Aut Hoc Aut Illud?
Ad librum · Index capitum · Caput prius · Caput sequens
Pauca illa verba, quae Marguerita Blakeney in chartula semusta legere potuerat, ipsius Fati voces esse videbantur. «Cras ipse proficiscar…» Haec quidem satis dilucide legerat; deinde candelae fumus litteras ita obscuraverat, ita ut pauca verba quae sequebantur legi iam non possent. In ima autem chartula altera sententia erat, quae nunc velut litteris igneis exarata ante oculos animi eius clara distinctaque versabatur.
«Si iterum mecum colloqui voles, in conclavi cenatorio ad ipsam horam primam post mediam noctem adero.» Iis subscriptum erat parvum illud signum, festinanter delineatum, flosculo scilicet stellam referente, qui iam ei tam familiaris erat.
Ad ipsam horam primam! Iam fere undecima erat; ultimus minuetus saltabatur, Andrea Ffoulkes et pulcherrima domina Blakeney reliquis saltantibus praeeuntibus inter venustos implicatosque choreae flexus.
Fere undecima! Horologii pulcherrimi, quod aetatis Ludovici Decimi Quinti artificium referebat atque in fulcro aeneo deaurato positum erat, indices tam praecipiti cursu moveri videbantur ut eam paene ad insaniam adigerent. Duae tantum horae supererant; tum et ipsius et Armandi sors in perpetuum constituta foret. Intra easdem horas deliberandum erat utrum ea quae tanta calliditate comperisset apud se retineret fratremque suo fato relinqueret, an consulto proderet virum fortem, qui vitam suam hominibus iuvandis devoverat, nobilem, liberalem, atque ante omnia nihil mali suspicantem.
Id facinus horrendum videbatur. Sed tum Armandus animo eius obversabatur! Armandus quoque nobilis et fortis erat, nec ipse fraudis quidquam suspicabatur. Armandus eam amabat et vitam suam in eius manus libenter commisisset; illa vero nunc, cum fratrem a morte eripere posset, dubitabat. O rem nefandam! Vultus fratris benignus, mitis, erga se amore plenus, eam quasi tacita querela reprehendens, ante oculos eius obversari videbatur.
«Servare me potuisti, Margot!» quasi ille loqui videbatur. «At tu vitam ignoti hominis, quem non nosti neque umquam vidisti, meae anteposuisti, atque eum incolumem manere maluisti, dum me ad guillotinam mitteres!»
Haec tam inter se pugnantia cogitata animum Margueritae exagitabant, dum illa tamen labris subridens per elegantes minueti figuras atque ambages leniter movebatur. Animadvertit autem, qua erat mentis acie, se omnem Andreae sollicitudinem iam plane sedavisse.
Tam perfecte sibi imperabat ut illo ipso momento, totoque tempore quo minuetus agitabatur, partes melius ageret quam umquam in scaena theatri quod «Comédie-Française» vocant egerat. Sed tum, cum fabulas agebat, fratris dilectissimi vita ex arte eius histrionica non pendebat.
Callidior erat quam ut partes nimis vehementer ageret; itaque de litterulis amatoriis, quas esse simulaverat, ne verbo quidem amplius mentionem fecit, quamquam illa chartula Andreae Ffoulkes quinque minuta gravissimae sollicitudinis attulerat.
Observabat quomodo sub hilari suo risu Andreae timor paulatim evanesceret, ac brevi perspexit, quicquid dubitationis in animo eius subito ortum esset, id antequam ultimi minueti modi absolverentur funditus depulsum esse. Neque ille umquam intellexit quanto ardore animi ipsa intus aestuaret, quantopere sibi imperare cogeretur, ut sine intermissione colloquia vulgaria et levia sereret.
Finito minueto, Andream rogavit ut se in proximum conclave deduceret.
«Serenissimo principi pollicita sum me cum eo ad cenam descensuram esse», inquit; «sed priusquam discedamus, dic mihi… num mihi ignoscis?»
«Tibine ignoscam?»
«Ita! Fatere me tibi modo non parvum timorem incussisse. Sed memento me Anglam non esse, neque amantium litterularum commercium pro crimine ducere; ac per fidem spondeo me Susannae meae parvae nihil narraturam esse. Nunc autem dic: te die Mercurii ad convivium nauticum meum excipere potero?»
«Nescio, domina Blakeney», ambigue respondit. «Fortasse mihi cras Londinio proficiscendum erit.»
«Equidem, si tuo loco essem, id non facerem», serio dixit. Deinde ubi anxietatem rursus in eius oculis apparere vidit, hilari voce addidit: «Nemo globum sollertius quam tu provolvit, Andrea; in prato globorum lusui destinato te profecto magnopere desideraremus.»
Eam iam ex uno conclavi in alterum deduxerat, ubi serenissimus princeps pulchram dominam Blakeney exspectabat.
«Domina, cena nos exspectat», princeps ait, Margueritae brachium suum porrigens, «et magna spe teneor. Fortuna dea in aleae ludo, quem Hazard vocant, tam pertinaciter mihi infensa fuit, ut nunc deae Pulchritudinis risum haud dubie exspectem.»
«Ergone ad mensas ubi chartis luditur, princeps serenissime, adversa usus es fortuna?» Marguerita rogavit, dum brachium principis prehendit.
«Ita sane! Admodum adversa. Blakeneyus, cui parum est inter patris mei subditos omnium esse ditissimum, in ludo quoque inaudita prorsus felicitate utitur. Sed, obiter, ubi ille lepidissimus vir est, cui nemo ingenio comparari potest? Iuro tibi, domina, vitam nostram, si tuus risus illiusque facetiae deessent, instar deserti maesti futuram esse.»