaerentes et thoracem laneum gerebat, atque vestes mutare coepit.

«Tu vero, civis», Desgae dixit, «interea quam celerrime ad centurionem Jutley redi, et pete ut alios duodecim milites tibi concedat. Eos tecum per viam Sancti Martini adducito; spero enim te mox Iudaei plaustrum, quo ipse vehar, consecuturum. Nisi vehementer fallor, acre certamen apud tugurium patris Blanchard instabit. Ibi feram nostram in angustias compellemus, tibi affirmo: quippe haec Anagallis Phoenicea procax, nescio utrum audacia an stultitia impulsa, consilium suum pristinum tenere ausa est. Ad comitem de Tournay, Sanctum Iustum ceterosque proditores conveniendos profectus est; quod quidem paulisper dubitaveram num esset facturus. Cum eos invenerimus, grex virorum desperatorum circumclusus pugnabit. Nonnulli e nostris, ut opinor, ita affligentur ut pugnare nequeant. Isti fautores regis gladiis bene utuntur; Anglus vero mira calliditate utitur atque magnis corporis viribus pollere videtur. Attamen quinque saltem contra unum erimus. Tu cum tuis militibus plaustrum prope sequere tota via Sancti Martini, per Miquelon vicum. Anglus ante nos est; nec verisimile est eum post tergum respecturum.»

Dum haec brevia et distincta mandata dabat, vestes iam mutaverat. Deposito sacerdotali habitu, consuetas vestes fuscas arcte corpori adhaerentes iterum indutus erat. Postremo petasum sustulit.

«Captivum tibi iucundissimum tradam», dixit cachinnans; et, insolita quadam familiaritate brachium Desgae prehendens, ad ostium eum duxit. «Non statim eum occidemus, mi Desga, quid ais? Tugurium patris Blanchard, nisi fallor, solitarium in litore positum est; milites nostri ibidem cum vulpe saucia ludis satis asperis delectabuntur. Viros tuos diligenter selige, mi Desga, tales scilicet quibus id genus ludorum placeat. Oportet videamus Anagallidem illam Phoeniceam paulatim marcescere… quid ais?… contrahi atque tremere… priusquam tandem…» Signum quoddam satis apertum manu fecit, simulque risum demissum et sceleratum emisit, qui Margueritae animum horrendo fastidio perfudit.

«Viros bene selige, civis Desga», iterum inquit, scribam denique suum ex conclavi educens.

Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens